8:1 Iam nitidum retegente diem noctisque fugante 8:2 tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt 8:3 nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri 8:4 Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti 8:5 ante exspectatum portus tenuere petitos. 8:6 interea Minos Lelegeia litora vastat 8:7 praetemptatque sui vires Mavortis in urbe 8:8 Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro 8:9 inter honoratos medioque in vertice canos 8:10 crinis inhaerebat, magni fiducia regni. 8:11 Sexta resurgebant orientis cornua lunae, 8:12 et pendebat adhuc belli fortuna, diuque 8:13 inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. 8:14 regia turris erat vocalibus addita muris, 8:15 in quibus auratam proles Letoia fertur 8:16 deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit. 8:17 saepe illuc solita est ascendere filia Nisi 8:18 et petere exiguo resonantia saxa lapillo, 8:19 tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat 8:20 spectare ex illa rigidi certamina Martis, 8:21 iamque mora belli procerum quoque nomina norat 8:22 armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras; 8:23 noverat ante alios faciem ducis Europaei, 8:24 plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos, 8:25 seu caput abdiderat cristata casside pennis, 8:26 in galea formosus erat; seu sumpserat aere 8:27 fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat; 8:28 torserat adductis hastilia lenta lacertis: 8:29 laudabat virgo iunctam cum viribus artem; 8:30 inposito calamo patulos sinuaverat arcus: 8:31 sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis; 8:32 cum vero faciem dempto nudaverat aere 8:33 purpureusque albi stratis insignia pictis 8:34 terga premebat equi spumantiaque ora regebat, 8:35 vix sua, vix sanae virgo Niseia compos 8:36 mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille, 8:37 quaeque manu premeret, felicia frena vocabat. 8:38 impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen 8:39 virgineos hostile gradus, est impetus illi 8:40 turribus e summis in Cnosia mittere corpus 8:41 castra vel aeratas hosti recludere portas, 8:42 vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat 8:43 candida Dictaei spectans tentoria regis, 8:44 'laeter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum, 8:45 in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est. 8:46 sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset! 8:47 me tamen accepta poterat deponere bellum 8:48 obside: me comitem, me pacis pignus haberet. 8:49 si quae te peperit, talis, pulcherrime regum, 8:50 qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa. 8:51 o ego ter felix, si pennis lapsa per auras 8:52 Cnosiaci possem castris insistere regis 8:53 fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, 8:54 vellet emi, tantum patrias ne posceret arces! 8:55 nam pereant potius sperata cubilia, quam sim 8:56 proditione potens!Æquamvis saepe utile vinci 8:57 victoris placidi fecit clementia multis. 8:58 iusta gerit certe pro nato bella perempto: 8:59 et causaque valet causamque tuentibus armis. 8:60 at, puto, vincemur; qui si manet exitus urbem, 8:61 cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors 8:62 et non noster amor? melius sine caede moraque 8:63 inpensaque sui poterit superare cruoris. 8:64 non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos, 8:65 vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te 8:66 derigere inmitem non inscius audeat hastam? 8:67 coepta placent, et stat sententia tradere mecum 8:68 dotalem patriam finemque inponere bello; 8:69 verum velle parum est! aditus custodia servat, 8:70 claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum 8:71 infelix timeo, solus mea vota moratur. 8:72 di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto 8:73 est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat. 8:74 altera iamdudum succensa cupidine tanto 8:75 perdere gauderet, quodcumque obstaret amori. 8:76 et cur ulla foret me fortior? ire per ignes 8:77 et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis 8:78 aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno. 8:79 illa mihi est auro pretiosior, illa beatam 8:80 purpura me votique mei factura potentem.' 8:81 Talia dicenti curarum maxima nutrix 8:82 nox intervenit, tenebrisque audacia crevit. 8:83 prima quies aderat, qua curis fessa diurnis 8:84 pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos 8:85 intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem 8:86 crine suum spoliat praedaque potita nefanda 8:87 per medios hostes (meriti fiducia tanta est) 8:88 pervenit ad regem; quem sic adfata paventem est: 8:89 'suasit amor facinus: proles ego regia Nisi 8:90 Scylla tibi trado patriaeque meosque penates; 8:91 praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris 8:92 purpureum crinem nec me nunc tradere crinem, 8:93 sed patrium tibi crede caput!' scelerataque dextra 8:94 munera porrexit; Minos porrecta refugit 8:95 turbatusque novi respondit imagine facti: 8:96 'di te summoveant, o nostri infamia saecli, 8:97 orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur! 8:98 certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten, 8:99 qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.' 8:100 Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor 8:101 hostibus inposuit, classis retinacula solvi 8:102 iussit et aeratas impelli remige puppes. 8:103 Scylla freto postquam deductas nare carinas 8:104 nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit, 8:105 consumptis precibus violentam transit in iram 8:106 intendensque manus passis furibunda capillis 8:107 'quo fugis' exclamat 'meritorum auctore relicta, 8:108 o patriae praelate meae, praelate parenti? 8:109 quo fugis, inmitis, cuius victoria nostrum 8:110 et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te 8:111 noster amor movit, nec quod spes omnis in unum 8:112 te mea congesta est? nam quo deserta revertar? 