Jump to content

Nicolai Klimii iter subterraneum/III

Unchecked
E Wikisource
 Caput II Caput IV 
* * * * * * * * * * * * * * * * * *
CAPUT III.
Descriptio Urbis Kebae.

Interea, dum in cursu hoc tyrocinii eram, per urbem me circumduxit hospes meus, ut monstraret, quicquid maxime curiosum ac spectabile erat. Ambulavimus absque impedimento ac, quod maxime mirabar, sine ullo incolarum accursu; aliter ac apud nos fieri solet, ubi ad omne, quod insolitum est, catervatim advolant homines, ut curiosos pascant oculos. Nam incolae huius planetae novitatis parum avidi solida tantum sectantur. Civitati huic nomen est Keba, quae inter urbes Principatus Potuani secundum locum tenet. Incolae graves adeo sunt ac prudentes, ut quot cives, tot senatores diceres. Honestissimum ibi est senectutis domicilium; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam senectus est honoratior, cuius non in sententia sola, sed & nutu residet auctoritas. Mirabar gentem adeo modestam ac sobriam certaminibus ludicris, comoediis ac spectaculis delectari; nam haec gravitati eiusdem parum convenire videbantur. Id quod animadvertens hospes, per totum, ait, hunc Principatum seria ac nugae per vices nos partiuntur,

Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una.

