Jump to content

Nicolai Klimii iter subterraneum/IV

Unchecked
E Wikisource
 Caput III Caput V 
Characteres typographici
Characteres typographici
CAPVT IV.
Aula Principis Potuani.

Tandem ad urbem regiam Potu ventum est. Magnifica quidem ac speciosa urbs est. Aedificia ibi porrectiora sunt Kebanis, strataque magis patula et commodiora. Primum, ad quod delati sumus, forum ingenti mercatorum copia erat frequens, artificumque et opificum tabernis undique cinctum. Videbam attonitus in medio fori noxium quendam, collo in laqueum inserto stantem, et ingenti gravissimarum arborum corona, quae speciem senatus praebuit, circumdatum. Quaerenti mihi, quid rei esset ac quam ob noxam suspendium meruisset, in primis cum nullum crimen in his terris sit capitale? respondetur, reum hunc esse novatorem (Proiect-Macher), qui abrogationem veteris cuiusdam consuetudinis suaserat, circumstantes esse iureconsultos et senatores, qui novum commentum more solito examinarent, ita ut, si bene digestum, ac reipublicae salutare deprehensum foret, reus non modo absolvendus, sed et remunerandus esset; si vero damnosum publico, aut si novator ad proprium commodum ista legis antiquatione collineare videretur, gula eiusdem, uti reipublicae perturbatoris, mox laqueo frangeretur. Et haec est causa, cur pauci hanc aleam iacere, aut legis cuiusdam abrogationem suadere audeant, nisi res adeo aequa sit ac liquida, ut de successu dubitari nequeat. Adeo existimant subterranei, servandas esse leges veteres, et maiorum instituta in honore habenda; credunt quippe nutare rempublicam, si ad cuiusvis libidinem mutentur aut antiquentur. Tunc ego mecum: “Hei! quid de novatoribus nostri orbis hic fieret, qui sub specie publicae utilitatis quotidie novas meditantur leges, non statui publico, sed privatis quaestibus ancillantes?”

Tandem in spatiosam domum introducimur, solitum iis receptaculum, qui e seminariis totius Principatus emancipantur. Ex eadem domo educuntur Principi sistendi. Dux noster, sive Karatti, accinctos nos stare iubet, dum digrediatur, adventum nostrum Principi nuntiaturus. Vix egressus erat ille, cum ingens aures nostras ferit clamor, qualis triumphantium esse solet, mox tibiarum sonitu ac tympanorum strepitu omnia personabant. Excitati ad hunc strepitum, et foras egressi, conspicamur arborem quandam, magnifico comitatu incedentem, coronaque e floribus contexta redimitam, moxque patuit, eundem esse civem, quem collo in laqueum inserto stantem nuper in foro videramus. Causa triumphi erat approbatio legis, quam capitis periculo suaserat. At quibus argumentis veterem ille legem impugnaverit, non mihi innotuit, nec ullo modo ad notitiam meam pervenire potuit ob taciturnitatem incolarum, qua fit, ut minima res, quae ad statum publicum pertinet, aut in senatu peragitur, plebem lateat; aliter ac fieri solet apud nos, ubi Senatus consulta et consiliorum conclusa in cauponis ac triviis postridie narrantur, discutiuntur, notantur. Post unius horae intercapedinem revertitur Karatti nosque omnes sequi se iubet. Dicto nos audientes ducem sequimur. In itinere nostro passim occurrebant arbusculae, quae venales offerebant impressos de rebus curiosis ac memorabilibus libellos. In ista libellorum farragine conspicabar forte opusculum, cui titulus erat: De novo et insolito Phaenomeno, sive Dracone volante, qui anno superiore apparuit. Videbam me ipsum, qualis eram, cum circa planetam cum harpagone et syrmate funis volutarer, aeri incisum. Vix risum eo adspectu continere poteram, et tacite mecum dicebam:

Hei qualis facies, et quali digna tabella!

Empto tamen libro tribus Kilac, qui duobus solidis nostrae monetae aequiparari possunt, risum compressi, iter tacite persecutus ad regiam. Hanc ars potius ac nitor commendant, quam atria

…Regali splendida luxu
Aut picturata lucentia marmora vena.

