Nicolai Klimii iter subterraneum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

NICOLAI KLIMII
ITER
SUBTERRANEUM
NOVAM TELLURIS THEORIAM
AC
HISTORIAM QUINTAE
MONARCHIAE
ADHUC NOBIS INCOGNITAE
EXHIBENS
E BIBLIOTHECA B. ABELINI
EDITIO TERTIA AUCTIOR ET EMENDATIOR
HAFNIAE LIPSIAE
SUMPTIBUS FRID. CHRISTIAN PELT

MDCCLIV

PRAEFATIO APOLOGETICA.
PETRVS ET ANDREAS
KLIMII,
THOMAE KLIMII
FILII,
MAGNI KLIMII
NEPOTES,
BENEVOLO LECTORI

SALVTEM.

Cum ad aures nostras pervenerit, ab incredulis quibusdam in dubium vocari veritatem huius historiae , ac proinde editorum Itineris Subterranei sinistris passim rumoribus differri, sultum consultum duximus, quo rumoribus mature obviam eatur, novam hanc editionem testimoniis popularium quorumdam munire. Testes , quos adducimus omni sunt exceptione maiores : Quippe duos priores Heroi nostro nouimus aequales, reliqui prope tempore Klimii vixere, et cuncti antiqua virtute & fide perspicui homines nec fabulas orbi obtrudere nec nubem pro Iunone amplecti solent. Exhibito Virorum tanti ponderis testimonio : exhibito autographo sigillis eorumdem munito, obmutescant iam censores nostri, incredulitatem agnoscant, ac temeraria sua iudicia damnent. Testimonium, nuper huc missum, his verbis conceptum est.

„Rogatu Praestantissimorum Iuvenum Petri & Andreae Klim. testamur inter libros Celeberrimi Nicolai Klimii delituisse codicem quemdam manuscriptum cui titulus: titulus: ITER SUBTERRANEUM, subnexamque huic Itineri Grammaticam Subterraneam cum vocabulario quodam bilingui, Danico sc. et Quamitico. Collata cum codice hoc vetusto Latina Nob. Abelini Versione, quae iam publici iuris facta omnium manibus teritur, patet nihil ab archetypo aberratum. In fidem maiorem sigilla nostra apposuimus

ADRIANUS PETRI M. ppria.
JANUS THORLACI M. ppria.
SVENO KLACK M. ppria.
IOACHIMUS BRANDARIUS M. ppria.
IANUS GADDIUS pro me et fratre M. ppria.
HIERONIMUS GIBS: scotus, M. ppria.

Speramus insigni adeo et authentico testimonio omnem dubitationem sublatum iri. Si vero tot testibus convicti in ἀπιστίᾳ perseverant Censores, arcem incredulitatis aliis armis expugnabimus. Constat, in eo Norvegiae tractu, quae Finmarchia dicitur, dari homines, in philosophia occulta, cuius ne limina quidem attigerunt aliarum gentium Doctores, adeo versatos, ut tempestates ciere ac sedare, in lupos se transformare, varias et orbi nostro ignotas linguas loqui, totumque orbem terraqueum a polo boreali ad oppositi poli cardinem horulae spatio transmittere queant. Advectus huc nuper Finlandus quidam nomine Peyvis, iubente Nomophylace, stupenda adeo artis ac doctrinae specimina edidit, ut omnes, qui aderant, spectatores, pileo doctorali dignissimum iudicarent; et cum eodem tempore allata fuit acerba quaedam crisis in Iter Klimii Subterraneum, quod ad aniles fabulas gandum relegandum iudicat Censor, iubetur praedictus Peyvis; cum de vindicanda Klimiorum existimatione ageretur, omnes ad signa vocare artes, itinerisque subterranei suscipiendi periculum facere. Dicto ille obediens Nomophylaci operam addixit, potentiam artis his fere verbis Danico idiomate expressis iactans:

Quicquid in orbe vides, paret mihi: Florida tellus,
Cum volo, spissatis arescit languida succis:
Cum volo, fundit opes; scopulique ac horrida saxa
Limosas iaculantur aquas: Mihi Pontus inertes
Submittit fluctus: Zephyrique tacentia ponunt
Ante meos sua flabra pedes: mihi flumina parent.

Inhorruerunt omnes tam fabulosa pollicitatione conterriti. At ille his dictis dictis itineri se intrepidus accingit. Exuit se, ac, vestimentis depositis, in aquilam (mirabile visu) transformatus, sublimis abit. Post integri mensis absentiam die quodam Veneris paulo ante primam facem et dubiis adhuc sideribus intrat domum Nomophylacis Doctor Versipellis, mollis tunc, debilis, lassus et tanquam caballus in clivo; nam exhaustae erant vires, et sudor per bifurcum colabat. Dato ad respirandum spatio, et viribus vini adusti portione refectis, conspectum itineris exhibuit, cuncta, quae in aeria navigatione et regionibus subterraneis acciderant, exserte partiteque exponens. Docuit, post integrata aliquot praelia, in quibus superiores evaserant Klimianae factionis homines, imperium rediisse ad filium Nicolai nostri, qui diu sub tutela matris sceptra tenuit, iam vero senio ac rerum gestarum gloria Venerabilis in orbe subterraneo longe lateque sub nomine Nicolai Secundi regnat. Missa mox in literas fuere cuncta, quae ordine narraverat vir doctissimus. Largam narratio haec materiam dabit annalibus, quos sub titulo CONTINUATIONIS HISTORIAE QUINTAE MONARCHIAE promittunt literati Bergenses. Una cum annalibus prodibit Grammatica Quamitica, quae pro tempore nullius quidem momenti est, at poterit magno usui esse posteris; nam cum patria nostra novatorum (absit invidia) feracissima sit, in commercio cum Quamitis stabiliendo otia, negotia, somnos, vigilias ponent, nihilque intentatum relinquent, donec machinas comminiscantur, quibus tuto & absque arte magica in subterranea navigari queat.

Ite iam, mortales increduli, & discite in rebus momentosis cautius procedere. Ite Viri, veniam dictis exposcite vestris.

