7:1 Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, 7:2 perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam 7:3 Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati 7:4 virgineas volucres miseri senis ore fugarant, 7:5 multaque perpessi claro sub Iasone tandem 7:6 contigerant rapidas limosi Phasidos undas. 7:7 dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt 7:8 lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, 7:9 concipit interea validos Aeetias ignes 7:10 et luctata diu, postquam ratione furorem 7:11 vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas: 7:12 nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, quid hoc est, 7:13 aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. 7:14 nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? 7:15 sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi, 7:16 ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? 7:17 excute virgineo conceptas pectore flammas, 7:18 si potes, infelix! si possem, sanior essem! 7:19 sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, 7:20 mens aliud suadet: video meliora proboque, 7:21 deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo, 7:22 ureris et thalamos alieni concipis orbis? 7:23 haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille 7:24 occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari 7:25 vel sine amore licet: quid enim commisit Iason? 7:26 quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas 7:27 et genus et virtus? quem non, ut cetera desint, 7:28 ore movere potest? certe mea pectora movit. 7:29 at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore 7:30 concurretque suae segeti, tellure creatis 7:31 hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. 7:32 hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, 7:33 tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor! 7:34 cur non et specto pereuntem oculosque videndo 7:35 conscelero? cur non tauros exhortor in illum 7:36 terrigenasque feros insopitumque draconem? 7:37 di meliora velint! quamquam non ista precanda, 7:38 sed facienda mihi. -- prodamne ego regna parentis, 7:39 atque ope nescio quis servabitur advena nostra, 7:40 ut per me sospes sine me det lintea ventis 7:41 virque sit alterius, poenae Medea relinquar? 7:42 si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, 7:43 occidat ingratus! sed non is vultus in illo, 7:44 non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, 7:45 ut timeam fraudem meritique oblivia nostri. 7:46 et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes 7:47 esse deos. quid tuta times? accingere et omnem 7:48 pelle moram: tibi se semper debebit Iason, 7:49 te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas 7:50 servatrix urbes matrum celebrabere turba. 7:51 ergo ego germanam fratremque patremque deosque 7:52 et natale solum ventis ablata relinquam? 7:53 nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, 7:54 frater adhuc infans; stant mecum vota sororis, 7:55 maximus intra me deus est! non magna relinquam, 7:56 magna sequar: titulum servatae pubis Achivae 7:57 notitiamque soli melioris et oppida, quorum 7:58 hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum, 7:59 quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, 7:60 Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix 7:61 et dis cara ferar et vertice sidera tangam. 7:62 quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis 7:63 dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis 7:64 nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis 7:65 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? 7:66 nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens 7:67 per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor 7:68 aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. -- 7:69 coniugiumne putas speciosaque nomina culpae 7:70 inponis, Medea, tuae? -- quin adspice, quantum 7:71 adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!' 7:72 dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque 7:73 constiterant, et victa dabat iam terga Cupido. 7:74 Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, 7:75 quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat, 7:76 et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor, 7:77 cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit. 7:78 erubuere genae, totoque recanduit ore, 7:79 utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque 7:80 parva sub inducta latuit scintilla favilla 7:81 crescere et in veteres agitata resurgere vires, 7:82 sic iam lenis amor, iam quem languere putares, 7:83 ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit. 7:84 et casu solito formosior Aesone natus 7:85 illa luce fuit: posses ignoscere amanti. 7:86 spectat et in vultu veluti tum denique viso 7:87 lumina fixa tenet nec se mortalia demens 7:88 ora videre putat nec se declinat ab illo; 7:89 ut vero coepitque loqui dextramque prehendit 7:90 hospes et auxilium submissa voce rogavit 7:91 promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: 7:92 'quid faciam, video: nec me ignorantia veri 7:93 decipiet, sed amor. servabere munere nostro, 7:94 servatus promissa dato!' per sacra triformis 7:95 ille deae lucoque foret quod numen in illo 7:96 perque patrem soceri cernentem cuncta futuri 7:97 eventusque suos et tanta pericula iurat: 7:98 creditus accepit cantatas protinus herbas 7:99 edidicitque usum laetusque in tecta recessit. 7:100 Postera depulerat stellas Aurora micantes: 7:101 conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum 7:102 consistuntque iugis; medio rex ipse resedit 7:103 agmine purpureus sceptroque insignis eburno. 