Paucos tantum conspicabar aulicos sive apparitores; nam temperantia Principum omne, quod superfluum est, proscribit. Nec opus his est tot ministris, quot poscunt aulae nostri orbis; nam quot rami his arboribus erant, tot brachia, adeo ut labores manuarii ac ministeria oeconomica triplo vel quadruplo citius expediri possint.

Hora prandii erat, cum aulam Principis intravimus. Et cum seorsum mecum loqui desideraverat Serenitas sua, antequam accumberet, solus in diaetam intromittor. Erat in hoc Principe insignis clementiae ac gravitatis mixtura. Tanta eiusdem erat constantia, ut serenitas oris vultusque nulla aegritudine posset obnubilari. Viso Principe, in genua mox procubui. At ad adorationem hanc stupebant circumstantes, et cum causam, cur genua flecterem, roganti Principi indicassem, surgere me iussit, dicens, talem cultum soli Numini deberi: addit porro, sola obedientia, labore ac industria hic favorem Principis obtineri. Postquam surrexeram, variae mihi quaestiones datae ; et primum,

Qua veniam, causamque viae nomenque rogatus
Et patriam: Patria est, respondeo, grandior orbis,
Klimius est nomen; veni nec puppe per undas
Nec pede per terras; patuit mihi pervius aether.

Pergit ille quaerere de rebus, quae in itinere evenerant, de nostri orbis moribus ac scitis. Pathetice tunc exposui hominum virtutes, ingenia, urbanos mores et alia, quibus genus humanum maxime superbire solet. Sed narrationem hanc frigide excepit ac ad non nulla, quae maximam admirationem mea opinione ciere debuissent, oscitavit. Tunc ego mecum: Hei! quam varii sunt mortalium gustus! Quae nos maxime afficiunt, hisce nauseam movent. Maxime vero aures Principis offendere videbam id, quod de modo procedendi in iure, de advocatorum nostrorum eloquentia et de iudicum in sententia dicenda celeritate exposui. Conabar hoc paulo explicatius reddere, sed loquentem interpellans ad alia digressus est, tandemque de cultu ac religione nostra sciscitari coepit. Explicui tunc breviter omnes fidei articulos, ad quorum recitationem nonnihil ex rugis remisit, testans, unicuique se haud invitum subscribere posse, tantum miratur, gentis iudicii expertae sana adeo de Deo eiusdemque cultu esse principia. At cum mox audiret, Christianos in sectas innumeras esse divisos ac ob istam in fide discrepantiam in propria viscera armari: “Apud nos, ait, etiam variae de rebus ad cultum divinum pertinentibus sunt dissentientes sententiae: at alter alterum proinde non persequitur. Nam omnis persecutio ob res theoreticas aut errores, e sola perceptionis varietate orientes, non nisi a fastu oritur, cum alter altero perspicaciorem se stolide autumat: qui fastus vix placere poterit Deo, modestiae ac humilitatis commendatori. Nemini, ait, qui bona fide in theoreticis a recepta opinione aberrat, circulos iudicii turbamus, modo in practicis, quae cultum Numinis spectant, consentiat, ac in eo vestigia premimus decessorum nostrorum, qui inhumanum existimarunt, iudiciis creaturarum compedes iniicere ac in conscientias dominari. Huius quoque regulae observantiam in rebus politicis solicite commendamus, ita, si subditorum variae sint opiniones de corporis nostri forma, de vitae genere, de oeconomia et id genus aliis, iidem vero agnoscant me legitimum Principem, cui obsequium debetur, cunctos existimo bonos esse cives.” Respondebam ad haec: Serenissime Princeps! istud apud nos dicitur Syncretismus, maximeque a literatis nostris improbatur. Non dedit mihi spatium plura loquendi; nam subiratus mox abiit, iubens ut manerem, donec prandium finitum esset.