8:113 in patriam? superata iacet! sed finge manere: 8:114 proditione mea clausa est mihi! patris ad ora? 8:115 quem tibi donavi? cives odere merentem, 8:116 finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae 8:117 terrarum, nobis ut Crete sola pateret. 8:118 hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, 8:119 non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis, 8:120 Armeniae tigres austroque agitata Charybdis. 8:121 Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri 8:122 ducta tua est: generis falsa est ea fabula! verus, 8:123 [et ferus et captus nullius amore iuvencae] 8:124 qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas, 8:125 Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris, 8:126 moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire. 8:127 sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, 8:128 me perimat! cur, qui vicisti crimine nostro, 8:129 insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est, 8:130 officium tibi sit! te vere coniuge digna est, 8:131 quae torvum ligno decepit adultera taurum 8:132 discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures 8:133 perveniunt mea dicta tuas, an inania venti 8:134 verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas? 8:135 iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum 8:136 praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. 8:137 me miseram! properare iubet! divulsaque remis 8:138 unda sonat, mecumque simul mea terra recedit. 8:139 nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: 8:140 insequar invitum puppimque amplexa recurvam 8:141 per freta longa trahar.' Vix dixerat, insilit undis 8:142 consequiturque rates faciente cupidine vires 8:143 Cnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae. 8:144 quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura 8:145 et modo factus erat fulvis haliaeetus alis), 8:146 ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco; 8:147 illa metu puppim dimisit, et aura cadentem 8:148 sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est. 8:149 pluma subit palmis: in avem mutata vocatur 8:150 Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo. 8:151 Vota Iovi Minos taurorum corpora centum 8:152 solvit, ut egressus ratibus Curetida terram 8:153 contigit, et spoliis decorata est regia fixis. 8:154 creverat obprobrium generis, foedumque patebat 8:155 matris adulterium monstri novitate biformis; 8:156 destinat hunc Minos thalamo removere pudorem 8:157 multiplicique domo caecisque includere tectis. 8:158 Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis 8:159 ponit opus turbatque notas et lumina flexum 8:160 ducit in errorem variarum ambage viarum. 8:161 non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis 8:162 ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque 8:163 occurrensque sibi venturas aspicit undas 8:164 et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum 8:165 incertas exercet aquas: ita Daedalus implet 8:166 innumeras errore vias vixque ipse reverti 8:167 ad limen potuit: tanta est fallacia tecti. 8:168 Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram 8:169 clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum 8:170 tertia sors annis domuit repetita novenis, 8:171 utque ope virginea nullis iterata priorum 8:172 ianua difficilis filo est inventa relecto, 8:173 protinus Aegides rapta Minoide Diam 8:174 vela dedit comitemque suam crudelis in illo 8:175 litore destituit; desertae et multa querenti 8:176 amplexus et opem Liber tulit, utque perenni 8:177 sidere clara foret, sumptam de fronte coronam 8:178 inmisit caelo: tenues volat illa per auras 8:179 dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes 8:180 consistuntque loco specie remanente coronae, 8:181 qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis. 8:182 Daedalus interea Creten longumque perosus 8:183 exilium tactusque loci natalis amore 8:184 clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas 8:185 obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac: 8:186 omnia possideat, non possidet aera Minos.' 8:187 dixit et ignotas animum dimittit in artes 8:188 naturamque novat. nam ponit in ordine pennas 8:189 a minima coeptas, longam breviore sequenti, 8:190 ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam 8:191 fistula disparibus paulatim surgit avenis; 8:192 tum lino medias et ceris alligat imas 8:193 atque ita conpositas parvo curvamine flectit, 8:194 ut veras imitetur aves. puer Icarus una 8:195 stabat et, ignarus sua se tractare pericla, 8:196 ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, 8:197 captabat plumas, flavam modo pollice ceram 8:198 mollibat lusuque suo mirabile patris 8:199 impediebat opus. postquam manus ultima coepto 8:200 inposita est, geminas opifex libravit in alas 8:201 ipse suum corpus motaque pependit in aura; 8:202 instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras, 8:203 Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis, 8:204 unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat: 8:205 inter utrumque vola. nec te spectare Booten 8:206 aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem: 8:207 me duce carpe viam!' pariter praecepta volandi 8:208 tradit et ignotas umeris accommodat alas. 8:209 inter opus monitusque genae maduere seniles, 8:210 et patriae tremuere manus; dedit oscula nato 8:211 non iterum repetenda suo pennisque levatus 8:212 ante volat comitique timet, velut ales, ab alto 8:213 quae teneram prolem produxit in aera nido, 8:214 hortaturque sequi damnosasque erudit artes 8:215 et movet ipse suas et nati respicit alas. 8:216 hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, 8:217 aut pastor baculo stivave innixus arator 8:218 vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent, 8:219 credidit esse deos. et iam Iunonia laeva 8:220 parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae) 8:221 dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, 8:222 cum puer audaci coepit gaudere volatu 8:223 deseruitque ducem caelique cupidine tractus 8:224 altius egit iter. rapidi vicinia solis 8:225 mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; 8:226 tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, 8:227 remigioque carens non ullas percipit auras, 8:228 oraque caerulea patrium clamantia nomen 8:229 excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. 