7:104 ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant 7:105 aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae 7:106 ardent, utque solent pleni resonare camini, 7:107 aut ubi terrena silices fornace soluti 7:108 concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, 7:109 pectora sic intus clausas volventia flammas 7:110 gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus 7:111 obvius it. vertere truces venientis ad ora 7:112 terribiles vultus praefixaque cornua ferro 7:113 pulvereumque solum pede pulsavere bisulco 7:114 fumificisque locum mugitibus inpleverunt. 7:115 deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes 7:116 sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!) 7:117 pendulaque audaci mulcet palearia dextra 7:118 suppositosque iugo pondus grave cogit aratri 7:119 ducere et insuetum ferro proscindere campum: 7:120 mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent 7:121 adiciuntque animos. galea tum sumit aena 7:122 vipereos dentes et aratos spargit in agros. 7:123 semina mollit humus valido praetincta veneno, 7:124 et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes, 7:125 utque hominis speciem materna sumit in alvo 7:126 perque suos intus numeros conponitur infans 7:127 nec nisi maturus communes exit in auras, 7:128 sic, ubi visceribus gravidae telluris imago 7:129 effecta est hominis, feto consurgit in arvo, 7:130 quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. 7:131 quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas 7:132 in caput Haemonii iuvenis torquere parantis, 7:133 demisere metu vultumque animumque Pelasgi; 7:134 ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum. 7:135 utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum, 7:136 palluit et subito sine sanguine frigida sedit, 7:137 neve parum valeant a se data gramina, carmen 7:138 auxiliare canit secretasque advocat artes. 7:139 ille gravem medios silicem iaculatus in hostes 7:140 a se depulsum Martem convertit in ipsos: 7:141 terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres 7:142 civilique cadunt acie. gratantur Achivi 7:143 victoremque tenent avidisque amplexibus haerent. 7:144 tu quoque victorem conplecti, barbara, velles: 7:145 obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses, 7:146 sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae. 7:147 quod licet, adfectu tacito laetaris agisque 7:148 carminibus grates et dis auctoribus horum. 7:149 Pervigilem superest herbis sopire draconem, 7:150 qui crista linguisque tribus praesignis et uncis 7:151 dentibus horrendus custos erat arboris aureae. 7:152 hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci 7:153 verbaque ter dixit placidos facientia somnos, 7:154 quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, 7:155 somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro 7:156 heros Aesonius potitur spolioque superbus 7:157 muneris auctorem secum, spolia altera, portans 7:158 victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. 7:159 Haemoniae matres pro gnatis dona receptis 7:160 grandaevique ferunt patres congestaque flamma 7:161 tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum 7:162 victima vota cadit, sed abest gratantibus Aeson 7:163 iam propior leto fessusque senilibus annis, 7:164 cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem 7:165 confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti 7:166 excessitque fidem meritorum summa tuorum, 7:167 si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?) 7:168 deme meis annis et demptos adde parenti!' 7:169 nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis, 7:170 dissimilemque animum subiit Aeeta relictus; 7:171 nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit 7:172 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam 7:173 posse tuae videor spatium transcribere vitae? 7:174 nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto, 7:175 quod petis, experiar maius dare munus, Iason. 7:176 arte mea soceri longum temptabimus aevum, 7:177 non annis revocare tuis, modo diva triformis 7:178 adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.' 7:179 Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent 7:180 efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit 7:181 ac solida terras spectavit imagine luna, 7:182 egreditur tectis vestes induta recinctas, 7:183 nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, 7:184 fertque vagos mediae per muta silentia noctis 7:185 incomitata gradus: homines volucresque ferasque 7:186 solverat alta quies, nullo cum murmure saepes, 7:187 inmotaeque silent frondes, silet umidus aer, 7:188 sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens 7:189 ter se convertit, ter sumptis flumine crinem 7:190 inroravit aquis ternisque ululatibus ora 7:191 solvit et in dura submisso poplite terra 7:192 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis 7:193 aurea cum luna succeditis ignibus astra, 7:194 tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris 7:195 adiutrixque venis cantusque artisque magorum, 7:196 quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, 7:197 auraeque et venti montesque amnesque lacusque, 7:198 dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste, 7:199 quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes 7:200 in fontes rediere suos, concussaque sisto, 7:201 stantia concutio cantu freta, nubila pello 7:202 nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, 7:203 vipereas rumpo verbis et carmine fauces, 7:204 vivaque saxa sua convulsaque robora terra 7:205 et silvas moveo iubeoque tremescere montis 7:206 et mugire solum manesque exire sepulcris! 7:207 te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores 7:208 aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro 7:209 pallet avi, pallet nostris Aurora venenis! 7:210 vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco 7:211 inpatiens oneris collum pressistis aratro, 7:212 vos serpentigenis in se fera bella dedistis 7:213 custodemque rudem somni sopistis et aurum 7:214 vindice decepto Graias misistis in urbes: 7:215 nunc opus est sucis, per quos renovata senectus 7:216 in florem redeat primosque recolligat annos, 7:217 et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra, 7:218 nec frustra volucrum tractus cervice draconum 7:219 currus adest.' aderat demissus ab aethere currus. 