Ad mensam sedebant ipse Princeps cum serenissima eiusdem coniuge, item filius Principis cum magno Cancellario sive Kadoki. Idem Kadoki ob morum urbanitatem ac prudentiam circumspectam maximi inter Potuanos nominis erat. Per integros viginti annos nullam in senatu sententiam tulerat, cui caeteri non suffragati erant, nihil in rebus publicis statuerat, quod non inconcussum steterat, dictaque eius totidem erant axiomata. At perceptionis adeo tardae simul erat, ut ad minimum edictum concipiendum quatuordecim dierum spatium stipulari soleret. Hinc si in nostrum orbem delatus foret, ubi cunctatio omnis desidiae ac ignaviae nomen accipere solet, parum idoneus rebus alicuius ponderis esset iudicandus. At cum, quicquid perciperet, penitus perspiceret nihilque nisi praevio ac gravi examine adhibito statueret, dici poterat plura fecisse, quam decem ex iis, qui prompte et celeriter negotia obeunt, ac vulgo magna ingenia dicuntur, quorum acta reformari, mutari ac limam saepius subire solent, adeo ut, tempore ministerii exacto, nihil non tentatum, sed nihil simul peractum cernere liceat. Inter apophthegmata igitur aulae huius insigne est istud, nempe eos, qui prompte nimis munera obeunt comparari posse cum otiosis ambulatoribus, qui progrediendo, retroëundo eandem semitam terunt, movendoque nihil promovent. Postquam accubuerat tota serenissima domus, intrat virgo octo ramorum cum totidem patinis et orbibus, adeo ut momento citius tota quadra ferculis instruatur. Secuta mox alia arbor cum octo lagenis diversi generis musto aut succo impletis. Huic erant novem rami, quocirca ministeriis domesticis aut oeconomicis aptissima iudicabatur. Sic a duabus solis ministris commode peragitur id, quod ab integris ministrantium cohortibus effici nequit in aulis terrestribus. Eadem, qua apposita erant, dexteritate fercula etiam auferuntur. Prandium frugi erat, sed simul nitidum. Ex appositis ferculis uno tantum, quod maxime ad palatum erat, usus est Princeps; aliter ac divites nostri orbis, qui lautam negant coenam, nisi ablatae patinae alia melior atque amplior succenturietur. Dum prandebant, varii de virtutibus ac vitiis, item de rebus politicis sermones serebantur, adeo ut voluptates studiis condirentur. Mei quoque mentio identidem facta est, quem ob celeritatem apprehensionis credebant lignum esse, e quo vix Mercurius fieri posset.

Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae,

testimonium meum exhibere iubeor. Quo perlecto, in pedes meos oculos coniiciens Princeps, recte ait iudicasse Karattos, et fieri ita debere. Hoc responso tanquam fulmine percussus, manantibus ubertim lacrimis, petebam revisionem actorum, cum, virtutibus meis et ingenii dotibus penitus examinatis, longe clementius sperarem iudicium. Princeps, ut erat clemens ac aequus, ob molestum et insolitum hoc postulatum mihi non succensens, novum et curatius examen praesenti Karatto iniungit. Durante hoc tentamine, paulum secessit, caetera perlecturus testimonia. Digresso Principe, Karatti novas mihi quaestiones proposuit solvendas. Respondebam ego solita mea celeritate, quam miratus ille, Celeriter quidem, ait, rem capis, sed iugulum rei non arripis; indicant enim solutiones tuae, quaestionem potius prompte perceptam, quam recte perspectam. Finito tentamine, Principis diaetam intrat, moxque revertitur cum sententia huius tenoris: male me ac imprudenter fecisse revocando in dubium Karattorum iudicium, ideoque eam me poenam incurrisse, quam temere calumniantibus dictitat legis spatii quarti maioris spatium tertium minus (per spatia maiora et minora sive Skibal et Kibal intelligunt libros et capita), ac meruisse me venae sectionem more maiorum pati ambobus meis ramis sive brachiis ac ergastulo publico includi. Verba Legis libr. 4. cap. 3. de Calumniis haec sunt: Spik. antri. Flak. Skak. mak. Tabu Mihalatti Silac. At quamvis evidens sit verborum sensus, et sanctio legis nullam exceptionem patiatur, decrevisse tamen Serenitatem suam gravissimum hoc delictum peculiari gratia qua ob animi praecocis vitium qua ob ignorantiam legis mihi ignoscere, cum peregrino et novo hospiti noxa absque legis violatione remitti quodammodo posset. Tandem, ut eo maiorem in me testaretur favorem ac benevolentiam, locum mihi dedisse inter cursores aulicos ordinarios, quo favore acquiescere me debere.