Ite denique, &, aut vos ipsos, aut iudicia vestra inposterum suspendite, ne ob eiusmodi temerarias & iniquas censuras Respublica literaria male audiat.

FINIS APOLOGIAE.

Hactenus Klimii nostri, qui sufficere hanc apologiam & alio non opus esse clypeo ad retundenda censorum quorundam vibrata missilia iudicarunt. Aucta est nova haec editio centonibus aliquot, qui a primo editore aut incuria omissi fuere, aut ob squalorem manuscripti autographi legi nequierunt. Charta charta NICOLAI KLIMII
ITER SVBTERRANEVM.
Caput I:
Autoris Descensus ad Inferos

Anno 1664, postquam in Academia Hafniensi utroque examine defunctus eram et Characterem, qui dicitur Laudabilis, suffragiis Tribunalium tam Philosophorum quam Theologorum emerueram, reditui in patriam me accingo, navemque Bergas Norvegiae ituram conscendo, niveis utriusque Facultatis calculis monstrabilis, at aeris inops. Commune mihi fatum cum caeteris Norvegiae Studiosis erat, qui a bonarum artium mercatura deplumes in patriam redire solent. Ferentibus ventis usi, post prosperam sextidui navigationem portum Bergensem intravimus. Ita redditus patriae, doctior quidem, sed non ditior, sumptibus eorum, qui necessitudine mihi iuncti erant, sublevatus aliquandiu precariam, licet non plane desidem atque inertem vitam egi. Nam ut Physicum, cui initiatus eram, studium experimentis illustrarem, indolemque terrae ac montium viscera explorarem, omnes provinciae angulos solicite perreptabam. Nulla tam ardua erat rupes, quam non scandere, nulla tam praeceps et immanis caverna, in quam non descendere conabar, visurus ecquod curiosum ac Physici examine dignum forte reperirem. Permulta enim in patria nostra non oculis modo, sed ne auribus quidem novimus, quae si tulisset Gallia, Italia, Germania aliave quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita, perlecta lustrataque haberemus. Inter ea, quae notatu maxime mihi visa sunt digna, erat spelunca magno praeceps hiatu in cacumine montis, quem indigenae vocant Flöien. Cumque os eiusdem speluncae levem ac haud ingratam per intervalla emittat auram, sed ita, ut crebris quasi singultibus fauces modo laxare laxare, modo includere videatur, literati Bergenses, in primis celeberrimus Abelinus et Conrector Scholae Mag. Eduardus, Astronomiae ac Physices apprime gnarus, rem credebant exercitationibus philosophicis dignissimam, saepeque populares, cum ipsi prae senio nequirent, stimulaverant ad indolem istius cavernae penitius inspiciendam; maxime cum statis veluti vicibus, ad exemplum respirantis hominis, retractam cum impetu regereret animam. Stimulatus ego qua sermonibus horum, qua proprio ingenio, descensum in hanc cavernam meditabar, mentemque meam quibusdam ex amicis indicabam. Sed his consilium valde displicebat, dicentibus, inceptionem esse stulti ac desperati hominis. At impetum his monitis non flectere, nedum frangere poterant, et quae sufflaminare ardorem deberent, aegro animo faces subiiciebant. Ad quodvis enim discrimen subeundum acerrimum istud, quo in res naturales detegendas ducebar, studium excitabat, et sponte currenti calcaria addebant rerum domesticarum angustiae; nam exhaustae erant facultates, et durum ac molestum mihi videbatur, aliena diutius quadra vivere in patria, ubi omni emergendi spe incisa, ad perpetuam mendicitatem me damnatum intuebar, omneque ad honores et emolumenta obseptum iter, nisi audaci aliquo facinore nobilitarer. Obfirmato igitur animo, et praeparatis huic expeditioni necessariis, die quodam Iovis, cum serenum atque impluvium esset coelum, egredior civitate paulo post diluculum, quo, rebus peractis, salvo adhuc die redire in urbem liceret. Quippe rerum futurarum nescius praevidere non poteram, quod alter ego Phaëthon

Volverer in praeceps longoque per aëra tractu

in alium orbem detrusus, non nisi post decem annorum errores patriam et amicos revisurus essem.

Suscepta est haec expeditio Anno 1665 Coss. Berg. Iohanne Munthe et Laurentio Severini, Senatoribus Christierno Bertholdi et Laurentio Sandio. Euntem comitabantur quatuor mercenarii, qui funes et harpagones, quibus descendenti erat opus, secum ducebant. Recta tendimus ad Sandvicum, per quem commodissime in montem ascenditur. Enixi in cacumen, postquam pervenimus in locum, ubi fatalis erat caverna, fessi molesto itinere paulisper ibi consedimus, ientaculum sumpturi. Tunc animus, quasi instantis mali praesagiens, compavescere mihi primum coepit. Igitur conversus ad comites, ecquis, rogo, aleam hanc prior subire velit? Nemine vero respondente, impetus languescens ex integro recaluit: funem aptari iubeo, itinerique ita paratus animam Deo commendo. Iam in cavernam demittendus comites docebam, quid porro faciendum: pergerent scilicet remittere funem, donec vociferantem me audirent, quo signo dato restem intenderent, ac vociferari perseverantem ex antro subito retraherent. Ipse dextra tenebam harpagonem, quo mihi opus erat, ut, si qua in descensu occurrerent obstacula, removerem, et medium inter utrumque cavernae latus corpus suspensum servarem. At vix ad altitudinem decem vel duodecim cubitorum descenderam, cum rumpitur restis. Malum hoc mihi innotuit e subsequenti mercenariorum clamore et ululatu, qui tamen mox evanuit. Nam mira celeritate in profundum rapior, et tanquam alter Pluto, nisi quod harpago mihi pro sceptro esset,

Labor, et icta viam tellus ad tartara fecit.