7:220 quo simul adscendit frenataque colla draconum 7:221 permulsit manibusque leves agitavit habenas, 7:222 sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe 7:223 despicit et certis regionibus adplicat angues: 7:224 et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas, 7:225 Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus, 7:226 perspicit et placitas partim radice revellit, 7:227 partim succidit curvamine falcis aenae. 7:228 multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, 7:229 multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu; 7:230 nec non Peneos nec non Spercheides undae 7:231 contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes; 7:232 carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, 7:233 nondum mutato vulgatum corpore Glauci. 7:234 Et iam nona dies curru pennisque draconum 7:235 nonaque nox omnes lustrantem viderat agros, 7:236 cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones, 7:237 et tamen annosae pellem posuere senectae. 7:238 constitit adveniens citra limenque foresque 7:239 et tantum caelo tegitur refugitque viriles 7:240 contactus, statuitque aras de caespite binas, 7:241 dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae. 7:242 has ubi verbenis silvaque incinxit agresti, 7:243 haud procul egesta scrobibus tellure duabus 7:244 sacra facit cultrosque in guttura velleris atri 7:245 conicit et patulas perfundit sanguine fossas; 7:246 tum super invergens liquidi carchesia mellis 7:247 alteraque invergens tepidi carchesia lactis, 7:248 verba simul fudit terrenaque numina civit 7:249 umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, 7:250 ne properent artus anima fraudare senili. 7:251 Quos ubi placavit precibusque et murmure longo, 7:252 Aesonis effetum proferri corpus ad auras 7:253 iussit et in plenos resolutum carmine somnos 7:254 exanimi similem stratis porrexit in herbis. 7:255 hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros 7:256 et monet arcanis oculos removere profanos. 7:257 diffugiunt iussi; passis Medea capillis 7:258 bacchantum ritu flagrantis circuit aras 7:259 multifidasque faces in fossa sanguinis atra 7:260 tinguit et infectas geminis accendit in aris 7:261 terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. 7:262 Interea validum posito medicamen aeno 7:263 fervet et exsultat spumisque tumentibus albet. 7:264 illic Haemonia radices valle resectas 7:265 seminaque floresque et sucos incoquit atros; 7:266 adicit extremo lapides Oriente petitos 7:267 et quas Oceani refluum mare lavit harenas; 7:268 addit et exceptas luna pernocte pruinas 7:269 et strigis infamis ipsis cum carnibus alas 7:270 inque virum soliti vultus mutare ferinos 7:271 ambigui prosecta lupi; nec defuit illis 7:272 squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri 7:273 vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit 7:274 ova caputque novem cornicis saecula passae. 7:275 his et mille aliis postquam sine nomine rebus 7:276 propositum instruxit mortali barbara maius, 7:277 arenti ramo iampridem mitis olivae 7:278 omnia confudit summisque inmiscuit ima. 7:279 ecce vetus calido versatus stipes aeno 7:280 fit viridis primo nec longo tempore frondes 7:281 induit et subito gravidis oneratur olivis: 7:282 at quacumque cavo spumas eiecit aeno 7:283 ignis et in terram guttae cecidere calentes, 7:284 vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. 7:285 quae simul ac vidit, stricto Medea recludit 7:286 ense senis iugulum veteremque exire cruorem 7:287 passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson 7:288 aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque 7:289 canitie posita nigrum rapuere colorem, 7:290 pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, 7:291 adiectoque cavae supplentur corpore rugae, 7:292 membraque luxuriant: Aeson miratur et olim 7:293 ante quater denos hunc se reminiscitur annos. 7:294 Viderat ex alto tanti miracula monstri 7:295 Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos 7:296 posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus. 7:297 Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum 7:298 Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex 7:299 confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, 7:300 excipiunt natae; quas tempore callida parvo 7:301 Colchis amicitiae mendacis imagine cepit, 7:302 dumque refert inter meritorum maxima demptos 7:303 Aesonis esse situs atque hac in parte moratur, 7:304 spes est virginibus Pelia subiecta creatis, 7:305 arte suum parili revirescere posse parentem, 7:306 idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci. 7:307 illa brevi spatio silet et dubitare videtur 7:308 suspenditque animos ficta gravitate rogantum. 7:309 mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior 7:310 muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est 7:311 dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.' 7:312 protinus innumeris effetus laniger annis 7:313 attrahitur flexo circum cava tempora cornu; 7:314 cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro 7:315 fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, 7:316 membra simul pecudis validosque venefica sucos 7:317 mergit in aere cavo: minuunt ea corporis artus 7:318 cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, 7:319 et tener auditur medio balatus aeno: 7:320 nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus 7:321 lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit. 7:322 Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam 7:323 exhibuere fidem, tum vero inpensius instant. 7:324 ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis 7:325 dempserat et quarta radiantia nocte micabant 7:326 sidera, cum rapido fallax Aeetias igni 7:327 imponit purum laticem et sine viribus herbas. 