Caput V | Caput VII |
Systema religionis Potuanae paucis absolvitur capitibus, et continent brevem fidei confessionem, quae Symbolo nostro Apostolico paulo extensior est. Prohibitum hic est, sub poena relegationis ad firmamentum, in libros sacros commentari. Et, si quis disputare audeat de essentia et attributis Dei, de spirituum et animarum qualitatibus, ad venae sectionem damnatur, ac in nosocomium urbis publicum truditur. Nam stultum aiunt ea describere ac definire velle, ad quae caligat mens nostra, non minus quam oculi noctuae ad lumen solis. Consentiunt omnes in colendo summo aliquo ente, cuius omnipotentia cuncta sunt creata, et cuius providentia eadem conservantur. Si hunc cultum ex- cipias, nemini ob dissentientes sententias, modum cultus spectantes, molestia exhibetur; tantum illi, qui palam impugnant religionem legibus sancitam, ut pacis publicae turbatores puniuntur. Hinc liberum mihi erat religionis exercitium, et a nemine eo nomine infestabar. Preces Potuanorum rarae sunt, sed admodum ardentes, adeo, ut orantes, quamdiu durant preces, quasi in ecstasi esse videantur. Hinc cum narrarem, precari nos ac hymnos sacros canere ministeriis oeconomicis ac operibus manuariis occupatos, vitio id nobis vertebant Potuani, dicentes, Principem terrestrem aegre laturum, si quem videret suppliciter cum petitione se accedentem, ac simul in praesentia sua vestes verrentem aut capillos crispantem. Nec magis ad palatum illis erant hymni nostri sacri; existimabant nempe, ridiculum esse musicis modulis dolorem et poenitentiam exprimere, cum lacrimis et suspiriis, non modulis, tibiis ac tubis ira Dei flectitur. Haec et alia audiebam non sine indignatione, praesertim cum beatus parens meus Cantor olim Ecclesiae diversos hymnos, qui hodieque celebrantur, modulis musicis aptaverat, ipseque vacantem quendam Cantoratum ambire decreveram. Sed iram supprimere conabar: nam subterranei nostri tanto acumine opiniones tuentur, et adeo speciose omnia exponunt, ut errores eorum vel maxime evidentes refellere in proclivi non sit. Sunt et aliae circa sacra opiniones, quas eadem arte et sub eadem veritatis specie propugnant. Ita cum nonnullis eorum, quibuscum familiariter vivebam, saepe indicassem, nullam illis, quippe in tenebris versantibus, esse post mortem speran dam salutem, respondebant, severe damnantem alios maximum damnationis periculum incurrere. Nam dam natio aliorum ex arrogantia plerumque nascitur, quam odit et in creaturis improbat Deus, humilitatis maximus commendator; aliorum iudicia damnare et dissentientes ad suas opiniones vi adigere, idem esse, ac sibi solis omne rationis lumen arrogare; id quod stultorum est, cum solos hi se sapere credant. Porro cum semel opinionem quandam probaturus conscientiae meae fidem disputanti opponerem, laudat argumentum adversarius iubetque, pergerem conscientiae meae testimonium sequi; id quod se ipsum quoque semper facturum pollicetur; ita enim unoquoque in controversiis conscientiae dictamen sequente, cessaturas omnes lites, et omnem disputandi materiam praecidendam. Inter alios errores, quos tuebantur huius principatus incolae, erant sequentes. Non quidem negabant, bona opera remunerari, ac mala e Deo puniri; sed non nisi in altera vita iustitiam istam in praemiorum ac poenarum distributione exercendam iudicabant. Afferebam ego varia eorum exempla, qui ob scelera et iniquitatem in hac vita poenas subierunt; at illi totidem allegabant opposita scelestissimarum scilicet arborum, quae impiae simul ac summe felices usque ad obitum fuerunt; quoties, aiebant, cum adversariis congredimur, e vitae communis pharetra sola ea tela desumimus, ac ad ea sola exempla attendimus, quae in usum nostrum sunt, ac quae theses nostras corroborant, neglectis ac praetermissis iis, quae iisdem adversantur. Adduxi ego proprium exemplum, monstrando non paucos, qui vim ac iniuriam mihi attulerunt, exitum funestum habuisse, regerebant ii, e philautia haec omnia proficisci, dum crederem, me in oculis Dei maiorem ac praestantiorem esse aliis, qui, licet gravissimas immerito iniurias passi sint, persecutores tamen suos in perpetua felicitate usque ad obitum consenescentes viderunt. Porro, cum semel commendarem preces Deo quotidie faciendas, respondebant, nec se quidem precum necessitatem negare, sed persuasum sibi esse pietatem et verum cultum maxime in observantia legis divinae consistere. Haec ut probarent, a Principe vel legislatore tale argumentum mutuabantur: Princeps duplicibus imperat subditis; nonnulli quotidie peccant, ac mandata eiusdem sive infirmitate animi, sive malitia aut contumacia transgrediuntur: at in atrio Principis hi perpetuo cum supplicationibus ac deprecationibus versantur, petentes veniam criminum mox renovandorum. Alii vero raro et non nisi rogati in aulam veniunt, sed domi semper manentes, mandata Principis fideliter ac strenue exsequuntur, legisque observantia perpetua monstrant Principi debitam obedientiam. Quis dubitet, quin hos amore suo dignos iudicet, illos vero tanquam malos, inertes ac simul molestos subditos, intueatur, idque respectu qua transgressionum, qua crebrarum petitionum?