    Circiter horae quadrantem, quantum in ista animi perturbatione coniicere licuit, in spissa spissa caligine et perpetua nocte versatus eram, cum tandem tenue quoddam lumen, crepusculi instar, emicuerit, et mox lucidum et serenum coelum apparuerit. Stulte igitur credebam, aut a repercussione aëris subterranei aut vi contrarii venti me reiectum, cavernamque istam spiritus sui reciprocatione in terram me revomuisse. At neque sol, quem tunc conspicabar, nec coelum nec reliqua sidera nota mihi erant phaenomena, cum coeli nostri sideribus ista, quae iam videbam, essent minora. Credebam igitur, aut totam novi istius coeli machinam in sola cerebri imaginatione, e capitis vertigine excitata, consistere, aut fingebam me mortuum ad sedes beatorum ferri. At ultimam hanc opinionem mox ridebam, cum me ipsum intuerer harpagone munitum et longum funis syrma trahentem, satis gnarus, reste ac harpagone non opus esse in paradisum eunti, nec coelitibus placere posse ornatum, quo ad exemplum Titanum Olympum vi expugnare et superos inde deturbare velle viderer. Tandem, re serio pensitata, iudicabam, delatum me fuisse in coelum subterraneum, ac veras esse eorum coniecturas, qui concavam statuunt terram, et intra crustas illius alium contineri orbem nostro minorem, aliudque coelum sole, sideribus ac planetis minoribus interstinctum. Et docuit eventus, acu me rem tetigisse.

Impetus iste, quo praeceps ferebar, diu iam duraverat, cum tandem sentirem, paulatim languescere, prout propius accederem planetae, seu coelesti cuidam corpori, quod primum in descensu obvium habui. Idem planeta in tantum sensim excrevit, ut randem per densiorem quandam atmosphaeram, qua cinctus erat, montes, valles et maria internoscere haud difficulter possem;

. . . Sicut avis, quae circum litora, circum
Piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta,
Haud aliter terras inter coelumque volabam.

Tunc animadvertebam, non modo suspensum me in aura coelesti natare, sed et cursum, qui adhuc perpendicularis fuerat, in circularem abire. Hinc stetere mihi comae; nam verebar, ne in planetam vel satellitem proximi planetae transformarer, aeterna vertigine circumagendus. At cum reputarem, dignitatem meam hac metamorphosi nil detrimenti capturam, corpusque coeleste seu satellitem coelestis corporis pari saltem passu ambulaturum cum famelico Philosophiae studioso: animum resumo, maxime cum beneficio aurae purioris et coelestis, in qua natabam, neque fame neque siti premi me sentirem. Attamen cum ad animum revocarem, in loculis meis esse panem (Bergenses vocant Bolken, qui figurae ovalis vel potius oblongae solet esse), statui e loculis eundem depromere et periculum facere, ecquid in isto rerum statu palato arrideret. Sed primo statim morsu nauseam mihi moturum omne terrestre alimentum deprehendens, tanquam rem plane inutilem abieci. At excussus panis non modo suspensus in aethere stetit, sed, mirabile dictu, circulum minorem circa me describere coepit. Et innotuerunt mihi exinde verae motus leges, quae efficiunt, ut omnia corpora in aequilibrio posita motum circularem sortiantur. Hinc qui tanquam fortunae ludibrium me nuper deploraveram, fastu tumescere coepi, intuens me ipsum non solum tanquam simplicem planetam, sed et talem, qui perpetuo stipatus foret satellite, adeo ut inter sidera maiora aut primi ordinis planetas quodammodo referri possem. Et ut impotentiam meam fatear, tantus tunc animum fastus incessit, ut, si obvios habuissem omnes simul Consules ac Senatores Bergenses, cum supercilio eosdem excepissem, tanquam atomos adspexissem, indignosque iudicassem, quos salutarem, aut quibus harpagonem meum subiicerem.

Integrum fere triduum in isto statu permanebam. Nam cum circa planetam mihi proximum absque intermissione volutarer, noctes ac dies discriminare poteram, solem subterraneum iam orientem, iam rursus descendentem et e conspectu meo abeuntem cernens, quamvis nullam, qualis apud nos, noctem sentirem. Cadente enim sole, lucidum apparuit ac purpureum undique firmamentum, splendori lunae haud dissimile; id quod iudicabam esse intimam terrae subterraneae superficiem aut hemisphaerium, quod lumen istud a sole subterraneo in centro huius orbis posito mutuabatur. Hypothesin hanc mihi fingebam studii Physicae coelestis non plane hospes. At cum ista felicitate Diis me proximum crederem meque ut novum coeli sidus intuerer, una cum satellite meo, quo cingebar, a proximi planetae Astronomis in catalogum stellarum inferendum: ecce! immane apparuit monstrum alatum, quod iam dextro, iam sinistro lateri meo, iam capiti et cervici imminebar. Credebam primo intuitu esse unum e duodecim signis coelestibus subterraneis, ac proinde optabam, si vera esset coniectura, Virginem fore, cum e toto duodecim signorum systemate solum istud signum (sc. Virgo) in ista solitudine auxilii quid ac solatii afferre valeret. At cum corpus istud mihi propius accederet, videbam torvum et immanem esse gryphum. Tanto tunc corripiebar terrore, ut oblitus mei ipsius et sidereae meae, ad quam nuper evectus eram, dignitatis, in isto animi aestu deprompserim testimonium meum Academicum, quod in loculis meis forte habebam, occurrenti ostensurus adversario, examina mea Academica me sustinuisse, Studiosumque me esse, et quidem Baccalaureum, qui quemvis aggressorem extraneum exceptione fori repellere possem. At defervescente primo aestu, cum ad me paulatim redirem, stoliditatem meam deridebam. Dubium adhuc erat, in quem finem gryphus iste me comitaretur, utrum hostis esset an amicus, aut quod verisimilius erat, an sola rei novitate delectatus, propius accedendo oculos saltem pascere vellet. Nam adspectus corporis humani, in aëre circumacti, harpagonem dextra tenentis et longum post se funem caudae instar trahentis, phaenomenon erat, quod quodvis brutum animal in specta culum sui allicere posset. Insolita ista figura, quam tunc expressi, variis, ut postea audivi, sermonibus et coniecturis ansam dederat incolis globi, circa quem volvebar. Nam Philosophi ac Mathematici cometam me putarunt, funem pro cauda cometae capientes. Et erant, qui ex eodem insolito meteoro imminens aliquod malum, pestem, famem aut insignem aliquam catastrophen portendi iudicarunt. Nonnulli etiam ulterius progressi corpus meum, quale e longinquo illis visum fuerat, accuratis penicillis delineaverant, adeo ut descriptus, definitus, depictus et aeri incisus essem, antequam globum istum attigerim. Haec omnia non sine risu ac voluptate quadam audivi, cum in orbem hunc delatus linguam subterraneam didicissem.

