Caput IV | Caput VI |
Principatus Potuanus terminis admodum exiguis clauditur ac modicam tantum partem huius globi perreptat. Totus globus Nazar dictus in circuitu vix ducenta milliaria Germanica complectitur. Potest commode circumiri a quovis viatore absque itineris duce; nam una est ubique eademque lingua, licet a reliquis rebuspublicis ac principatibus, scitis ac moribus valde differant Potuani. Et velut in orbe nostro Europaei inter alias gentes eminent, ita hi, scilicet Potuani, inter reliquos huius globi incolas virtute ac prudentia maxime sunt conspicui. Itinera passim lapidibus distinguuntur, qui milliaria notant et aut manus habent porrectas aut alia signa, quae ad quamvis urbem ac vicum semitas monstrant. Totus principatus vicis ac splendidis urbibus frequens est. Illud sane memorabile et admiratione dignum est, quod cuncti huius globi incolae eadem lingua loquantur, quamvis singulae gentes sorte, moribus, scitis ac ingenii dotibus ita discrepent, ut orbis hic maxime perspicuam exhibeat imaginem varietatum, quibus laetatur natura, eoque intuitu viatores non tam afficit, quam percellit ac in ecstasin paene coniicit.
Dirimuntur terrae aquis tam maioribus quam minoribus, quas secant naves, remis, virtute quasi magica, impulsae; nam non lacertis, uti nostrae, sed machinis, automatorum instar, aguntur. Machinarum harum indolem et artificium definire nequeo, cum in mathesi parum versatus sim; huc adde, quod arbores hae tanta subtilitate omnia comminiscantur, ut nemo, nisi Argo sit oculatior et divino paene acumine praeditus, artificium detegere queat. Globus, instar terrae nostrae, triplici gaudet motu, adeo ut tempora hic, non secus ac apud nos, nocte, die, aestate, autumno, hieme ac vere distinguantur, locique sub polorum cardinibus siti caeteris sint frigidiores. At quod ad lumen attinet, parum est discriminis inter noctes diesque, ob causas, quas nuper exposui. Et dici potest nox quodammodo gratior die; nam nihil fingi potest splendidius lumine isto, quod a sole receptum in planetam hunc reflectit ac reverberat hemisphaerium sive compactum firmamentum, speciem contiguae et immensae lunae longe lateque contexens. Incolae constant e diversi generis arboribus, velut quercubus, tiliis, populis, palmis, vepribus etc., unde nomina sortiuntur sedecim menses, in quos annus subterraneus describitur. Nam quovis decimo sexto mense ad sedis suae principia regreditur Nazar, non tamen stato die, idque ob motum inaequalem; quippe non secus ac luna nostra multiformi ambage ingenia torquet eorum, qui firmamentum inhabitant. Annorum epochae sunt variae et figuntur a rebus maxime memorabilibus, in primis ab ingenti cometa, qui ter mille abhinc annis diluvium universale creditur excitasse, quo submersum fuit totum arboreum genus cum caereris animantibus, exceptis tantum paucis, qui in collibus ac montium cacuminibus commune naufragium effugerunt, et ex quibus praesentes incolae descendunt. Terra frugum, herbarum ac leguminum feracissima, eosdem fere omnes producit fructus, quos gignit Europa nostra: avenam tamen non patitur, nec opus ea est, cum equos hic globus non ferat. Maria ac lacus pretiosos pisces suggerunt, ac litora ripasque ornant varietate gratissima nunc continua nunc intermissa villarum tecta. Succus, quem bibunt, e certis elicitur herbis, quae cunctis anni tempestatibus virent. Succi huius venditores vulgo dicuntur Minhalpi, id est, herbicoctores, qui in quavis civitate ad certum numerum restringuntur, quique soli gaudent privilegio herbas coquendi. Qui hoc privilegio donati sunt, ab omni alio ministerio, quaestu ac opere manuario abstinere iubentur. In primis cautum est, ne ii, qui in officiis sunt, et publicis stipendiis fruuntur, hos quaestus exerceant; quoniam hi ob auctoritatem, qua in civitate pollent, omnes attrahant emptores, ac ob alia, quibus fruuntur, emolumenta res viliori pretio vendere queant, uti saepe fieri cernimus in orbe nostro ubi officiales ac stipendiarii his mediis, aliorum opificum ac mercatorum coriis brevi ditescunt.
Incolarum multitudinem mire promovet lex salutaris de procreanda sobole. Nam, pro numero liberorum augentur aut minuuntur beneficia aut immunitates. Et qui sex liberorum pater est, tributis tam ordinariis quam extraordinariis eximitur. Hinc procreatio sobolis et copia liberorum hic non minus salubris censetur, quam in nostro orbe, ubi capitibus liberorum imponi solet tributum, incommoda sit ac damnosa. Nemo in hoc orbe duo simul munera exercet, credunt nempe, minimam occupationem totum poscere virum. Hanc ob causam, pace dicam incolarum nostri orbis, munera rectius et melius administrantur, quam apud nos. Sancta adeo est huius legis observantia, ut Medicus non in rotam medicinam se diffundat, sed unius tantum morbi naturam solicite scrutetur; Musicus uni soli instrumento operam det: aliter ac in orbe nostro, ubi varietate officiorum humanitas infringitur, morositas augetur, munera negliguntur, et nusquam solemus esse, quia ubique. Ita Medicus, dum morbis corporis humani ac vitiis reipublicae simul medeatur, labitur in utroque. Ita a musico, si citharoedum ac senatorem simul agit, non nisi dissonantia sunt exspectanda. Admiratione nos illos prosequimur, qui varia simul officia obire non verentur, qui maximi momenti rebus ultro se ingerunt ac nulli officio se impares existimant. At sola est audacia, ac virium propriarum ignorantia, quam stulte admiramur; quippe, si negotiorum pondera ipsis essent perspecta sique modulum virium noscerent, oblatos ultro fasces remitterent ac ad solum nomen tremerent. Nemo igitur hic invita Minerva aliquid suscipit. Memini de hoc praecepto dissertantem me audire illustrem philosophum Rakbasi, et quidem hunc in modum: “Suum quisque noscat ingenium, acremque se et vitiorum et bonorum suorum iudicem praebeat, ne scenici plus, quam nos, videantur habere prudentiae; illi enim non optimas, sed sibi accommodatissimas fabulas eligunt. An histrio hoc videbit in scena, quod sapiens non videbit in vita?”
Incolae huius principatus in nobiles et plebeios non sunt divisi. Obtinuit quidem olim haec ordinum distinctio. At cum observaverint Principes, exinde semina discordiarum spargi, omnem, quae nativitatem sequitur, praerogativam prudenter sustulerunt, adeo, ut e sola virtute, muneribus et occupationibus aestimentur arbores; id quod alibi explicatius reddam. Sola, quae nativitatem comitatur, praeeminentia consistit in ramorum multitudine; nam pro eorundem copia aut defectu nobilior aut ignobilior censetur foetus, quoniam copia ramorum arboribus habilitatem ad opera manuaria conciliat. De ingenio ac moribus gentis non pauca in antecessum sparsim attuli; quocirca remisso ad ea, quae superius dicta sunt, lectore, sectionem hanc claudo, ad alia progressurus.
Caput IV | Caput VI |