Inter alia enim huius Principatus egregia instituta erat permissio voluptatum innocuarum, quibus roborari creditur animus & ad molesta obeunda munera reddi idoneus, quibusque dissipari putantur atrae istae nubes ac melancholici affectus, tot turbarum, seditionum ac pravorum consiliorum fontes. Hac ratione ducti graviora opera lusibus iocisque distinguunt, severitatem tamen comitatemque ita miscentes, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam degeneret. At non sine indignatione animadvertebam, inter spectacula & ludos scenicos numerari exercitia disputatoria. Namque statis anni temporibus, factis sponsionibus, et certo vincentibus statuto praemio, disputatores tanquam gladiatorum paria committebantur, eisdem fere legibus, quibus certamina apud nos fiunt inter gallos gallinaceos aut animalia aeque ferocia. Hinc divitibus mos erat, alere disputatores, quemadmodum in orbe nostro canes venaticos, eosdemque in arte disputandi sive dialectica erudire, ut idonei & loquaces redderentur ad stata, quae quotannis fierent, certamina. Ita civis quidam opulentus, nomine Henochi, triennii spatio magnas opes, scilicet 4000 Ricatu, cumulaverat e tropaeis unius, quem hunc in finem alebat, disputatoris, & haud semel immodicae summae domino eiusdem oblatae fuerant ab iis, qui ex eiusmodi exercitiis quaestus facere solebant; sed adhuc vendere nolebat thesaurum, unde tot illi quotannis erant reditus. Mira ille linguae volubilitate pollens diruebat, aedificabat, quadrata rotundis mutabat, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat, et unumquemque opponentem distinguendo, subsumendo & limitando eludere ac ad silentium pro lubitu reducere callebat. Semel atque iterum spectaculis eiusmodi summa cum animi aegritudine interfui. Nam impium et indignum mihi videbatur, augusta adeo exercitia, quae ornare solent gymnasia nostra, in ludos scenicos transformari. Et cum ad animum revocarem, ter me summo cum applausu publice disputasse & lauream exinde emeruisse, a lacrimis vix temperare poteram. Caeterum non ipse magis actus quam disputandi modus stomachum mihi movebat. Conducti enim erant certi stimulatores, quos dicebant Cabalcos, qui, cum viderent impetum disputantium languescere, latera eorundem sistris quibusdam pungerent, ut denuo recalescerent, ac vires torpentes intergrarent. Mitto alia, quorum meminisse pudet, et quae in gente adeo exculta damnabam. Praeter hos disputatores, quos Masbakos, sive altercantes, per ludibrium vocant subterranei, erant & alia certamina inter quadrupedia, tam fera quam mansueta, et alites maxime feroces, quae certo spectantibus pretio exhibebantur. Quaerebam ab hospite, qui fieri posset, ut gens tanto iudicio praedita ad ludos circenses reiiceret nobilia adeo exercitia, quibus facultas loquendi paratur, veritas detegitur, ingeniumque acuitur. Respondebat ille, certamina haec barbaris olim saeculis magni aestimata fuisse; sed cum experientia tandem edocti fuerint, veritatem disputando potius suffocari, iuventutem procacem reddi, turbas inde enasci, et solidis studiis compedes iniici, ab Academiis ad circos haec exercitia transtulisse: et docuisse eventum, silentio, lectione ac meditatione citius magisterium adipisci tyrones. Qua tamen responsione, quantumvis speciosa, non acquiescebam. In civitate hac erat Academia sive Gymnasium ubi decenter ac summa gravitate docebantur artes liberaliores. Ab hospite meo in auditorium cuius scholae introducor die quodam solenni, quo crearetur Madic, sive Philosophiae Doctor. Celebratus fuit actus absque ulla caeremonia, nisi quod Candidatus docte & eleganter de problemate quodam physico disseruerit; quo exercitio defunctus, a Praesidibus Gymnasii in album relatus est eorum qui publice docendi iure gaudent. Rogitanti hospiti, ecquid actus iste mihi placuisset, respondebam, siccum nimis ac ieiunum prae nostris promotionibus mihi visum. Exponebam porro, qui apud nos creari soleant Magistri ac Doctores, nempe praeuiis speciminibus disputatoriis. Ad haec frontem ille contrahens, modum & indolem eiusmodi disputarionum, &, qui a subterraneis differant, quaerit. Respondebam ego, vulgo fieri de rebus admodum doctis & curiosis, in primis de iis, quae spectant ad mores, linguas, & vestitus duarum veterum earundem gentium crepidas. Hoc audito, tantum edit cachinnum, ut tota domus inde exsonaret. Excitata ad strepitum hunc uxor illius advolat, causam risus curiose sciscitans. At, tantam ego conceperam iram, ut respondere non dignarer; nam indignum mihi videbatur, res adeo graves ac serias cum risu ac ludibrio excipi. At a marito tandem id, quod rei erat, edocta, in risum non minorem erupit. Res haec per totam brevi urbem disseminata perpetuis sannis ansam dedit, et uxor Senatoris cuiusdam, in risum prona, narratione hac adeo commota fuit, ut ilia crebris cachinnis paene dissolveret. Et cum non ita multo post febri correpta moreretur, credebatur ex immoderato hoc risu, quo pulmonem nimis exagitaverat, morbum, qui fatalis illi erat, contraxisse. Sed de vera mortis causa non satis liquide constat; murmura tantum eiusmodi audiebantur. Erat alias praeclarae indolis matrona ac strenua materfamilias; nam septem illi erant rami, quod rarum in isto sexu. Hinc mortem illius aegre tulerunt omnes honestae arbores. Humo mandatur intempesta nocte extra urbis pomoeria, iisdemque vestibus effertur, quibus mortua est inventa. Cautum enim lege est, ne quis in urbe sepeliatur, cum aërem ex effluviis cadaverum putrescere credant. Cautum porro est, ne cum insigni comitatu ac splendido ornatu efferantur funera, vermium scilicet pabula mox futura. Quae omnia satis prudenter instituta mihi videbantur. Parentalia tamen haberi solent orationesque funebres, sed quae pura tantum hortamina sunt ad bene vivendum, quaeque mortalitatis imaginem ante oculos audientium ponunt. Adesse iubentur Censores, observaturi, an defunctorum praeter merita memoriam aut extenuent oratores aut attollant. Hinc encomiorum parcissimi sunt oratores subterranei, cum poena immodice et praeter merita laudantibus sit statuta. Non ita multo post, cum tali parentationi interfuerim, quaerebam ab hospite de sorte et statu defuncti herois, cuius memoria celebrabatur. Respondit ille, agricolam fuisse, quem ad urbem tendentem mors in itinere occupaverat. Hinc, qui nuper a subterraneis derisus fueram, meo more non minus effuse ridebam, telaque, quae in Europaeos vibraverant hi, strenue retorsi. Eccur, aiebam, boves ac tauri, rusticorum socii et commilitones, pro rostris etiam non laudantur? Eandem, quam fossores terrae materiam orationi suppeditabunt, eodem ministerio fungentes. At a risu me temperare iubet hospes, docens, agricolas in his terris summo in honore haberi ob nobilitatem ministerii, in quo occupantur, nullumque vitae genus hic honestius agricultura censeri. Hinc quivis honestus rusticus, ac diligens paterfamilias, nutritor et patronus oppidanorum salutatur. Eo respectu fieri solet, ut agricolae, cum circa autumni initium, aut mense Palmae ad urbem cum ingenti numero vehiculorum, frumento onustorum, tendunt, extra portas urbis obvios habeant Magistratus urbis ac tubarum clangore et symphoniae sono, ovantium ritu, in civitatem introducantur. Stupescebam ad hanc narrationem, ad animum revocans sortem agricolarum nostrorum, sub foeda servitute gementium, et quorum occupationes sordidas et illiberales iudicamus prae aliis artibus, quae ministrae sunt voluptatum, ut coquorum, fartorum, unguentariorum, saltatorum etc. Hospiti quidem hoc paulo post, sed sub fide silentii exposui, verens, ne nimis sinistra iudicia de genere humano ferrent subterranei. Silentium ille pollicitus, ad auditorium me, ubi habenda esset oratio funebris, secum duxit. Fateor, nil unquam me solidius, veracius et ab omni adulationis specie magis immune audivisse; et visa mihi haec parentatio exemplar, ad quod omnes eiusmodi orationes exprimi deberent. Orator primo conspectum dedit virtutum defuncti, moxque vitia ac infirmitates enumeravit, monendo auditores, ut ab hisce sibi caverent. Redeuntibus ex auditorio obvius fit noxius quidam, tribus custodibus stipatus. Idem nuper ex iudicis sententia poenam brachii (ita vocant venae sectionem) subierat, iam vero in nosocomium urbis publicum trudendus. Quaerenti damnationis causam, respondetur, eundem publice de qualitatibus ac essentia Dei disputasse; id quod prohibitum in his terris, ubi curiosae eiusmodi disputationes temerariae adeo ac stolidae censentur, ut in compositae mentis creaturas cadere nequeant. Solitum est igitur subtiles hos disputatores, tanquam insanos, post venae sectionem in ergastula publica compingere, donec delirare cessant. Hinc tacite mecum: “Hei! quid de Theologis nostris hic fieret? quos quotidie de qualitate et attributis Numinis, de natura spirituum et id genus aliis mysteriis rixantes cernimus. Qualis sors esset Metaphysicis nostris, qui transcendentalibus suis studiis superbientes, supra vulgus sapere, imo Diis se proximos credunt? Certe pro laureis, birretis, pileis Doctoralibus, quibus in terris nostris decorantur, iter sibi panderent ad ergastula aut nosocomiorum candidati fierent.”