Notandum est, dari quoque repentina quaedam sidera, quae subterranei dicunt Sciscisi (i. e. crinita), quaeque describunt horrentia crine sanguineo et comarum modo in vertice hispida, adeo ut in speciem barbae longae promineat iuba. Hinc non secus ac in orbe nostro inter prodigia coelestia referuntur. Sed ut ad telam revertar, gryphus iste eo viciniae iam pervenerat, ut alarum quassatione me infestaret et tandem crus meum serrato vexare morsu non dubitaret, adeo ut manifeste patuerit, qua mente novum hospitem venaretur. Hinc coepi pugnacissimum animal armata elidere manu, et harpagonem utraque manu complexus, hostis audaciam compescui, fugae locum saepe circumspicere cogens, tandemque, cum pergeret me vellicare, post unum vel alterum inanem ictum harpagonem tanto impetu tergo alitis inter utramque alam impegi, ut telum revellere nequirem. Vulneratus ales horrendo edito stridore in globum praeceps corruit. Ego vero status iam siderei ac novae dignitatis, quam variis casibus et periculis, ut vulgo fieri solet, expositam videbam, pertaesus,

Arbitrio volucris rapior, quaque impetus egit,
Huc sine lege ruo, longoque per aëra tractu
In terram feror, ut de coelo stella sereno,
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.

Et ita motus circularis, quem nuper descripseram, in perpendicularem denuo mutatur.

Sic ingenti cum impetu per adversa crassioris aëris verbera, cuius stridor aures percutiebat, diu tractus, tandem levi innoxioque casu in globum delabor una cum alite, qui paulo post e vulnere obiit. Nox erat, quando in planetam istum delatus fui, id quod e sola absentia solis colligere poteram, non vero e tenebris; nam tantum luminis restabat, ut testimonium meum Academicum distincte legere possem. Oritur nocturnum istud lumen e firmamento sive crusta terrae inversa, cuius hemisphaerium splendorem, qualem apud nos luna, reddit; hinc si solius luminis ratio habeatur, parum hic differunt noctes a diebus, nisi quod absit sol, et absentia eiusdem noctes reddat paulo frigidiores.

Caput II.

Descensus in Planetam Nazar

Defunctus ita aëria hac navigatione, cum globum salvus et illaesus attigissem (nam impetus, quo initio ferebatur gryphus, cum virium diminutione languerat) iacebam diu immobilis, exspectans, quid novi illucescente die mihi contingeret. Animadvertebam tunc pristinas infirmitates redire, opusque mihi esse tam somno quam cibo, adeo ut poenitudo me ceperit abiecti temere panis. Variis solicitudinibus fesso animo tandem altus sopor obrepsit. Stertueram, quantum coniicere mihi licuit, duas horas, cum horrendus boatus, diu quietem turbans, tandem somnum penitus excussit. Dormientis animo variae ac mirae oberraverant imagines. Videor in Norvegiam rediisse, ibique popularibus, quae usu venerant, narrasse. Imaginor denique in Templo Fanoensi haud procul ab urbe cantantem Diaconum Nicolaum Andreae audire, stridoremque vocis illius aures meas misere et more solito ferire. Igitur experrectus credebam, tum istius viri somnum turbasse. Sed cum haud procul stantem viderem taurum, ex eiusdem boatu quietem abruptam conieci. Mox timidos oculos undique circumferens, cum oriente sole, virides passim campos et foecundos videbam agros. Arbores quoque apparuere, sed (mirabile visu) mobiles erant, licet tanta esset aëris tranquillitas, ut ne levissima quidem pluma moveri loco posset. Cum mugiens taurus recta ad me tenderet, trepidus fugam circumspiciebam, ac in ista trepidatione arborem haud procul stantem conspicatus, eandem scandere conabar. Sed cum in eo essem, vocem illa edidit teneram, sed acutam et talem, qualis solet esse iracundae mulieris, moxque quasi palma excussissima colaphus mihi tanta vi inflictus est, ut vertigine correptus pronus in terram caderem. Ictu hoc iam quasi fulmine percussus, ac terrore animam propediem agens, murmura undique audiebam et strepitus, qualibus resonare solent macella aut mercatorum basilicae, quando maxime sunt frequentes. Postquam oculos aperiebam, conspicabar totam circa me silvam animatam campumque arboribus arbusculisque obsitum, cum nuper vix sex vel septem apparuissent. Vix dici potest, quantas haec omnia in cerebro meo turbas excitaverint, et quantum his praestigiis animus commotus fuerit. Iam vigilem me somniare, iam spectris me vexari et malis spiritibus obsideri, iam alia absurdiora mihi fingebam. Sed tempus mihi non datum est, automata haec eorundemque causas excutiendi; nam advolans mox alia arbor ramum demittit, cuius extremitas sex gemmis, tanquam totidem digitis, munita erat. His iacentem me sustulit ac vociferantem abstraxit, comitantibus innumeris diversi generis diversaeque magnitudinis arboribus, quae sonos ac murmura edebant, articulata quidem, sed auribus meis peregrina, adeo ut nihil praeter verba haec Pikel Emi, cum saepius eadem iterata fuerint, retinere memoria potuerim. Audivi mox per verba haec intelligi simiam insolitae figurae: quippe e corporis mei forma et cultu coniiciebant, me simiam esse, quamvis specie nonnihil distinctam a Cercopithecis, quos haec terra alit. Alii pro incola firmamenti me ceperunt, quem alitem per aërem huc apportasse credebant; id quod olim usu venisse annales huius globi testantur. Sed haec non nisi post aliquot mensium intercapedinem, et postquam linguam subterraneam edoctus fueram, didici. Nam in prae praesenti rerum statu prae metu & mentis perturbatione mei ipsius oblitus eram, nec capere poteram, quid de vivis & loquacibus arboribus statuendum, nec quorsum evaderet processio haec, quae lente et compositis gradibus fiebat. Voces tamen & murmura, quibus undique personabant campi, iram et indignationem quandam indicabant; & sane non sine gravi causa iram in me conceperant. Arbor enim ista, quam taurum fugiens scandere volebam, uxor erat Praetoris, qui in proxima civitate ius dicebat, qualitasque personae laesae crimen aggravaverat; nam non modo simplicem et plebeiae sortis mulierem, sed matronam primi ordinis visus sum voluisse palam subagitare: insolitum ac horrendum genti adeo modestae ac verecundae spectaculum. Tandem ad civitatem, quo captivus ducebar, ventum est. Erat illa non minus superbis aedificiis quam regionum, vicorum ac platearum concinno ordine & symmetria monstrabilis. Altae adeo conspicuaeque erant aedes, ut speciem turrium praeberent. Plateae ambulantibus plenae erant arboribus, quae demittendo ramos se invicem in occursu consalutabant, quoque plures deprimerent ramos, eo maius erat reverentiae ac submissionis argumentum. Ita cum e conspicua quadam domo forte eodem tempore egrederetur quercus, ad visum illius demissis ramis plerisque retro cedebant caeterae arbores, unde coniicere licuit, eandem supra sortem vulgarem esse. Et innotuit mox mihi urbis esse Praetorem, & quidem eundem, cuius a me laesa dicebatur uxor. Rapior mox sublimis in eiusdem Praetoris aedes, ubi confestim a tergo meo obditur ianua, & fores oppessulantur, quocirca me tanquam pistrini candidatum intuebar. Metum hunc insigniter adaugebant positi extra fores, tanquam in excubiis, tres custodes; singuli sex securibus pro numero ramorum erant armati; nam quot rami erant, tot brachia, & quot gemmae, tot digiti. Notabam in summitate truncorum posita esse capita, humanis haud absimilia, & loco radicum binos conspicabar pedes, eosdemque admodum curtos, unde fit, ut testudineo gradu incedant planetae huius incolae. Hinc, si solutus fuissem, facile mihi foret manus illarum effugere, cum pernicitate pedum praestantior prae illis volare viderer.