8:230 at pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit, 8:231 'Icare,' dixit 'ubi es? qua te regione requiram?' 8:232 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis 8:233 devovitque suas artes corpusque sepulcro 8:234 condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. 8:235 Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati 8:236 garrula limoso prospexit ab elice perdix 8:237 et plausit pennis testataque gaudia cantu est, 8:238 unica tunc volucris nec visa prioribus annis, 8:239 factaque nuper avis longum tibi, Daedale, crimen. 8:240 namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam 8:241 progeniem germana suam, natalibus actis 8:242 bis puerum senis, animi ad praecepta capacis; 8:243 ille etiam medio spinas in pisce notatas 8:244 traxit in exemplum ferroque incidit acuto 8:245 perpetuos dentes et serrae repperit usum; 8:246 primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo 8:247 vinxit, ut aequali spatio distantibus illis 8:248 altera pars staret, pars altera duceret orbem. 8:249 Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae 8:250 praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum, 8:251 quae favet ingeniis, excepit Pallas avemque 8:252 reddidit et medio velavit in aere pennis, 8:253 sed vigor ingenii quondam velocis in alas 8:254 inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit. 8:255 non tamen haec alte volucris sua corpora tollit, 8:256 nec facit in ramis altoque cacumine nidos: 8:257 propter humum volitat ponitque in saepibus ova 8:258 antiquique memor metuit sublimia casus. 8:259 Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat 8:260 Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis 8:261 mitis habebatur; iam lamentabile Athenae 8:262 pendere desierant Thesea laude tributum: 8:263 templa coronantur, bellatricemque Minervam 8:264 cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto 8:265 muneribusque datis et acerris turis honorant; 8:266 sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes 8:267 Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit, 8:268 huius opem magnis inploravere periclis, 8:269 huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet, 8:270 sollicita supplex petiit prece: causa petendi 8:271 sus erat, infestae famulus vindexque Dianae. 8:272 Oenea namque ferunt pleni successibus anni 8:273 primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo, 8:274 Palladios flavae latices libasse Minervae; 8:275 coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes 8:276 ambitiosus honor: solas sine ture relictas 8:277 praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras. 8:278 tangit et ira deos. 'at non inpune feremus, 8:279 quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae' 8:280 inquit, et Olenios ultorem spreta per agros 8:281 misit aprum, quanto maiores herbida tauros 8:282 non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores: 8:283 sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, 8:284 et setae similes rigidis hastilibus horrent: 8:285 fervida cum rauco latos stridore per armos 8:286 spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, 8:287 fulmen ab ore venit, frondes afflatibus ardent. 8:288 is modo crescentes segetes proculcat in herba, 8:289 nunc matura metit fleturi vota coloni 8:290 et Cererem in spicis intercipit: area frustra 8:291 et frustra exspectant promissas horrea messes. 8:292 sternuntur gravidi longo cum palmite fetus 8:293 bacaque cum ramis semper frondentis olivae. 8:294 saevit et in pecudes: non has pastorve canisve, 8:295 non armenta truces possunt defendere tauri. 8:296 diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis 8:297 esse putant tutos, donec Meleagros et una 8:298 lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis: 8:299 Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter, 8:300 alter equo, primaeque ratis molitor Iason, 8:301 et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus, 8:302 et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus 8:303 et velox Idas, et iam non femina Caeneus, 8:304 Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus 8:305 Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix 8:306 Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus. 8:307 nec Telamon aberat magnique creator Achillis 8:308 cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao 8:309 inpiger Eurytion et cursu invictus Echion 8:310 Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque 8:311 Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis, 8:312 et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis, 8:313 Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo, 8:314 Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus 8:315 Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei: 8:316 rasilis huic summam mordebat fibula vestem, 8:317 crinis erat simplex, nodum conlectus in unum, 8:318 ex umero pendens resonabat eburnea laevo 8:319 telorum custos, arcum quoque laeva tenebat; 8:320 talis erat cultu, facies, quam dicere vere 8:321 virgineam in puero, puerilem in virgine possis. 8:322 hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros 8:323 optavit renuente deo flammasque latentes 8:324 hausit et 'o felix, siquem dignabitur' inquit 8:325 'ista virum!' nec plura sinit tempusque pudorque 8:326 dicere: maius opus magni certaminis urguet. 