7:328 iamque neci similis resoluto corpore regem 7:329 et cum rege suo custodes somnus habebat, 7:330 quem dederant cantus magicaeque potentia linguae; 7:331 intrarant iussae cum Colchide limina natae 7:332 ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes? 7:333 stringite' ait 'gladios veteremque haurite crurorem, 7:334 ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas! 7:335 in manibus vestris vita est aetasque parentis: 7:336 si pietas ulla est nec spes agitatis inanis, 7:337 officium praestate patri telisque senectam 7:338 exigite, et saniem coniecto emittite ferro!' 7:339 his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est 7:340 et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus 7:341 ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt, 7:342 caecaque dant saevis aversae vulnera dextris. 7:343 ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus, 7:344 semilacerque toro temptat consurgere, et inter 7:345 tot medius gladios pallentia bracchia tendens 7:346 'quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis 7:347 armat?' ait: cecidere illis animique manusque; 7:348 plura locuturo cum verbis guttura Colchis 7:349 abstulit et calidis laniatum mersit in undis. 7:350 Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, 7:351 non exempta foret poenae: fugit alta superque 7:352 Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque 7:353 Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi: 7:354 hic ope nympharum sublatus in aera pennis, 7:355 cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, 7:356 Deucalioneas effugit inobrutus undas. 7:357 Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit 7:358 factaque de saxo longi simulacra draconis 7:359 Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum, 7:360 occuluit Liber falsi sub imagine cervi, 7:361 quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, 7:362 et quos Maera novo latratu terruit agros, 7:363 Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres 7:364 gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen, 7:365 Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, 7:366 quorum oculos ipso vitiantes omnia visu 7:367 Iuppiter exosus fraternis subdidit undis; 7:368 transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, 7:369 qua pater Alcidamas placidam de corpore natae 7:370 miraturus erat nasci potuisse columbam. 7:371 inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe, 7:372 quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic 7:373 imperio pueri volucrisque ferumque leonem 7:374 tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus 7:375 vicerat et spreto totiens iratus amore 7:376 praemia poscenti taurum suprema negabat; 7:377 ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto 7:378 desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant: 7:379 factus olor niveis pendebat in aere pennis; 7:380 at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo 7:381 delicuit stagnumque suo de nomine fecit. 7:382 adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis 7:383 Ophias effugit natorum vulnera Combe; 7:384 inde Calaureae Letoidos adspicit arva 7:385 in volucrem versi cum coniuge conscia regis. 7:386 dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron 7:387 concubiturus erat saevarum more ferarum; 7:388 Cephison procul hinc deflentem fata nepotis 7:389 respicit in tumidam phocen ab Apolline versi 7:390 Eumelique domum lugentis in aere natum. 7:391 Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis 7:392 contigit: hic aevo veteres mortalia primo 7:393 corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. 7:394 sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis 7:395 flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, 7:396 sanguine natorum perfunditur inpius ensis, 7:397 ultaque se male mater Iasonis effugit arma. 7:398 hinc Titaniacis ablata draconibus intrat 7:399 Palladias arces, quae te, iustissima Phene, 7:400 teque, senex Peripha, pariter videre volantes 7:401 innixamque novis neptem Polypemonis alis. 7:402 excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno, 7:403 nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit. 7:404 Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, 7:405 qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon: 7:406 huius in exitium miscet Medea, quod olim 7:407 attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. 7:408 illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum 7:409 esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu, 7:410 est via declivis, per quam Tirynthius heros 7:411 restantem contraque diem radiosque micantes 7:412 obliquantem oculos nexis adamante catenis 7:413 Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira 7:414 inplevit pariter ternis latratibus auras 7:415 et sparsit virides spumis albentibus agros; 7:416 has concresse putant nactasque alimenta feracis 7:417 fecundique soli vires cepisse nocendi; 7:418 quae quia nascuntur dura vivacia caute, 7:419 agrestes aconita vocant. ea coniugis astu 7:420 ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti. 7:421 sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, 7:422 cum pater in capulo gladii cognovit eburno 7:423 signa sui generis facinusque excussit ab ore. 7:424 effugit illa necem nebulis per carmina motis; 7:425 At genitor, quamquam laetatur sospite nato, 7:426 attonitus tamen est, ingens discrimine parvo 7:427 committi potuisse nefas: fovet ignibus aras 7:428 muneribusque deos inplet, feriuntque secures 7:429 colla torosa boum vinctorum cornua vittis. 7:430 nullus Erecthidis fertur celebratior illo 7:431 inluxisse dies: agitant convivia patres 7:432 et medium vulgus nec non et carmina vino 7:433 ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu, 7:434 mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri, 7:435 quodque suis securus arat Cromyona colonus, 7:436 munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te 7:437 clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, 7:438 vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, 7:439 Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin. 7:440 occidit ille Sinis magnis male viribus usus, 7:441 qui poterat curvare trabes et agebat ab alto 7:442 ad terram late sparsuras corpora pinus. 