Ut brevi me expediam, perspicue iam videbam, arbores has incolas esse huius globi, & ratione easdem esse praeditas, mirabarque varietatem istam, qua natura in animantium formatione delectatur. Arbores hae nostras proceritate non exaequant, quippe iustam hominis staturam vix excedunt pleraeque; quaedam minores erant; flores diceres aut plantas; & has coniiciebam esse infantes. Mirum est, in quosnam cogitationum labyrinthos phaenomena ista me deduxerint, quot suspiria mihi expresserint, quantumque carissimae tunc patriae desiderium subierit. Nam, quamvis istae arbores visae mihi sint sociabiles, linguae beneficio utentes ac specie quadam rationis praeditae, adeo, ut ad animantia rationalia quodammodo referri possent, dubitabam tamen, comparari posse cum hominibus; negabam iustitiam, clementiam aliasque virtutes morales inter easdem locum habere. His cogitationum turbis collisus, viscera mea moveri sentiebam, & e fontibus oculorum torrentes lacrimarum defluentes faciem inundabant. Sed cum dolori ita indulserim & in fletus me muliebres coniecerim, intrant cubiculum custodes corporis mei, quos respectu securium tanquam lictores intuebar. His praeeuntibus ducor per urbem ad perspicuam quandam domum, in umbilico fori positam. Visus mihi tunc sum Dictatoriam dignitatem adeptus & Consule Romano maior; nam non nisi duodecim secures in comitatu consulum erant, cum ego octodecim stipatus procederem. Valvis aedium, ad quas ferebar, caelata stabat iustitia, in formam arboris efficta, bilancem ramo tenens. Imago eadem erat filo virginali, adspectu vehementi, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate spectabilis. Hinc senaculum esse mihi liquido patuit. Introductus in curiam, cuius strata tessellati operis marmore interstincta nitebant, aureo ibi sedili tanquam tribunali sublimem vidi arborem cum bis senis assessoribus, qui a dextra & sinistra Praesidis ordine concinno ac totidem subselliis assidebant. Praeses palma erat mediocris staturae, sed inter caeteros iudices ob foliorum varietatem, quae diversis coloribus erant tincta, notabilis. Utrumque latus cingebant apparitores numero viginti quatuor, quorum singuli sex securibus armati stabant. Horrendum oculis meis spectaculum! cum ex ista armatura sanguinariam hanc gentem ominarer.

Ad introitum meum consurgentes senatores excelsos ad aethera extendebant ramos, quo religionis exercitio defuncti, denuo consederunt. Sedentibus cunctis, ante cancellos ego sistor inter duas medius arbores, quarum trunci pelle ovina erant obducti. Credebam esse advocatos, et re vera tales erant. Antequam causas dicere coeperunt, centonibus quibusdam atrati coloris obvolvitur caput Praesidis. Mox actor brevem habuit orationem, quam ter repetivit; responditque pari brevitate rei defensor. Actiones eorum subsecutum est semihorae silentium. Tunc adempto, quo tectus erat, velamine, exsurgit Praeses, sublatisque denuo ad sidera ramis, verba quaedam decenter enuntiavit, quibus sententiam meam contineri iudicabam. Nam finito sermone, dimissus ad vetus ergastulum reducor, unde tanquam e cella promptuaria ad flagrum me mox depromendum ominabar. Solus ibi relictus, cunctis quae acciderant ad animum revocatis, ridebam stultitiam huius gentis; nam visa mihi est potius histrioniam egisse, quam iustitiam exercuisse, omniaque, quae videram, gestus, ornatus, modus procedendi &c. ludicris spectaculis ac pantomimorum scenis quam gravi Themidos tribunali apparebant digniora. Felicitatem tunc orbis nostri praedicabam & praestantiam Europaeorum prae caeteris hominibus. At, quamvis stuporem & stoliditatem gentis huius subterraneae damnarem, coactus tamen simul eram fateri, a brutis animantibus debere distingui. Nam nitor civitatis, symmetria aedificiorum et alia manifeste indicabant, ratione non destitutas esse has arbores, nec artium, inprimis mechanices, prorsus esse rudes. Sed putabam, hoc solo virtutem ac praestantiam omnem absolvi.