Haec et alia, quae valde paradoxa mihi visa sunt, tempore tirocinii notabam. Aderat Tandem mandato Principis definitum tempus, quo e Gymnasio in aulam cum testimonio dimittendus essem. Splendida mihi encomia et niveos calculos pollicebar, fretus qua propriis virtutibus, cum linguam subterraneam exspectatione celerius didicissem, qua hospitis mei favore ac iudicum decantata integritate. Tandem traditum mihi est testimonium, quod prae gaudio tremens aperui, avidus laudes meas legendi, exindeque, qualis sors mea foret, noscendi. At lectio eiusdem in iram et desperationem me coniecit. Literae commendatitiae his verbis conceptae fuerunt:

“Mandato Serenitatis Vestrae obsequentes, instructum solicite in Gymnasio nostro dimittimus animal nuper ad nos ex alio orbe delatum, hominemque se nuncupans. Perspecto penitius eiusdem ingenio, ac moribus exploratis, docilem satis ac promptissimae perceptionis offendimus, sed obliqui adeo iudicii, ut ob ingenium nimis praecox vix ad creaturas rationales referri, dum ad munus aliquod momentosum admitti queat. At cum per nicitate pedum nobis omnibus sit praestantior, cursoris aulici officio fungi strenue poterit. Datum ex Seminario de Keba, mense Veprium, a Serenitatis Vestrae servis humillimis.”

Nehec. Iochtan. Rapasi. Chilac.

In lacrimas hinc effusus hospitem meum adibam, humillime obsecrans, ut, auctoritate sua interposita, clementius testimonium a Karattis extorqueret, utque monstraret iisdem testimonium meum Academicum, in quo ingeniosus et optimae notae civis salutor. Regessit ille, testimonium istud in nostro orbe suo stare pretio, ubi forsitan maior umbrae quam corporis, maior corticis quam medullae habeatur ratio, sed nullius hic esse ponderis, ubi in viscera rerum penetratur; hortatur porro, ut sortem meam patienter feram, maxime cum testimonium rescindi aut mutari nequeat. Nam nullum hic gravius crimen esse virtutum immeritarum praeconio. Vulneri tamen fomentum aliquod admoturus,

... verba facit, quibus hunc lenire dolorem
Possit et ingentem morbi partem removere:
Ne cures haec, quae stulte miraris et optas.
Quos non praecipitat subiecta potentia magnae
Invidiae? mergit longa atque insignis honorum
Pagina: namque homini, nimios qui captat honores,
Et nimias venatur opes, numerosa parantur
Excelsae turris tabulata, unde altior illi
Casus, et impulsae praeceps immane ruinae.
Porro addidit, nihil tale in tenui aut mediocri fortuna metuendum. Quod vero ad testimonium Karattorum attinet, illud confirmat, oculatissimos simul ac integerrimos esse iudices, qui nullis neque donis corrumpi neque minis deterreri possunt, ut unguem latum a vero deflectant; quapropter in hac etiam causa nullum esse suspicioni locum. Candide tandem ipse fassus est, iam dudum innotuisse sibi imbecillitatem iudicii mei, ac statim e memoriae meae ubertate et celeri apprehensione iudicasse, lignum me non esse, ex quo Mercurius fieri posset, ac proinde ob insignem iudicii eclipsin amplo alicui muneri non suffecturum. Didicisse se, ait, e narrationibus et descriptione gentis Europaeae, me

Stultorum in patria, pravoque sub aëre natum.