7:443 tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes 7:444 conposito Scirone patet, sparsisque latronis 7:445 terra negat sedem, sedem negat ossibus unda; 7:446 quae iactata diu fertur durasse vetustas 7:447 in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret. 7:448 si titulos annosque tuos numerare velimus, 7:449 facta prement annos. pro te, fortissime, vota 7:450 publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.' 7:451 consonat adsensu populi precibusque faventum 7:452 regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est. 7:453 Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas, 7:454 sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus 7:455 gaudia percepit nato secura recepto: 7:456 bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam 7:457 classe valet, patria tamen est firmissimus ira 7:458 Androgeique necem iustis ulciscitur armis. 7:459 ante tamen bello vires adquirit amicas, 7:460 quaque potens habitus volucri freta classe pererrat: 7:461 hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna, 7:462 (promissis Anaphen, regna Astypaleia bello); 7:463 hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli 7:464 florentemque thymo Syron planamque Seriphon 7:465 marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne 7:466 Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro 7:467 mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, 7:468 nigra pedes, nigris velata monedula pennis. 7:469 At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros 7:470 et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae 7:471 Cnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro 7:472 Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna: 7:473 Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse 7:474 Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit. 7:475 turba ruit tantaeque virum cognoscere famae 7:476 expetit; occurrunt illi Telamonque minorque 7:477 quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus; 7:478 ipse quoque egreditur tardus gravitate senili 7:479 Aeacus et, quae sit veniendi causa, requirit. 7:480 admonitus patrii luctus suspirat et illi 7:481 dicta refert rector populorum talia centum: 7:482 'arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque 7:483 pars sis militiae; tumulo solacia posco.' 7:484 huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi 7:485 non facienda meae; neque enim coniunctior ulla 7:486 Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.' 7:487 tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno' 7:488 dixit et utilius bellum putat esse minari 7:489 quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires. 7:490 classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris 7:491 spectari poterat, cum pleno concita velo 7:492 Attica puppis adest in portusque intrat amicos, 7:493 quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat. 7:494 Aeacidae longo iuvenes post tempore visum 7:495 agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere 7:496 inque patris duxere domum: spectabilis heros 7:497 et veteris retinens etiamnum pignora formae 7:498 ingreditur ramumque tenens popularis olivae 7:499 a dextra laevaque duos aetate minores 7:500 maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. 7:501 Postquam congressus primi sua verba tulerunt, 7:502 Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque 7:503 auxilium foedusque refert et iura parentum, 7:504 imperiumque peti totius Achaidos addit. 7:505 sic ubi mandatam iuvit facundia causam, 7:506 Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, 7:507 'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae, 7:508 nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras 7:509 ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!) 7:510 robora non desunt; superat mihi miles et hoc est, 7:511 gratia dis, felix et inexcusabile tempus.' 7:512 'immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua civibus opto 7:513 urbs' ait; 'adveniens equidem modo gaudia cepi, 7:514 cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus 7:515 obvia processit; multos tamen inde requiro, 7:516 quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.' 7:517 Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus: 7:518 'flebile principium melior fortuna secuta est; 7:519 hanc utinam possem vobis memorare sine illo! 7:520 ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos, 7:521 ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris, 7:522 et quota pars illi rerum periere mearum! 7:523 dira lues ira populis Iunonis iniquae 7:524 incidit exosae dictas a paelice terras. 7:525 dum visum mortale malum tantaeque latebat 7:526 causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi: 7:527 exitium superabat opem, quae victa iacebat. 7:528 principio caelum spissa caligine terras 7:529 pressit et ignavos inclusit nubibus aestus; 7:530 dumque quater iunctis explevit cornibus orbem 7:531 Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, 7:532 letiferis calidi spirarunt aestibus austri. 7:533 constat et in fontis vitium venisse lacusque, 7:534 miliaque incultos serpentum multa per agros 7:535 errasse atque suis fluvios temerasse venenis. 7:536 strage canum primo volucrumque oviumque boumque 7:537 inque feris subiti deprensa potentia morbi. 7:538 concidere infelix validos miratur arator 7:539 inter opus tauros medioque recumbere sulco; 7:540 lanigeris gregibus balatus dantibus aegros 7:541 sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent; 7:542 acer equus quondam magnaeque in pulvere famae 7:543 degenerat palmas veterumque oblitus honorum 7:544 ad praesepe gemit leto moriturus inerti. 