Hisce et aliis disputationibus saepius exercebar, quam vis absque successu; nam neminem in sententiam meam pertrahere valebam. Hinc omissis caeteris religionis controversiis, pergam exponere dogmata eorum generalia et notatu maxime digna, iudicio legentium relinquens, cretane an carbone sint notanda. Credunt Potuani unum Deum, omnipotentem, omnium creatorem et conservatorem, monstrantque eiusdem omnipotentiam et unitatem e rerum creatarum magnitudine et harmonia. Cumque sint Astronomiae ac Physices apprime gnari, de essentia et attributis Dei magnifice adeo sentiunt, ut stolidum existiment, definire velle ea, quae captum nostrum transcendunt. Annus quinque festis diebus distinguitur: quorum primus summa cum religione celebratur locis obscuris, quo radii lucis penetrare nequeunt, ut monstrent numen, quod adorant, incomprehensibile esse. Iisdem in locis adorantes, tanquam extra se rapti, immobiles manent ab ortu solis usque ad eiusdem occasum. Festum hoc dicitur dies incomprehensibilis Dei, et incidit in primum diem mensis Quercus. Reliqua quatuor anni tempestatibus habentur, et instituta sunt eum in finem, ut grates agantur Deo ob praestita beneficia. Pauci sunt in toto principatu, qui his sacris solennibus non intersunt. Qui absunt, ni sonticas absentiae causas dent, mali subditi existimantur ac in perpetuo contemptu vivunt. Publicae precationum formulae ita conceptae sunt, ut non ipsos precantes, sed solum Principem ac reipublicae salutem spectent. Hinc nemo preces pro se ipso publice effundit. Scopus instituti est, ut credant Potuani, salutem singulorum cum salute reipublicae adeo arcte esse coniunctam, ut separari nequeat. Nemo ad cultum divinum aut vi aut pecuniaria mulcta adigitur: nam cum pietatem maxime in amore consistere iudicent, cumque experientia doceat, amorem vi potius frigescere quam accendi, non solum inutile, sed etiam noxium credunt, flagris ad pietatem tepidos pellere velle. Thesin hanc tali exemplo illustrant: si maritus, reciprocum a coniuge amorem postulans, teporem aut frigus eiusdem fustibus ac pugnis expugnare moliatur, tantum abest, ut his mediis amor accendatur, ut potius crescat frigus, et denique in odium et horrorem terminetur.
Olim Sacrificiis, Spectaculis aliisque ceremoniis Numen placabant Potuani. Obtinuit cultus iste externus usque ad tempora insignis philosophi Limali, qui octingentis abhinc annis reformationem Potuanorum aggressus, librum edidit, cui titulus Sebolac Tacsi i. e. Vera piae arboris nota. Libri huius iterata lectione satiari nunquam potui. Complectitur praecepta theologica et moralia, quae a Potuanis memoriter tenentur. Cur Sacrificia et id genus alios ritus abolendos iudicaverit Doctor subterraneus, has affert rationes, Verae, ait, virtutes sunt, quarum exercitium corruptis cordibus grave, arduum et ingratum est. At sacrificare, hymnos fundere, otiari, mortuorum cineres venerari, sanctorum imaginibus ornatos incedere, otia sacra potius sunt quam actiones; ac, si actiones dici merentur, eae sunt, quas impii quoque, cum molestae ac arduae non sint, sponte exercent. Verum facultatibus suis pauperes sublevare, odium ac vindictae cupidinem cohibere, voluptatibus mascule obniti et id genus alia cum pravis affectibus certamina, quoniam sumptus ac labores exposcunt, verae pietatis notae sunt ac obedientiae argumenta. A pagano dignoscitur miles vestitu castrensi, sago, chlamyde ac armorum nitore; strenuus vero miles fortitudine, patientia, improbis laboribus, vitae ac membrorum pro salute patriae oblatione. His et aliis argumentis thesin suam corroborat Limali. Et cum Praeceptorum eius observantissimi sint Potuani, oleum et operam in hac regione perderent conversores (Missionarii) Romani, qui ceremoniarum observantiam tantopere commendant, Paradisumque illis pollicentur, qui mortuorum reliquias venerantur, aut qui solis agrorum, hortorum, vinearum, fluminum ac Oceani deliciis tempore quadragesimali saginantur.
Haec sunt praecipua capita Theologiae Potuanae, quae nil nisi mera religio naturalis nonnullis videbitur, et talis mihi initio apparuit. At contendunt Potuani, omnia sibi divinitus esse revelata, datumque ante aliquot saecula codicem, qui credenda et facienda complectitur. Olim aiunt, sola religione naturali contentos vixisse maiores, docuisse vero experientiam, solum naturae lumen non sufficere, cum ob nonnullorum desidiam et incuriam praecepta ista naturalia penitus obliterarentur, et ob aliorum nimis subtilem philosophiam, cum nihil esset, quod libertatem cogitandi sisteret, ac intra limites contineret, omnia depravarentur: hinc scriptam sibi legem a Deo fuisse datam.
Et patuit inde, quantum errent ii, qui necessitatem revelationis praefracte negant. Fateor equidem lubens, diversa Theologiae Potuanae dogmata, si non laudanda, attamen non plane contemnenda mihi videri, nonnullis vero adstipulari nequeo. Istud vero non solum laude, sed et admiratione dignum mihi videbatur, quod tempore belli a praeliis victores redeuntes, pro laetitia ac gaudio, quo nos victorias celebramus, ac Te Deum canimus, in tristi silentio aliquot dies exegerint, quasi puderet victores cruentae victoriae. Hanc ob causam rerum bellicarum rara fit mentio in chronicis subterraneis, sed annales eorum res tantum civiles, instituta, leges et fundationes complectuntur.
Caput V | Caput VII |