8:327 Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas, 8:328 incipit a plano devexaque prospicit arva: 8:329 quo postquam venere viri, pars retia tendunt, 8:330 vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur 8:331 signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum. 8:332 concava vallis erat, quo se demittere rivi 8:333 adsuerant pluvialis aquae; tenet ima lacunae 8:334 lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres 8:335 viminaque et longa parvae sub harundine cannae: 8:336 hinc aper excitus medios violentus in hostes 8:337 fertur, ut excussis elisi nubibus ignes. 8:338 sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem 8:339 silva dat: exclamant iuvenes praetentaque forti 8:340 tela tenent dextra lato vibrantia ferro. 8:341 ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti 8:342 obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu. 8:343 cuspis Echionio primum contorta lacerto 8:344 vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno; 8:345 proxima, si nimiis mittentis viribus usa 8:346 non foret, in tergo visa est haesura petito: 8:347 longius it; auctor teli Pagasaeus Iason. 8:348 'Phoebe,' ait Ampycides, 'si te coluique coloque, 8:349 da mihi, quod petitur, certo contingere telo!' 8:350 qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est, 8:351 sed sine vulnere aper: ferrum Diana volanti 8:352 abstulerat iaculo; lignum sine acumine venit. 8:353 ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit: 8:354 emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma, 8:355 utque volat moles adducto concita nervo, 8:356 cum petit aut muros aut plenas milite turres, 8:357 in iuvenes certo sic impete vulnificus sus 8:358 fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes 8:359 cornua, prosternit: socii rapuere iacentes; 8:360 at non letiferos effugit Enaesimus ictus 8:361 Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem 8:362 vertere succiso liquerunt poplite nervi. 8:363 forsitan et Pylius citra Troiana perisset 8:364 tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta 8:365 arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis 8:366 despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem. 8:367 dentibus ille ferox in querno stipite tritis 8:368 inminet exitio fidensque recentibus armis 8:369 Eurytidae magni rostro femur hausit adunco. 8:370 at gemini, nondum caelestia sidera, fratres, 8:371 ambo conspicui, nive candidioribus ambo 8:372 vectabantur equis, ambo vibrata per auras 8:373 hastarum tremulo quatiebant spicula motu. 8:374 vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas 8:375 nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas. 8:376 persequitur Telamon studioque incautus eundi 8:377 pronus ab arborea cecidit radice retentus. 8:378 dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam 8:379 inposuit nervo sinuatoque expulit arcu: 8:380 fixa sub aure feri summum destrinxit harundo 8:381 corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas; 8:382 nec tamen illa sui successu laetior ictus 8:383 quam Meleagros erat: primus vidisse putatur 8:384 et primus sociis visum ostendisse cruorem 8:385 et 'meritum' dixisse 'feres virtutis honorem.' 8:386 erubuere viri seque exhortantur et addunt 8:387 cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela: 8:388 turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus. 8:389 ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas 8:390 'discite, femineis quid tela virilia praestent, 8:391 o iuvenes, operique meo concedite!' dixit. 8:392 'ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis, 8:393 invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.' 8:394 talia magniloquo tumidus memoraverat ore 8:395 ancipitemque manu tollens utraque securim 8:396 institerat digitis pronos suspensus in ictus: 8:397 occupat audentem, quaque est via proxima leto, 8:398 summa ferus geminos derexit ad inguina dentes. 8:399 concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo 8:400 viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore. 8:401 ibat in adversum proles Ixionis hostem 8:402 Pirithous valida quatiens venabula dextra; 8:403 cui 'procul' Aegides 'o me mihi carior' inquit 8:404 'pars animae consiste meae! licet eminus esse 8:405 fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.' 8:406 dixit et aerata torsit grave cuspide cornum; 8:407 quo bene librato votique potente futuro 8:408 obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus. 8:409 misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo 8:410 vertit in inmeriti fatum latrantis et inter 8:411 ilia coniectum tellure per ilia fixum est. 8:412 at manus Oenidae variat, missisque duabus 8:413 hasta prior terra, medio stetit altera tergo. 8:414 nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem 8:415 stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, 8:416 vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram 8:417 splendidaque adversos venabula condit in armos. 8:418 gaudia testantur socii clamore secundo 8:419 victricemque petunt dextrae coniungere dextram 8:420 inmanemque ferum multa tellure iacentem 8:421 mirantes spectant neque adhuc contingere tutum 8:422 esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat. 8:423 Ipse pede inposito caput exitiabile pressit 8:424 atque ita 'sume mei spolium, Nonacria, iuris,' 8:425 dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum.' 8:426 protinus exuvias rigidis horrentia saetis 8:427 terga dat et magnis insignia dentibus ora. 8:428 illi laetitiae est cum munere muneris auctor; 8:429 invidere alii, totoque erat agmine murmur. 