Dum ita tacitus mecum loquebar, intrat arbor, sistrum manu tenens. Eadem, diffibulato meo pectore, ac nudato altero brachio, mediam mihi venam scite admodum pertudit. Postquam sanguinis, quantum sat videbatur, elicuerat, brachium non minori dexteritate obligabat. Ita officio functa, inspecto solicite sanguine, tacita ac velut admiratione satura digreditur. Haec omnia confirmabant opinionem, quam de stoliditate huius gentis mihi finxeram. At quam primum linguam subterraneam edoctus essem, & explicata mihi cuncta fuissent, contemptus in admirationem vertitur.Processus hic forensis, quem temere damnaveram, ita mihi exponitur. E forma corporis mei iudicaverant, me esse incolam firmamenti. Visus fueram honestam & primi ordinis matronam velle violare. Ob crimen hoc in forum reus tractus fueram. Advocatorum alter culpam exaggeraverat, supplicium lege debitum poscens; alter vero non poenam deprecatus erat, sed dilationem supplicii suaserat, donec innotuerit, quis, qualis & cuias essem, utrum brutum, an animal rationale. Porro ramorum extensionem didici esse actum religionis ordinarium, antequam res diiudicaretur. Advocati ovina tecti erant pelle, ut memores essent innocentiae & integritatis in partibus obeundis. Et revera probi hic omnes ac integri sunt, id quod monstrat, in republica bene constituta dari posse probos ac honestos causidicos. Severae adeo in praevaricatores latae sunt leges, ut nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum sit obvium, nec deprecatio perfidiis, nec maledictis sit fuga, nec confidentiae usquam hospitium sit, nec diverticulum dolis. Verborum trina repetitio fieri solebat ob tarditatem perceptionis, qua ab aliis gentibus distinguebantur huius terrae incolae; nam paucis datum erat intelligere, quod obiter legerant, aut percipere, quod semel tantum audiverant. Qui statim rem capiebant, vi iudicandi credebantur destituti, ideoque raro hi ad magna ac momentosa munera admittebantur. Experientia quippe didicerant, fluctuasse rempublicam in manibus eorum, qui promptissimae sunt perceptionis, ac qui vulgo magna ingenia dicuntur; tardos vero, ac per contemptum hebetes dictos, composuisse, quae primi turbaverant. Paradoxa haec omnia erant, licet serio ponderanti non plane absurda mihi sint visa. Maximam vero admirationem movebat historia Praesidis; nam virgo erat, indigena huius loci, et a principe constituta Kaki, seu supremus in civitate iudex. Apud hanc gentem enim nullum in distributione officiorum observatur sexus discrimen, sed habito delectu, reipublicae negotia dignissimis conferuntur. Ut rite de uniuscuiusque profectu ac dotibus animi iudicetur, instituta sunt seminaria, quorum ephori sive directores dicebantur Karatti (vox ista proprie denotat examinatores sive scrutatores). Eorum officium erat profectum & vires uniuscuiusque examinare, indolem iuventutis penitius inspicere, habitoque examine, principi quotannis exhibere indicem eorum, qui ad munera publica essent admittendi, simulque ostendere, qua in re unusquisque patriae maxime usui esse posset. Accepto isto catalogo, Princeps nomina candidatorum libro inferri iussit, quo in memoria & tanquam tanquam ante oculos haberet, quos ad vacantia munera admoveret.Praedicta virgo splendidum ante quatuor annos a Karattis obtinuerat testimonium, eoque nomine a Principe constituta erat Praeses Senatus huius urbis, in qua nata erat. Sancta & constans est huius moris observantia apud Potuanos, cum credant, optime iis perspectum esse statum loci, qui in eodem nati sunt & educati. Palmka (id nomen huic virgini erat) summa cum laude triennii spatio spartam hanc ornaverat, habitaque fuit prudentissima totius civitatis arbor. Nam tanta illi erat perceptionis tarditas, ut rem, nisi ter vel quater repetita esset, aegre perciperet. At, quod semel percepit, penitus perspexit, tantoque iudicio quaevis problemata discussit, ut effata eiusdem totidem oracula habita fuerint.

Novit enim iustum gemina suspendere lance
Ancipitis librae, rectum discrevit, ubi inter
Curva subit, vel cum fallit pede regula varo.

Hinc nulla ab ea quadriennii spatio dicta fuit sententia, quae non a summo tribunali Potuano confirmata & encomiis ornata esset. Igitur institutum istud in favorem sexus sequioris, quod primo intuitu damnaveram, non plane absonum curatius examinanti visum est. Cogitabam mecum: Quid, si uxor Praetoris nostri Bergensis loco mariti ius diceret? Quid, si advocati Severini filia, eloquentia ac praeclaris animi dotibus ornata virgo, pro stupido parente causas in foro ageret? Iurisprudentia nostra parum inde detrimenti caperet, & forsitan Themis toties non vapularet. Cogitabam porro, quoniam in foris Europaeis causae celeriter adeo iudicantur, sententias istas extemporales ac praecoces, si severiori examini subiicerentur, notas censoris non effugituras. Ut pergam reliqua explicare: venae sectionis rationem hanc audivi. Si quis criminis convictus sit, pro flagris, membrorum mutilatione aut capitali supplicio ad venae sectionem damnatur, quo pateat, utrum e malitia an sanguinis aut humorum vitio derivandum sit crimen, & an tali operatione corrigi queat, adeo ut tribunalia haec ad emendationem potius quam ad poenam spectent. Emendatio tamen haec poenam quodammodo complectebatur, quoniam nota quaedam ignominiae erat ex iudicis sententia hanc operationem subire. Si quis iterum laberetur, indignus civitate iudicatus, ad firmamentum, ubi omnes absque discrimine recipiebantur, solebat relegari. At de exsilio isto, eiusdemque indole, plura mox dicenda. Quod vero chirurgus iste, qui venam mihi mediam aperuit, ad visum sanguinis mox obstupuerit, causa haec erat, quod incolae huius globi, loco sanguinis, liquidum & candidum habeant succum, per venas fluentem, qui, quo est candidior, eo maior sanctitatis nota.