7:545 non aper irasci meminit, non fidere cursu 7:546 cerva nec armentis incurrere fortibus ursi. 7:547 omnia languor habet: silvisque agrisque viisque 7:548 corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae. 7:549 mira loquar: non illa canes avidaeque volucres, 7:550 non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt 7:551 adflatuque nocent et agunt contagia late. 7:552 'Pervenit ad miseros damno graviore colonos 7:553 pestis et in magnae dominatur moenibus urbis. 7:554 viscera torrentur primo, flammaeque latentis 7:555 indicium rubor est et ductus anhelitus; igni 7:556 aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis 7:557 ora patent, auraeque graves captantur hiatu. 7:558 non stratum, non ulla pati velamina possunt, 7:559 nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit 7:560 corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet. 7:561 nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes 7:562 erumpit clades, obsuntque auctoribus artes; 7:563 quo propior quisque est servitque fidelius aegro, 7:564 in partem leti citius venit, utque salutis 7:565 spes abiit finemque vident in funere morbi, 7:566 indulgent animis et nulla, quid utile, cura est: 7:567 utile enim nihil est. passim positoque pudore 7:568 fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent, 7:569 nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo. 7:570 inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis 7:571 inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas; 7:572 tantaque sunt miseris invisi taedia lecti, 7:573 prosiliunt aut, si prohibent consistere vires, 7:574 corpora devolvunt in humum fugiuntque penates 7:575 quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, 7:576 et quia causa latet, locus est in crimine; partim 7:577 semianimes errare viis, dum stare valebant, 7:578 adspiceres, flentes alios terraque iacentes 7:579 lassaque versantes supremo lumina motu; 7:580 membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, 7:581 hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes. 7:582 'Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse, 7:583 ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum? 7:584 quo se cumque acies oculorum flexerat, illic 7:585 vulgus erat stratum, veluti cum putria motis 7:586 poma cadunt ramis agitataque ilice glandes. 7:587 templa vides contra gradibus sublimia longis: 7:588 Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis 7:589 inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx, 7:590 pro gnato genitor dum verba precantia dicit, 7:591 non exoratis animam finivit in aris, 7:592 inque manu turis pars inconsumpta reperta est! 7:593 admoti quotiens templis, dum vota sacerdos 7:594 concipit et fundit durum inter cornua vinum, 7:595 haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! 7:596 ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque 7:597 cum facerem natis, mugitus victima diros 7:598 edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis 7:599 exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. 7:600 exta quoque aegra notas veri monitusque deorum 7:601 perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi. 7:602 ante sacros vidi proiecta cadavera postes, 7:603 ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras. 7:604 pars animam laqueo claudunt mortisque timorem 7:605 morte fugant ultroque vocant venientia fata. 7:606 corpora missa neci nullis de more feruntur 7:607 funeribus (neque enim capiebant funera portae): 7:608 aut inhumata premunt terras aut dantur in altos 7:609 indotata rogos; et iam reverentia nulla est, 7:610 deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. 7:611 qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur 7:612 natorumque patrumque animae iuvenumque senumque, 7:613 nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. 7:614 Attonitus tanto miserarum turbine rerum, 7:615 "Iuppiter o!" dixi, "si te non falsa loquuntur 7:616 dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse, 7:617 nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, 7:618 aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!" 7:619 ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. 7:620 "accipio sintque ista precor felicia mentis 7:621 signa tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen." 7:622 forte fuit iuxta patulis rarissima ramis 7:623 sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo; 7:624 hic nos frugilegas adspeximus agmine longo 7:625 grande onus exiguo formicas ore gerentes 7:626 rugosoque suum servantes cortice callem; 7:627 dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi, 7:628 "tu mihi da cives et inania moenia supple!" 7:629 intremuit ramisque sonum sine flamine motis 7:630 alta dedit quercus: pavido mihi membra timore 7:631 horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae 7:632 roboribusque dedi, nec me sperare fatebar; 7:633 sperabam tamen atque animo mea vota fovebam. 7:634 nox subit, et curis exercita corpora somnus 7:635 occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse 7:636 et ramis totidem totidemque animalia ramis 7:637 ferre suis visa est pariterque tremescere motu 7:638 graniferumque agmen subiectis spargere in arvis; 7:639 crescere desubito et maius maiusque videri 7:640 ac se tollere humo rectoque adsistere trunco 7:641 et maciem numerumque pedum nigrumque colorem 7:642 ponere et humanam membris inducere formam. 7:643 somnus abit: damno vigilans mea visa querorque 7:644 in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens 7:645 murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar 7:646 iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni 7:647 esse, venit Telamon properus foribusque reclusis 7:648 "speque fideque, pater", dixit "maiora videbis: 7:649 egredere!" egredior, qualesque in imagine somni 7:650 visus eram vidisse viros, ex ordine tales 7:651 adspicio noscoque: adeunt regemque salutant. 