8:430 e quibus ingenti tendentes bracchia voce 8:431 'pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,' 8:432 Thestiadae clamant, 'nec te fiducia formae 8:433 decipiat, ne sit longe tibi captus amore 8:434 auctor,' et huic adimunt munus, ius muneris illi. 8:435 non tulit et tumida frendens Mavortius ira 8:436 'discite, raptores alieni' dixit 'honoris, 8:437 facta minis quantum distent,' hausitque nefando 8:438 pectora Plexippi nil tale timentia ferro. 8:439 Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem 8:440 ulcisci fratrem fraternaque fata timentem 8:441 haud patitur dubitare diu calidumque priori 8:442 caede recalfecit consorti sanguine telum. 8:443 Dona deum templis nato victore ferebat, 8:444 cum videt exstinctos fratres Althaea referri. 8:445 quae plangore dato maestis clamoribus urbem 8:446 inplet et auratis mutavit vestibus atras; 8:447 at simul est auctor necis editus, excidit omnis 8:448 luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est. 8:449 Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret 8:450 Thestias, in flammam triplices posuere sorores 8:451 staminaque inpresso fatalia pollice nentes 8:452 'tempora' dixerunt 'eadem lignoque tibique, 8:453 o modo nate, damus.' quo postquam carmine dicto 8:454 excessere deae, flagrantem mater ab igne 8:455 eripuit ramum sparsitque liquentibus undis. 8:456 ille diu fuerat penetralibus abditus imis 8:457 servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos. 8:458 protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni 8:459 imperat et positis inimicos admovet ignes. 8:460 tum conata quater flammis inponere ramum 8:461 coepta quater tenuit: pugnat materque sororque, 8:462 et diversa trahunt unum duo nomina pectus. 8:463 saepe metu sceleris pallebant ora futuri, 8:464 saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem, 8:465 et modo nescio quid similis crudele minanti 8:466 vultus erat, modo quem misereri credere posses; 8:467 cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor, 8:468 inveniebantur lacrimae tamen, utque carina, 8:469 quam ventus ventoque rapit contrarius aestus, 8:470 vim geminam sentit paretque incerta duobus, 8:471 Thestias haud aliter dubiis affectibus errat 8:472 inque vices ponit positamque resuscitat iram. 8:473 incipit esse tamen melior germana parente 8:474 et consanguineas ut sanguine leniat umbras, 8:475 inpietate pia est. nam postquam pestifer ignis 8:476 convaluit, 'rogus iste cremet mea viscera' dixit, 8:477 utque manu dira lignum fatale tenebat, 8:478 ante sepulcrales infelix adstitit aras 8:479 'poenarum' que 'deae triplices, furialibus,' inquit 8:480 'Eumenides, sacris vultus advertite vestros! 8:481 ulciscor facioque nefas; mors morte pianda est, 8:482 in scelus addendum scelus est, in funera funus: 8:483 per coacervatos pereat domus inpia luctus! 8:484 an felix Oeneus nato victore fruetur, 8:485 Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo. 8:486 vos modo, fraterni manes animaeque recentes, 8:487 officium sentite meum magnoque paratas 8:488 accipite inferias, uteri mala pignora nostri! 8:489 ei mihi! quo rapior? fratres, ignoscite matri! 8:490 deficiunt ad coepta manus: meruisse fatemur 8:491 illum, cur pereat; mortis mihi displicet auctor. 8:492 ergo inpune feret vivusque et victor et ipso 8:493 successu tumidus regnum Calydonis habebit, 8:494 vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae? 8:495 haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille 8:496 spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam! 8:497 mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum 8:498 et quos sustinui bis mensum quinque labores? 8:499 o utinam primis arsisses ignibus infans, 8:500 idque ego passa forem! vixisti munere nostro; 8:501 nunc merito moriere tuo! cape praemia facti 8:502 bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, 8:503 redde animam vel me fraternis adde sepulcris! 8:504 et cupio et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum 8:505 ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago, 8:506 nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. 8:507 me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres, 8:508 dummodo, quae dedero vobis, solacia vosque 8:509 ipsa sequar!' dixit dextraque aversa trementi 8:510 funereum torrem medios coniecit in ignes: 8:511 aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse 8:512 stipes, ut invitis conreptus ab ignibus arsit. 8:513 Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa 8:514 uritur et caecis torreri viscera sentit 8:515 ignibus ac magnos superat virtute dolores. 8:516 quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, 8:517 maeret et Ancaei felicia vulnera dicit 8:518 grandaevumque patrem fratresque piasque sorores 8:519 cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, 8:520 forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque 8:521 languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque, 8:522 inque leves abiit paulatim spiritus auras 8:523 paulatim cana prunam velante favilla. 8:524 Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque, 8:525 vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos 8:526 planguntur matres Calydonides Eueninae; 8:527 pulvere canitiem genitor vultusque seniles 8:528 foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum. 8:529 nam de matre manus diri sibi conscia facti 8:530 exegit poenas acto per viscera ferro. 8:531 non mihi si centum deus ora sonantia linguis 8:532 ingeniumque capax totumque Helicona dedisset, 8:533 tristia persequerer miserarum fata sororum. 8:534 inmemores decoris liventia pectora tundunt, 8:535 dumque manet corpus, corpus refoventque foventque, 8:536 oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto. 8:537 post cinerem cineres haustos ad pectora pressant 8:538 adfusaeque iacent tumulo signataque saxo 8:539 nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt. 8:540 quas Parthaoniae tandem Latonia clade 8:541 exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque 8:542 nobilis Alcmenae natis in corpore pennis 8:543 adlevat et longas per bracchia porrigit alas 8:544 corneaque ora facit versasque per aera mittit. 