Haec omnia linguam subterraneam edocto penitius innotuerunt, quo facto clementius iudicium ferre coeperam de gente ista, quam temere nimis damnaveram. At, quamvis stupidas & stolidas has arbores primo intuitu iudicaveram, animadverteram tamen mox non omni humanitate esse destitutas, ac proinde nullum mihi esse periculum vitae; in qua spe confirmabar, cum viderem, bis quovis die alimenta mihi afferri. Cibus vulgo constabat e fructibus, herbis ac leguminibus; potus erat liquidus succus, quo nil dulce magis ac saporum.

Praetor iste, in cuius custodia eram, Principi sive Dynastae, haud procul ab hac civitate degenti, mox indicabat, in manus suas casu incidisse animal quoddam rationale, sed insolitae figurae. Rei novitate motus Princeps, in lingua me erudiri, et deinde ad aulam suam mitti iubet. Datus hinc mihi fuit Magister linguae, sub cuius institutione semestri spatio tantum profeci, ut cum incolis satis expedite fabularem. Postquam in lingua subterranea tyrocinii rudimenta deposueram, adfertur ab aula nouum mandatum de ulteriore mea institutione, iubeorque seminario urbis initiari, ut a Karattis eiusdem sive examinatoribus perspicerentur vires ingenii mei, & in quo disciplinae genere maximam spem promitterem; Haec omnia solicite exsequuntur; sed dum in stadio hoc eram, non corporis mei minor cura habebatur quam animi, & soliciti inprimis erant ut ad similitudinem arboris, quantum fieri licuit, formarer; quem in finem ramos quosdam adscititios corpori aptabant. Dum haec aguntur, hospes meus redeuntem quavis vespera e seminario variis sermonibus ac quaestionibus exercebat. Audivit summa cum animi voluptate me de iis, quae in subterraneo hoc itinere usu venerant, dissertantem; maxime vero obstupuit ad descriptionem terrae nostrae, & immensi, quo cincta erat, coeli, innumeris sideribus interstincti. Horum omnium attentus avidusque erat auditor; at erubuit non nihil ad ea, quae narrabam de arboribus nostri orbis, quae inanimatae, immobiles, ac radicibus terrae stent fixae, ac tandem non sine indignatione me intuebatur, cum testarer, arbores nostras caesas calefaciendis fornacibus et cibis coquendis inservire. Attamen re serio pensitata, paulatim ira detumuit, protensisque versus coelum quinque ramis (nam totidem illi erant), iudicia Creatoris, cuius sint variae occultae rationes, est miratus: attente porro audivit alia narrantem. Uxor illius, quae adhuc praesentiam meam aversata fuerat, cum veram, ob quam in iudicium tractus eram, causam didicisset, ac specie me arboris, quam in orbe nostro scandere solemus, deceptum, abiecta omni suspicione, in gratiam mecum rediit. At ego, ne inter initia coëuntis gratiae recentem cicatricem rescinderem, non nisi praesente ac iubente marito, sermones cum illa miscui. NICOLAI KLIMII

Caput III.

Descriptio Urbis Kebae

Interea, dum in cursu hoc tyrocinii eram, per urbem me circumduxit hospes meus, ut monstraret, quicquid maxime curiosum ac spectabile erat. Ambulavimus absque impedimento ac, quod maxime mirabar, sine ullo incolarum accursu; aliter ac apud nos fieri solet, ubi ad omne, quod insolitum est, catervatim advolant homines, ut curiosos pascant oculos. Nam incolae huius planetae novitatis parum avidi solida tantum sectantur. Civitati huic nomen est Keba, quae inter urbes Principatus Potuani secundum locum tenet. Incolae graves adeo sunt ac prudentes, ut quot cives, tot senatores diceres. Honestissimum ibi est senectutis domicilium; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam senectus est honoratior, cuius non in sententia sola, sed & nutu residet auctoritas. Mirabar gentem adeo modestam ac sobriam certaminibus ludicris, comoediis ac spectaculis delectari; nam haec gravitati eiusdem parum convenire videbantur. Id quod animadvertens animadvertens hospes, per totum, ait, hunc Principatum seria ac nugae per vices nos partiuntur,

Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una.