Caetera de amicitia sua prolixe testatus, itineri ut absque mora accingerer, me hortatus est. Consilium prudentissimi viri secutus sum, in primis cum ita postularet necessitas, et temerarium mihi videretur mandato Principis obniti.

In iter igitur me coniicio, comitantibus nonnullis arbusculis, quae simul mecum a seminario dimissae eundem in finem ad regiam urbem ablegantur. Dux itineris erat senior quidam e numero Karattorum, sive ephororum, qui, cum aetate confectus pedum vitio laboraret, tauro vehebatur. Nam insolitum hic est vehiculis uti, et soli hoc senes decrepiti sive aegroti privilegio gaudent, quamvis nobis excusatiores essent huius planetae incolae ob difficultatem et tarditatem incessus. Memini, cum descriptionem semel fecissem vecturarum nostrarum, equorum scilicet, quadrigarum et pyxidum, in quas sarcinarum instar compacti per urbem vehimur, ad hanc meam narrationem subridere subterraneos, maxime cum audirent, e vicinis alterum invisere alterum non solere, nisi plaustro vel pyxidi inclusum, et a duobus ferocissimis quadrupedibus per vicos ac plateas abreptum. Ob tarditatem incessus, qua laborant arbores hae rationales, triduum huic itineri insumere cogebamur, quamvis Keba ab urbe principali vix spatio quatuor milliarium dirimatur. Nam si solus fuissem, una die iter hoc explicuissem. Gaudebam equidem, pedum beneficio me subterraneis longe praestare, sed dolebam simul, ob istam corporis praestantiam ad vile et abiectum ministerium proscriptum iri. Vellem me, dixi, eodem pedum vitio, quo subterranei, laborare, cum hoc solo defectu evitarem destinatum mihi servile et ignobile munus. Quo audito, Dux noster, Si hac ait, corporis praestantia natura non quodammodo compensasset animi tui defectus, tanquam inutile terrae pondus te omnes intueremur; ob ingenii enim velocitatem sola rerum putamina, non nucleos vides; et cum duo tantum rami tibi sint, in quovis opere manuario subterraneis longe inferior es. Haec omnia cum audiverim, gratias Deo egi ob pedum praestantiam, cum absque hac virtute me inter creaturas rationales locum vix habiturum viderem.

Iter faciens non sine admiratione videbam, incolas labori adeo intentos, ut ad adspectum praetereuntium, quamquam insolitum esset spectaculum, nemo labores intermitteret, aut lumina circumferre dignaretur. At finito die, laboribus solitis defuncti, ludis ac omnimodis animi remissionibus vacant, connivente summo magistratu, qui ludos hos corporum ac animorum fulturas existimans creaturas iudicat iisdem non minus ali quam cibo et potu. His et aliis de causis iter hoc summa cum animi voluptate confeci. Regionis forma pulcherrima est. Imaginare amphitheatrum aliquod, et quale sola rerum natura possit effingere. Ubi natura minus prodiga fuerat, suppleta omnia erant arte incolarum, qui, positis a magistratu praemiis, ad rusticos labores et agros colendos ornandosque acuebantur; qui vero agrum sordescere patiebatur, aerarius fiebat. Peragravimus multos spectabiles vicos, qui ob frequentiam unius perpetuae et contiguae urbis conspectum dant, unamque faciem longe lateque contexunt. Infestabamur tamen nonnihil a simiis quibusdam sylvestribus, quae viis passim inerrantes me, quem ob affinitatem formae gentilitium credebant, crebris assultibus vellicabant. Hinc iram et indignationem supprimere non poteram, maxime cum viderem, scenam hanc risus materiam arboribus dare: nam ad aulam ducebar, cum ita iusserat Princeps, eodem habitu, quo in planetam hunc delatus fueram, harpagonem scilicet dextra tenens, quo perspiceret, qualis esset orbis nostri ornatus, et quo apparatu huc primum appulissem. Et commode tunc ad manum erat harpago, quo simias catervatim ingruentes in fugam mittere conabar, quamvis frustra; nam in fugientium locum plures successerunt, adeo ut quovis momento gradum praeliantis componere cogerer.

Imago typhographica
Imago typhographica
 Caput II Caput IV