8:545 Interea Theseus sociati parte laboris 8:546 functus Erectheas Tritonidos ibat ad arces. 8:547 clausit iter fecitque moras Achelous eunti 8:548 imbre tumens: 'succede meis,' ait 'inclite, tectis, 8:549 Cecropide, nec te committe rapacibus undis: 8:550 ferre trabes solidas obliquaque volvere magno 8:551 murmure saxa solent. vidi contermina ripae 8:552 cum gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic 8:553 profuit armentis nec equis velocibus esse. 8:554 multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis 8:555 corpora turbineo iuvenalia vertice mersit. 8:556 tutior est requies, solito dum flumina currant 8:557 limite, dum tenues capiat suus alveus undas.' 8:558 adnuit Aegides 'utar,' que 'Acheloe, domoque 8:559 consilioque tuo' respondit; et usus utroque est. 8:560 pumice multicavo nec levibus atria tophis 8:561 structa subit: molli tellus erat umida musco, 8:562 summa lacunabant alterno murice conchae. 8:563 iamque duas lucis partes Hyperione menso 8:564 discubuere toris Theseus comitesque laborum, 8:565 hac Ixionides, illa Troezenius heros 8:566 parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis, 8:567 quosque alios parili fuerat dignatus honore 8:568 Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto. 8:569 protinus adpositas nudae vestigia nymphae 8:570 instruxere epulis mensas dapibusque remotis 8:571 in gemma posuere merum. tum maximus heros, 8:572 aequora prospiciens oculis subiecta, 'quis' inquit 8:573 'ille locus?' (digitoque ostendit) 'et insula nomen 8:574 quod gerit illa, doce, quamquam non una videtur!' 8:575 Amnis ad haec 'non est' inquit 'quod cernitis unum: 8:576 quinque iacent terrae; spatium discrimina fallit. 8:577 quoque minus spretae factum mirere Dianae, 8:578 naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuvencos 8:579 mactassent rurisque deos ad sacra vocassent, 8:580 inmemores nostri festas duxere choreas. 8:581 intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, 8:582 tantus eram, pariterque animis inmanis et undis 8:583 a silvis silvas et ab arvis arva revelli 8:584 cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, 8:585 in freta provolvi. fluctus nosterque marisque 8:586 continuam diduxit humum partesque resolvit 8:587 in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis. 8:588 ut tamen ipse vides, procul, en procul una recessit 8:589 insula, grata mihi; Perimelen navita dicit: 8:590 huic ego virgineum dilectae nomen ademi; 8:591 quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum 8:592 propulit e scopulo periturae corpora natae. 8:593 excepi nantemque ferens "o proxima mundi 8:594 regna vagae" dixi "sortite, Tridentifer, undae, 8:595 adfer opem, mersaeque, precor, feritate paterna 8:596 da, Neptune, locum, vel sit locus ipsa licebit!" 8:597 dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes 8:598 et gravis increvit mutatis insula membris.' 8:599 Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos 8:600 moverat: inridet credentes, utque deorum 8:601 spretor erat mentisque ferox, Ixione natus 8:602 'ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes 8:603 esse deos,' dixit 'si dant adimuntque figuras.' 8:604 obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, 8:605 ante omnesque Lelex animo maturus et aevo, 8:606 sic ait: 'inmensa est finemque potentia caeli 8:607 non habet, et quicquid superi voluere, peractum est, 8:608 quoque minus dubites, tiliae contermina quercus 8:609 collibus est Phrygiis modico circumdata muro; 8:610 ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus 8:611 misit in arva suo quondam regnata parenti. 8:612 haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, 8:613 nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae; 8:614 Iuppiter huc specie mortali cumque parente 8:615 venit Atlantiades positis caducifer alis. 8:616 mille domos adiere locum requiemque petentes, 8:617 mille domos clausere serae; tamen una recepit, 8:618 parva quidem, stipulis et canna tecta palustri, 8:619 sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon 8:620 illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa 8:621 consenuere casa paupertatemque fatendo 8:622 effecere levem nec iniqua mente ferendo; 8:623 nec refert, dominos illic famulosne requiras: 8:624 tota domus duo sunt, idem parentque iubentque. 8:625 ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates 8:626 summissoque humiles intrarunt vertice postes, 8:627 membra senex posito iussit relevare sedili; 8:628 cui superiniecit textum rude sedula Baucis 8:629 inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes 8:630 suscitat hesternos foliisque et cortice sicco 8:631 nutrit et ad flammas anima producit anili 8:632 multifidasque faces ramaliaque arida tecto 8:633 detulit et minuit parvoque admovit aeno, 8:634 quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, 8:635 truncat holus foliis; furca levat ille bicorni 8:636 sordida terga suis nigro pendentia tigno 8:637 servatoque diu resecat de tergore partem 8:638 exiguam sectamque domat ferventibus undis. 8:639 interea medias fallunt sermonibus horas 8:640 concutiuntque torum de molli fluminis ulva 8:641 inpositum lecto sponda pedibusque salignis. 8:642 vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo 8:643 sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque 8:644 vestis erat, lecto non indignanda saligno. 8:645 adcubuere dei. mensam succincta tremensque 8:646 ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar: 8:647 testa parem fecit; quae postquam subdita clivum 8:648 sustulit, aequatam mentae tersere virentes. 