Inter alia enim huius Principatus egregia instituta erat permissio voluptatum innocuarum, quibus roborari creditur animus & ad molesta obeunda munera reddi idoneus, quibusque dissipari putantur atrae istae nubes ac melancholici affectus, tot turbarum, seditionum ac pravorum consiliorum fontes. Hac ratione ducti graviora opera lusibus iocisque distinguunt, severitatem tamen comitatemque ita miscentes, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam degeneret. At non sine indignatione animadvertebam, inter spectacula & ludos scenicos numerari exercitia disputatoria. Namque statis anni temporibus, factis sponsionibus, et certo vincentibus statuto praemio, disputatores tanquam gladiatorum paria committebantur, eisdem fere legibus, quibus certamina apud nos fiunt inter gallos gallinaceos aut animalia aeque ferocia. Hinc divitibus mos erat, alere disputatores, quemadmodum in orbe nostro canes venaticos, eosdemque in arte disputandi sive dialectica , erudire, ut idonei & loquaces redderentur ad stata, quae quotannis fierent, certamina. Ita civis quidam opulentus, nomine Henochi, triennii spatio magnas opes, scilicet 4000 Ricatu, cumulaverat e tropaeis unius, quem hunc in finem alebat, disputatoris, & haud semel immodicae summae domino eiusdem oblatae fuerant ab iis, qui ex eiusmodi exercitiis quaestus facere solebant; sed adhuc vendere nolebat thesaurum, unde tot illi quotannis erant reditus. Mira ille linguae volubilitate pollens diruebat, aedificabat, quadrata rotundis mutabat, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat, et unumquemque opponentem distinguendo, subsumendo & limitando eludere ac ad silentium pro lubitu reducere callebat. Semel atque iterum spectaculis eiusmodi summa cum animi aegritudine interfui. Nam impium et indignum mihi videbatur, augusta adeo exercitia, quae ornare solent gymnasia nostra, in ludos scenicos transformari. Et cum ad animum revocarem, ter me summo cum applausu publice disputasse & lauream exinde emeruisse, a lacrimis vix temperare poteram. Caeterum non ipse magis actus quam disputandi modus stomachum mihi movebat. Conducti enim erant certi stimulatores, quos dicebant Cabalcos, qui, cum viderent impetum disputantium languescere, latera eorundem sistris quibusdam pungerent, ut denuo recalescerent, ac vires torpentes intergrarent. Mitto alia, quorum meminisse pudet, et quae in gente adeo exculta damnabam. Praeter hos disputatores, quos Masbakos, sive altercantes, per ludibrium vocant subterranei, erant & alia certamina inter quadrupedia, tam fera quam mansueta, et alites maxime feroces, quae certo spectantibus pretio exhibebantur. Quaerebam ab hospite, qui fieri posset, ut gens tanto iudicio praedita ad ludos circenses reiiceret nobilia adeo exercitia, quibus facultas loquendi paratur, veritas detegitur, ingeniumque acuitur. Respondebat ille, certamina haec barbaris olim saeculis magni aestimata fuisse; sed cum experientia tandem edocti fuerint, veritatem disputando potius suffocari, iuventutem procacem reddi, turbas inde enasci, et solidis studiis compedes iniici, ab Academiis ad circos haec exercitia transtulisse: et docuisse eventum, silentio, lectione ac meditatione citius magisterium adipisci tyrones. Qua tamen responsione, quantumvis speciosa, non acquiescebam. In civitate hac erat Academia sive Gymnasium ubi decenter ac summa gravitate docebantur artes liberaliores. Ab hospite meo in audi- torium cuius scholae introducor die quodam solenni, quo crearetur Madic , sine Philoso- phiae Doctor. Celebratus fuit actus absque ulla caeremonia, nisi quod Candidatus docte & eleganter de problemate quodam physico differuerit; quo exercitio defunctus, a Prae- fidibus Gymnasii in album relatus est eorum qui publice docendi iure gaudent. Rogitan- ti hospiti, ecquid actus iste mihi placuisser, respondebam, siccum nimis ac ieiunum prae nostris promotionibus mihi visum. Expo- nebam porro, qui apud nos creari foleant Magistri ac Doctores, nempe praeuiis speci- minibus dispuiatoriis. Ad haec £rontemille eontrahens, modum & indolem eiusmodi disputarionum, &, qui a subterraneis diffe- rant, quaerit. Respondebam ego, vulgo fieri de rebus admodum doctis & curiosis, in primis de iis, quae spectant ad mores, linguas , & vestitus duarum veterum earundem gen- tium crepidas. Hoc audito, tantum edit cachinnum, ut tota domus inde exsonaret. Excitata ad streptum hunc uxor illius aduo-

i quae olim in £uropa maxime florue* rant; teftabarque me trinis eruditis dirpum- tionibua commencamm in Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/53 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/54 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/55 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/56 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/57 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/58 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/59 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/60 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/61 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/62 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/63 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/64 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/65 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/66 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/67 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/68 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/69 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/70 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/71 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/72 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/73 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/74 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/75 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/76 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/77 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/78 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/79 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/80 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/81 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/82 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/83 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/84 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/85 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/86 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/87 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/88 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/89 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/90 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/91 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/92 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/93 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/94 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/95 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/96 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/97 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/98 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/99 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/100 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/101 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/102 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/103 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/104 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/105 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/106 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/107 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/108 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/109 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/110 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/111 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/112 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/113 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/114 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/115 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/116 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/117 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/118 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/119 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/120 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/121 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/122 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/123 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/124 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/125 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/126 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/127 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/128 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/129 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/130 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/131 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/132 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/133 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/134 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/135 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/136 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/137 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/138 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/139 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/140 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/141 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/142 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/143 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/144 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/145 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/146 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/147 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/148 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/149 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/150 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/151 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/152 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/153 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/154 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/155 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/156 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/157 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/158 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/159 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/160 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/161 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/162 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/163 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/164 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/165 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/166 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/167 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/168 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/169 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/170 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/171 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/172 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/173 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/174 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/175 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/176 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/177 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/178 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/179 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/180 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/181 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/182 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/183 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/184 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/185 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/186 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/187 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/188 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/189 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/190 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/191 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/192 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/193 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/194 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/195 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/196 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/197 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/198 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/199 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/200 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/201 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/202 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/203 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/204 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/205 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/206 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/207 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/208 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/209 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/210 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/211 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/212 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/213 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/214 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/215 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/216 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/217 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/218 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/219 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/220 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/221 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/222 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/223 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/224 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/225 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/226 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/227 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/228 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/229 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/230 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/231 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/232 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/233 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/234 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/235 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/236 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/237 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/238 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/239 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/240 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/241 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/242 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/243 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/244 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/245 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/246 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/247 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/248 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/249 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/250 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/251 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/252 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/253 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/254 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/255 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/256 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/257 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/258 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/259 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/260 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/261 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/262 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/263 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/264 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/265 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/266 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/267 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/268 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/269 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/270 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/271 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/272 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/273 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/274 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/275 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/276 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/277 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/278 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/279 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/280 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/281 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/282 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/283 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/284 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/285 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/286 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/287 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/288 Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/289