Hac dicta sententia, arcessitur Kiva sive secretarius, qui me cum caeteris nuper advenientibus candidatis in album promovendorum inferret. Idem secretarius vir erat egregiae formae, undecim scilicet ramorum, ideoque undecim simul epistolas eadem, qua nos facilitate unam solam scribimus, exarare poterat; mediocris tamen iudicii erat, quam ob causam ad maiora ascendere nequiret, sed in eodem officio, quod triginta fere annos exercuerat, consenescere cogeretur. Is vir erat, quocum postea coniunctissimus vivebam, quemque maxime colere debebam, cum copias edictorum aut epistolas scriberet, quas cursor ego per provincias disseminarem. Obstupui saepe, cum viderem, qua dexteritate spartam impleret, cum haud raro undecim exemplaria eodem tempore scriberet, iisdemque simul totidem sigilla imprimeret. Igitur inter res maxime prosperas in familiis numerantur partus multorum ramorum. Hinc mulieres puerperae, postquam foetus feliciter sunt enixae, vicinis notum facere solent, quot ramis in lucem prodierint infantes. Fama hic erat, patrem secretarii nostri duodecim ramos habuisse, totumque eius genus pluralitate ramorum prae aliis celebre. Accepto meo diplomate, cum inter cursores Principis ordinarios receptus fuissem, cubitum ivi; sed licet valde fessa essent membra, maximam tamen noctis partem pervigil oculos frustra in somnum orabam. Nam animo continue oberravit ignobile, ad quod damnatus eram, ministerium, et indecorum ac turpe videbatur Ministerii Candidato ac Baccalaureo magni orbis, vilem agere cursorem subterraneum. In tristi ista imagine magnam noctis partem vigil exegi, et in hoc aestu legebam et relegebam testimonium meum academicum, quod mecum asportaveram (nam antea notavi diem ac noctem hic parum differre). Tandem his curis et cogitationibus fessum altus sopor oppressit. Variae tunc quiescenti occurrebant imagines. Videbar in patriam redux, popularibus, quae in itinere subterraneo acciderant, ad ravim usque exponere: mox aëriam navigationem mihi fingens cum torvo alite rem habebam, qui tantum mihi negotium facessebat, ut somnus praelianti tandem excuteretur. At evigilans cum horrore conspicabar lecto adstantem eximiae magnitudinis simiam, quae per ianuam cubiculi non satis solicite clausam intraverat ac in cubile irrepserat. Istud improvisum phaenomenon tantum mihi terrorem incussit, ut ingenti vociferatione, qua tota camera exsonuit, auxilium implorarem. Excitatae hoc strepitu arbusculae quaedam, quae in cubiculis meo contiguis cubabant, intrant, luctanti mihi cum simia in auxilium veniunt foedumque istud animal foras eiiciunt. Audivi mox, fabulam hanc Principi largam risus materiam praebuisse. At, ne in eundem casum saepius reciderem, iussit illico me more subterraneo vestiri ramisque exornari. Vestes vero Europaeae, quas adhuc portaveram, mihi ademptae, ob insolentiam suspensae fuere in cimelio Principis cum hoc epigrammate: cultus creaturae superterraneae. Hinc ego mecum: “Quid si sartori Bergensi Iano Andreae vestium harum formatori innotesceret, opificia sua inter cimelii subterranei rariora asservari? fastu sine dubio intumesceret, vixque posthac ipsis consulibus aut urbis centurionibus cederet.”