8:649 ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae 8:650 conditaque in liquida corna autumnalia faece 8:651 intibaque et radix et lactis massa coacti 8:652 ovaque non acri leviter versata favilla, 8:653 omnia fictilibus. post haec caelatus eodem 8:654 sistitur argento crater fabricataque fago 8:655 pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris; 8:656 parva mora est, epulasque foci misere calentes, 8:657 nec longae rursus referuntur vina senectae 8:658 dantque locum mensis paulum seducta secundis: 8:659 hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis 8:660 prunaque et in patulis redolentia mala canistris 8:661 et de purpureis conlectae vitibus uvae, 8:662 candidus in medio favus est; super omnia vultus 8:663 accessere boni nec iners pauperque voluntas. 8:664 'Interea totiens haustum cratera repleri 8:665 sponte sua per seque vident succrescere vina: 8:666 attoniti novitate pavent manibusque supinis 8:667 concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon 8:668 et veniam dapibus nullisque paratibus orant. 8:669 unicus anser erat, minimae custodia villae: 8:670 quem dis hospitibus domini mactare parabant; 8:671 ille celer penna tardos aetate fatigat 8:672 eluditque diu tandemque est visus ad ipsos 8:673 confugisse deos: superi vetuere necari 8:674 "di" que "sumus, meritasque luet vicinia poenas 8:675 inpia" dixerunt; "vobis inmunibus huius 8:676 esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta 8:677 ac nostros comitate gradus et in ardua montis 8:678 ite simul!" parent ambo baculisque levati 8:679 nituntur longo vestigia ponere clivo. 8:680 tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta 8:681 missa potest: flexere oculos et mersa palude 8:682 cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere, 8:683 dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, 8:684 illa vetus dominis etiam casa parva duobus 8:685 vertitur in templum: furcas subiere columnae, 8:686 stramina flavescunt aurataque tecta videntur 8:687 caelataeque fores adopertaque marmore tellus. 8:688 talia tum placido Saturnius edidit ore: 8:689 "dicite, iuste senex et femina coniuge iusto 8:690 digna, quid optetis." cum Baucide pauca locutus 8:691 iudicium superis aperit commune Philemon: 8:692 "esse sacerdotes delubraque vestra tueri 8:693 poscimus, et quoniam concordes egimus annos, 8:694 auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam 8:695 busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa." 8:696 vota fides sequitur: templi tutela fuere, 8:697 donec vita data est; annis aevoque soluti 8:698 ante gradus sacros cum starent forte locique 8:699 narrarent casus, frondere Philemona Baucis, 8:700 Baucida conspexit senior frondere Philemon. 8:701 iamque super geminos crescente cacumine vultus 8:702 mutua, dum licuit, reddebant dicta "vale" que 8:703 "o coniunx" dixere simul, simul abdita texit 8:704 ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic 8:705 incola de gemino vicinos corpore truncos. 8:706 haec mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent) 8:707 narravere senes; equidem pendentia vidi 8:708 serta super ramos ponensque recentia dixi 8:709 "cura deum di sint, et, qui coluere, colantur."' 8:710 Desierat, cunctosque et res et moverat auctor, 8:711 Thesea praecipue; quem facta audire volentem 8:712 mira deum innixus cubito Calydonius amnis 8:713 talibus adloquitur: 'sunt, o fortissime, quorum 8:714 forma semel mota est et in hoc renovamine mansit; 8:715 sunt, quibus in plures ius est transire figuras, 8:716 ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu. 8:717 nam modo te iuvenem, modo te videre leonem, 8:718 nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, 8:719 anguis eras, modo te faciebant cornua taurum; 8:720 saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri, 8:721 interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum, 8:722 flumen eras, interdum undis contrarius ignis. 8:723 'Nec minus Autolyci coniunx, Erysicthone nata, 8:724 iuris habet: pater huius erat, qui numina divum 8:725 sperneret et nullos aris adoleret odores; 8:726 ille etiam Cereale nemus violasse securi 8:727 dicitur et lucos ferro temerasse vetustos. 8:728 stabat in his ingens annoso robore quercus, 8:729 una nemus; vittae mediam memoresque tabellae 8:730 sertaque cingebant, voti argumenta potentum. 8:731 saepe sub hac dryades festas duxere choreas, 8:732 saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci 8:733 circuiere modum, mensuraque roboris ulnas 8:734 quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum 8:735 silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni. 8:736 non tamen idcirco ferrum Triopeius illa 8:737 abstinuit famulosque iubet succidere sacrum 8:738 robur, et ut iussos cunctari vidit, ab uno 8:739 edidit haec rapta sceleratus verba securi: 8:740 "non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit 8:741 sit dea, iam tanget frondente cacumine terram." 8:742 dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, 8:743 contremuit gemitumque dedit Deoia quercus, 8:744 et pariter frondes, pariter pallescere glandes 8:745 coepere ac longi pallorem ducere rami. 8:746 cuius ut in trunco fecit manus inpia vulnus, 8:747 haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, 8:748 quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus 8:749 concidit, abrupta cruor e cervice profundi. 8:750 obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet 8:751 deterrere nefas saevamque inhibere bipennem: 8:752 aspicit hunc "mentis" que "piae cape praemia!" dixit 8:753 Thessalus inque virum convertit ab arbore ferrum 8:754 detruncatque caput repetitaque robora caedit, 8:755 redditus e medio sonus est cum robore talis: 8:756 "nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, 8:757 quae tibi factorum poenas instare tuorum 8:758 vaticinor moriens, nostri solacia leti." 8:759 persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem 8:760 ictibus innumeris adductaque funibus arbor 8:761 corruit et multam prostravit pondere silvam. 8:762 'Attonitae dryades damno nemorumque suoque, 8:763 omnes germanae, Cererem cum vestibus atris 8:764 maerentes adeunt poenamque Erysicthonis orant. 