7:652 vota Iovi solvo populisque recentibus urbem 7:653 partior et vacuos priscis cultoribus agros, 7:654 Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo. 7:655 corpora vidisti; mores, quos ante gerebant, 7:656 nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum 7:657 quaesitique tenax et quod quaesita reservet. 7:658 hi te ad bella pares annis animisque sequentur, 7:659 cum primum qui te feliciter attulit eurus' 7:660 (eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.' 7:661 Talibus atque aliis longum sermonibus illi 7:662 inplevere diem; lucis pars ultima mensae 7:663 est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol, 7:664 flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat: 7:665 ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas, 7:666 ad regem Cephalus simul et Pallante creati 7:667 conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat. 7:668 excipit Aeacides illos in limine Phocus; 7:669 nam Telamon fraterque viros ad bella legebant. 7:670 Phocus in interius spatium pulchrosque recessus 7:671 Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. 7:672 adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum 7:673 ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis. 7:674 pauca prius mediis sermonibus ille locutus 7:675 'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae; 7:676 qua tamen e silva teneas hastile recisum, 7:677 iamdudum dubito: certe si fraxinus esset, 7:678 fulva colore foret; si cornus, nodus inesset. 7:679 unde sit, ignoro, sed non formosius isto 7:680 viderunt oculi telum iaculabile nostri.' 7:681 excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum 7:682 maiorem specie mirabere' dixit 'in isto. 7:683 consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum 7:684 non regit, et revolat nullo referente cruentum.' 7:685 tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit, 7:686 cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. 7:687 quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est, 7:688 qua tulerit mercede; silet tactusque dolore 7:689 coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis: 7:690 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum 7:691 flere facit facietque diu, si vivere nobis 7:692 fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara 7:693 perdidit: hoc utinam caruissem munere semper! 7:694 'Procris erat, si forte magis pervenit ad aures 7:695 Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae, 7:696 si faciem moresque velis conferre duarum, 7:697 dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus, 7:698 hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque; 7:699 non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem. 7:700 alter agebatur post sacra iugalia mensis, 7:701 cum me cornigeris tendentem retia cervis 7:702 vertice de summo semper florentis Hymetti 7:703 lutea mane videt pulsis Aurora tenebris 7:704 invitumque rapit. liceat mihi vera referre 7:705 pace deae: quod sit roseo spectabilis ore, 7:706 quod teneat lucis, teneat confinia noctis, 7:707 nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam; 7:708 pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. 7:709 sacra tori coitusque novos thalamosque recentes 7:710 primaque deserti referebam foedera lecti: 7:711 mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas; 7:712 Procrin habe!" dixit, "quod si mea provida mens est, 7:713 non habuisse voles." meque illi irata remisit. 7:714 cum redeo mecumque deae memorata retracto, 7:715 esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx 7:716 non bene servasset: facies aetasque iubebat 7:717 credere adulterium, prohibebant credere mores; 7:718 sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam, 7:719 criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. 7:720 quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam 7:721 sollicitare fidem; favet huic Aurora timori 7:722 inmutatque meam (videor sensisse) figuram. 7:723 Palladias ineo non cognoscendus Athenas 7:724 ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat 7:725 castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: 7:726 vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus. 7:727 ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui 7:728 temptamenta fide; male me, quin vera faterer, 7:729 continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem. 7:730 tristis erat (sed nulla tamen formosior illa 7:731 esse potest tristi) desiderioque dolebat 7:732 coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa, 7:733 Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat! 7:734 quid referam, quotiens temptamina nostra pudici 7:735 reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni 7:736 servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo." 7:737 cui non ista fide satis experientia sano 7:738 magna foret? non sum contentus et in mea pugno 7:739 vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo 7:740 muneraque augendo tandem dubitare coegi. 7:741 exclamo male victor: "adest, mala, fictus adulter! 7:742 verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris." 7:743 illa nihil; tacito tantummodo victa pudore 7:744 insidiosa malo cum coniuge limina fugit; 7:745 offensaque mei genus omne perosa virorum 7:746 montibus errabat, studiis operata Dianae. 7:747 tum mihi deserto violentior ignis ad ossa 7:748 pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar 7:749 et potuisse datis simili succumbere culpae 7:750 me quoque muneribus, si munera tanta darentur. 7:751 haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, 7:752 redditur et dulces concorditer exigit annos; 7:753 dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset 7:754 dona, canem munus; quem cum sua traderet illi 7:755 Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes." 7:756 dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus. 7:757 muneris alterius quae sit fortuna, requiris? 