Post hunc casum reliquum noctis insomme egi usque ad solis ortum. Tunc surgenti affertur diploma, quo cursoris ministerium mihi iniunctum fuerat. Innumera mox dabantur negotia peragenda, perpetuumque eram mobile, ad urbes minores ac maiores edicta ac literas publicas perferens. In hisce expeditionibus meis indolem huius gentis curiosius scrutatus, miram in plerisque detegebam urbanitatem ac raram sapientiam. Soli incolae civitatis Maholki, qui omnes vepres sunt, parum culti ac morati mihi videbantur. Quaevis enim provincia suis peculiaribus gaudet arboribus sive incolis; id quod maxime patet e gente rustica sive agricolis, qui omnes indigenae sunt: Nam in magnis civitatibus, praesertim in urbe regia, colluvies erat omnium arborum. Crevit ista, quam de prudentia incolarum huius principatus conceperam, opinio, prout virtutes eorum penitius inspiciendi data est copia. Leges et consuetudines, quas maxime improbaveram, maxime mox ob aequitatem ac iustitiam laudabam, verso in admirationem contemptu. Haud difficile mihi foret integrum exhibere indicem rerum ac consuetudinum, quae leviter intuenti stultae, curiosius vero rimanti solidae ac prudentes visae sunt. E sexcentis unum tantum afferam exemplum, quod characterem huius gentis graphice exprimit. Rectoratum scholae cuiusdam cum ambiret Philologiae studiosus, petitio eiusdem tali munita erat commendatione: testabantur nempe cives urbis Nahami, candidatum in coniugio cum lasciva ac infida uxore integros quatuor annos placide vixisse ac cornua sua parienter gessisse. Testimonium his fere verbis conceptum erat:

“Cum testimonium vitae et morum a tribulibus petierit doctus ac venerandus vir Iocthan Hu, testamur nos cives habitantes in vico sive regione urbis Posko, integrum quadriennium eundem in matrimonio cum infida coniuge absque ullo strepitu vixisse, cornua sua patienter gessisse, ac tanta moderatione animi istud malum pertulisse, ut dignissimum scholae vacantis Rectorem, modo studia moribus respondeant, fore ominemur. Datum die decimo mensis Palmae termillesimo anno post magnum diluvium.”

Isti tribulium commendationi annexum erat testimonium a seminarii Karattis de doctrina ac studiis eiusdem quod magis ad rem facere videbatur; nam quodnam esset meritum cornuti ludimagistri prae aliis Doctoribus, haud facile capiebam. At paradoxi huius testimonii hic erat sensus: inter virtutes, quae Doctorem maxime commendant, est moderatio; namque hic, nisi ferrea praeditus sit patientia, cum toto eruditionis suae apparatu parum aptus erit muneri scholastico, quod absque severitate ac iracundia sit exercendum, ne intempestivis suis castigationibus iuvenum animi exasperentur. Iam cum maius moderationis exemplum vix dari potest ista, qua insigne adeo malum domesticum pertulerat candidatus, ita vicini supplicantis non dubitarunt huic maxime argumento insistere, ut exinde evincerent, quid sibi polliceri possent a ludimagistro, hac virtute inter alios conspicuo. Dicitur ad insolitam hanc commendationem impense risisse Principem; at cum non plane absurdam indicaverit, in petitorem vacantem contulit Rectoratum: et constat, spartam hanc tanta dexteritate eundem implesse ac tyrones moderatione et clementia adeo sibi devinxisse, ut potius tanquam parentem, quam scholae moderatorem, eundem intuerentur, tantoque in literas sub ephoro adeo miti ac moderato ferebantur studio, ut paucae in toto principatu hodie dentur scholae, e quibus tot praeclarae, eruditae ac bene moratae arbores quotannis dimittuntur.

Quoniam quadriennii tempore, quo ministerium cursoris obibam, occasionem nactus sum scrutandi tam ingenium huius terrae quam indolem ac mores gentis, eiusdem politiam, sacra, leges ac studia, legentibus spero non ingratum fore, si, quae sparsim in hoc opere reperiuntur, hic uno veluti fasce complectar.

Characteres typographici
Characteres typographici
 Caput III Caput V