8:765 adnuit his capitisque sui pulcherrima motu 8:766 concussit gravidis oneratos messibus agros, 8:767 moliturque genus poenae miserabile, si non 8:768 ille suis esset nulli miserabilis actis, 8:769 pestifera lacerare Fame: quae quatenus ipsi 8:770 non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque 8:771 fata coire sinunt), montani numinis unam 8:772 talibus agrestem conpellat oreada dictis: 8:773 "est locus extremis Scythiae glacialis in oris, 8:774 triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus; 8:775 Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque 8:776 et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat 8:777 sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum 8:778 vincat eam superetque meas certamine vires, 8:779 neve viae spatium te terreat, accipe currus, 8:780 accipe, quos frenis alte moderere, dracones!" 8:781 et dedit; illa dato subvecta per aera curru 8:782 devenit in Scythiam: rigidique cacumine montis 8:783 (Caucason appellant) serpentum colla levavit 8:784 quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro 8:785 unguibus et raras vellentem dentibus herbas. 8:786 hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, 8:787 labra incana situ, scabrae rubigine fauces, 8:788 dura cutis, per quam spectari viscera possent; 8:789 ossa sub incurvis exstabant arida lumbis, 8:790 ventris erat pro ventre locus; pendere putares 8:791 pectus et a spinae tantummodo crate teneri. 8:792 auxerat articulos macies, genuumque tumebat 8:793 orbis, et inmodico prodibant tubere tali. 8:794 'Hanc procul ut vidit, (neque enim est accedere iuxta 8:795 ausa) refert mandata deae paulumque morata, 8:796 quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc, 8:797 visa tamen sensisse famem est, retroque dracones 8:798 egit in Haemoniam versis sublimis habenis. 8:799 'Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper 8:800 illius est operi, peragit perque aera vento 8:801 ad iussam delata domum est, et protinus intrat 8:802 sacrilegi thalamos altoque sopore solutum 8:803 (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis, 8:804 seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora 8:805 adflat et in vacuis spargit ieiunia venis; 8:806 functaque mandato fecundum deserit orbem 8:807 inque domos inopes adsueta revertitur antra. 8:808 'Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis 8:809 mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni, 8:810 oraque vana movet dentemque in dente fatigat, 8:811 exercetque cibo delusum guttur inani 8:812 proque epulis tenues nequiquam devorat auras; 8:813 ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi 8:814 perque avidas fauces incensaque viscera regnat. 8:815 nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer, 8:816 poscit et adpositis queritur ieiunia mensis 8:817 inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse, 8:818 quodque satis poterat populo, non sufficit uni, 8:819 plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum. 8:820 utque fretum recipit de tota flumina terra 8:821 nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes, 8:822 utque rapax ignis non umquam alimenta recusat 8:823 innumerasque trabes cremat et, quo copia maior 8:824 est data, plura petit turbaque voracior ipsa est: 8:825 sic epulas omnes Erysicthonis ora profani 8:826 accipiunt poscuntque simul. cibus omnis in illo 8:827 causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo. 8:828 'Iamque fame patrias altique voragine ventris 8:829 attenuarat opes, sed inattenuata manebat 8:830 tum quoque dira fames, inplacataeque vigebat 8:831 flamma gulae. tandem, demisso in viscera censu, 8:832 filia restabat, non illo digna parente. 8:833 hanc quoque vendit inops: dominum generosa recusat 8:834 et vicina suas tendens super aequora palmas 8:835 "eripe me domino, qui raptae praemia nobis 8:836 virginitatis habes!" ait: haec Neptunus habebat; 8:837 qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti 8:838 esset ero, formamque novat vultumque virilem 8:839 induit et cultus piscem capientibus aptos. 8:840 hanc dominus spectans "o qui pendentia parvo 8:841 aera cibo celas, moderator harundinis," inquit 8:842 "sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda 8:843 credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos: 8:844 quae modo cum vili turbatis veste capillis 8:845 litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi), 8:846 dic, ubi sit: neque enim vestigia longius exstant." 8:847 illa dei munus bene cedere sensit et a se 8:848 se quaeri gaudens his est resecuta rogantem: 8:849 "quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem 8:850 gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi, 8:851 quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes 8:852 adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto, 8:853 me tamen excepto, nec femina constitit ulla." 8:854 credidit et verso dominus pede pressit harenam 8:855 elususque abiit: illi sua reddita forma est. 8:856 ast ubi habere suam transformia corpora sensit, 8:857 saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa 8:858 nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat 8:859 praebebatque avido non iusta alimenta parenti. 8:860 vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem 8:861 materiam dederatque gravi nova pabula morbo, 8:862 ipse suos artus lacerans divellere morsu 8:863 coepit et infelix minuendo corpus alebat. 8:864 'Quid moror externis? etiam mihi nempe novandi est 8:865 corporis, o iuvenis, numero finita, potestas. 8:866 nam modo, qui nunc sum, videor, modo flector in anguem, 8:867 armenti modo dux vires in cornua sumo, 8:868 cornua, dum potui. nunc pars caret altera telo 8:869 frontis, ut ipse vides.' gemitus sunt verba secuti.
Metamorphoses (Ovidius)/Liber VIII
Jump to navigation
Jump to search