7:758 accipe mirandum: novitate movebere facti! 7:759 'Carmina Laiades non intellecta priorum 7:760 solverat ingeniis, et praecipitata iacebat 7:761 inmemor ambagum vates obscura suarum: 7:762 protinus Aoniis inmittitur altera Thebis 7:763 [scilicet alma Themis nec talia linquit inulta!] 7:764 pestis, et exitio multi pecorumque suoque 7:765 rurigenae pavere feram; vicina iuventus 7:766 venimus et latos indagine cinximus agros. 7:767 illa levi velox superabat retia saltu 7:768 summaque transibat postarum lina plagarum: 7:769 copula detrahitur canibus, quas illa sequentes 7:770 effugit et coetum non segnior alite ludit. 7:771 poscor et ipse meum consensu Laelapa magno 7:772 (muneris hoc nomen): iamdudum vincula pugnat 7:773 exuere ipse sibi colloque morantia tendit. 7:774 vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset, 7:775 scire; pedum calidus vestigia pulvis habebat, 7:776 ipse oculis ereptus erat: non ocior illo 7:777 hasta nec excussae contorto verbere glandes 7:778 nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu. 7:779 collis apex medii subiectis inminet arvis: 7:780 tollor eo capioque novi spectacula cursus, 7:781 quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso 7:782 vulnere visa fera est; nec limite callida recto 7:783 in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis 7:784 et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti: 7:785 inminet hic sequiturque parem similisque tenenti 7:786 non tenet et vanos exercet in aera morsus. 7:787 ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat 7:788 dum mea, dum digitos amentis addere tempto, 7:789 lumina deflexi. revocataque rursus eodem 7:790 rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo 7:791 adspicio; fugere hoc, illud captare putares. 7:792 scilicet invictos ambo certamine cursus 7:793 esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.' 7:794 hactenus, et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?' 7:795 Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille: 7:796 'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris: 7:797 illa prius referam. iuvat o meminisse beati 7:798 temporis, Aeacide, quo primos rite per annos 7:799 coniuge eram felix, felix erat illa marito. 7:800 mutua cura duos et amor socialis habebat, 7:801 nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori, 7:802 nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, 7:803 ulla erat; aequales urebant pectora flammae. 7:804 sole fere radiis feriente cacumina primis 7:805 venatum in silvas iuvenaliter ire solebam 7:806 nec mecum famuli nec equi nec naribus acres 7:807 ire canes nec lina sequi nodosa solebant: 7:808 tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae 7:809 dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras 7:810 et quae de gelidis exibat vallibus aura: 7:811 aura petebatur medio mihi lenis in aestu, 7:812 auram exspectabam, requies erat illa labori. 7:813 "aura" (recordor enim), "venias" cantare solebam, 7:814 "meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, 7:815 utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!" 7:816 forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant), 7:817 blanditias plures et "tu mihi magna voluptas" 7:818 dicere sim solitus, "tu me reficisque fovesque, 7:819 tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque 7:820 spiritus iste tuus semper captatur ab ore." 7:821 vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem 7:822 nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum 7:823 esse putat nymphae: nympham mihi credit amari. 7:824 criminis extemplo ficti temerarius index 7:825 Procrin adit linguaque refert audita susurra. 7:826 credula res amor est: subito conlapsa dolore, 7:827 ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta 7:828 tempore se miseram, se fati dixit iniqui 7:829 deque fide questa est et crimine concita vano, 7:830 quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen 7:831 et dolet infelix veluti de paelice vera. 7:832 saepe tamen dubitat speratque miserrima falli 7:833 indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa, 7:834 damnatura sui non est delicta mariti. 7:835 postera depulerant Aurorae lumina noctem: 7:836 egredior silvamque peto victorque per herbas 7:837 "aura, veni" dixi "nostroque medere labori!" 7:838 et subito gemitus inter mea verba videbar 7:839 nescio quos audisse; "veni" tamen "optima!" dicens 7:840 fronde levem rursus strepitum faciente caduca 7:841 sum ratus esse feram telumque volatile misi: 7:842 Procris erat medioque tenens in pectore vulnus 7:843 "ei mihi" conclamat! vox est ubi cognita fidae 7:844 coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri. 7:845 semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes 7:846 et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem 7:847 invenio corpusque meo mihi carius ulnis 7:848 mollibus attollo scissaque a pectore veste 7:849 vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem 7:850 neu me morte sua sceleratum deserat, oro. 7:851 viribus illa carens et iam moribunda coegit 7:852 haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti 7:853 perque deos supplex oro superosque meosque, 7:854 per si quid merui de te bene perque manentem 7:855 nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem, 7:856 ne thalamis Auram patiare innubere nostris!" 7:857 dixit, et errorem tum denique nominis esse 7:858 et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat? 7:859 labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires, 7:860 dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me 7:861 infelicem animam nostroque exhalat in ore; 7:862 sed vultu meliore mori secura videtur.' 7:863 Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce 7:864 Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque 7:865 milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.
Metamorphoses (Ovidius)/Liber VII
Jump to navigation
Jump to search