Quo idearum sibi succedentium ordine Vicus ingenii sui labores protulit, eosdem typis evulgandos censuimus. Hac quippe ratione perficitur ut ad genesin logicam ipsius doctrinarum propius accedamus, et accuratius exhibeatur ille tamquam nexus concentusque idearum, quem singula auctoris scripta praesumunt. Etenim Scientia Nova si seorsim spectetur, opus quoddam aenigmaticum jure existimabitur, eo quod prae se cuncta superiora Vici opera supponat. Quisquis igitur in praestantissimi hujus viri scriptis insudare velit, iste aggrediatur oportet a prima philosophicorum operum serie, quae amplectitur orationem de nostri temporis Studiorum ratione, opusculum de Antiquissima Italorum Sapientia etc., ac Responsa ad Ephemerides, vulgo Giornale de’ Letterati d’Italia. In prima ejusmodi classe exhibentur auctoris metaphysica, methodus primusque in temporum vetustatem intuitus. Porro metaphysica efficit fundamentum logicum ipsius systematis de Mundo Nationum; methodus instrumentum prope est quod adhibuit ad illud systema extollendum; intuitus vero primus quem diximus, quodam veluti involucro includit primigenias praecipuasque ideas quas postea explicuit et enucleavit.
Quod in auctoris nostri metaphysica, methodo primisque ideis philologicis praesertim elucescit, perpetua est ejus decertatio in novam rei philosophicae formam a Carthesio inductam. Hinc auspicata est, hinc ejus disciplinae ratio increbuit: nec enim Vicus Scientiae Novae auctor extitisset, nisi prius Carthesii doctrinam oppugnasset.
Verumtamen ut prima haec operum series facilius internoscatur, quaedam a nobis monenda sunt, scilicet:
1.º Attendamus oportet in auctoris nostri metaphysica perpetuam illam identitatis causalitatisque, si ita loqui fas est, aequivocationem. Nam ipse sibi proposuerat ingens sane problema scientiae de hujus rerum universitatis origine dum ipsam mente revolveret, haud obscure senserat intervallum, quo nihilum ab existentia dividitur, humanae rationis aciem quodammodo obtundere et ad aliquid mente assequendum opus esse ut causalitatis mysterium patefiat; proinde statuerat eam dici causam quae ad effectum suum gignendum nulla alia re indigeat, sibique tantum sufficiat. At enim analogias ad causam hanc ignotam deprehendendam idoneas undenam mens humana depromeret? Undenam legem educeret quae cunctorum entium originationi praeest, et communiret evidentia illa quam veritas ineluctabilis parit? Porro Vicus ad eas notiones confugit, quae insigniori logicae necessitatis nota donantur animadvertit quomodo mens humana in rei mathematicae studium progrediatur; ejusmodi scientias existimavit quemdam veluti mundum numerorum, quem hominum mens vi sibi indita propemodum condit; Pythagoras vero suis ipse numeris monebat fieri posse ut mathematicis analogiis Naturae mysterium evolveretur: idcirco statuit supremum omnium Ens Naturae mundum effecisse, quemadmodum humana mens numerorum mundum facit; rerum mathematicarum evidentiam inde oriri quod ex causis dignoscantur; causas vero in mathematicis dignosci a nobis quod eas producimus ac denique physicam notitiae, non autem scientiae loco nobis esse, quod ipsam minime faciamus, scilicet ex causis minime dignoscamus. — Hoc profecto est quo critice possit metaphysicas Vici doctrinas arripere, earumque virtutes ac vitia deprehendere. Virtutes quidem in eo sunt quod causalitatis problema invexerit, nempe monuerit, ad res ex causis dignoscendas opus esse ut eas faciamus, ac physicam ex causis innotescere potuisse hominum menti, si ipsa naturam condidisset. In hisce veritatibus plura et satis spectanda nobis subolere videntur de theoriis quas David Hume induxit, deque ipsarum conclusionibus, quibus fit ut rerum universitas in quamdam seriem resolvatur sejunctarum perceptionum quae in oculis nostris invicem sibi succedunt, quin aliquo nexu logice necessario detineantur. Quod autem errores respicit, ipsi in problemate solvendo latent, quo fit ut causaliias cum identitate confundatur. Res enim mathematica, quam Vicus contemplatur ut mundum ab hominum mente editum, non jam causarum, sed identitatis ratione progreditur. Nam mathesis universa, ut inquit Condillacus, in illud tandem axioma resolvitur, quod duo et duo constituunt quatuor: ac propterea si quod ens nobis proponatur natura hominum praestantius, in eo mathesis nullatenus scientiae nomine vocaretur, quia intuitive dignosceret eas veritates quae ab homine nonnisi gradatim complecti possunt ob angustiorem intelligendi vim atque facultatem. Equidem in hominum intellectu, quod unum est, strictius loquendo, quantitatem non gignit; quin imo quantitas nihil aliud est nisi unitatis repetitio. Totum vero, quantum illud cumque est, rei mathematicae aedificium memoriae atque judicio innititur; memoriae quidem cui signa opitulantur ut involutas numerorum congruentias rite amplecti possit; judicio vero quod in percipiendam identitatem resolvitur, et reapse per formam principio identitatis propriam exhibetur. Quamobrem Vicus, qui a re mathematica analogiam depromserat ut legem causalitatis deprehenderet, ipse cogebatur in naturam transferre propriam identitatum evolutionem; et ideo in perpetuam identitatis causalitatisque aequivocationem delapsus est.
2.° Quemadmodum doctrinis Davidis Hume indigemus ut metaphysica Vici momento suo ponderetur; ita nobis Condillaco opus est ut ipsius ideas ad methodum pertinentes pretio suo aestimemus. Et in disputationibus quidem ea de re agentibus attendamus oportet, praeter nonnullas ambiguitates quae dubitationibus quibusdam ac apparentibus antilogiis occasionem praebent[1] attendamus, inquam, propriam auctoris locutionem, qua facilius lector decipietur. Vicus profecto analysis appellatione denotat illam ipsam methodum, quae a Condillaco synthesis vocatur; et e contra syntheseos nomine vocat illam idearum progressionem quam Condillacus analylticam appellat. Analysis enim, sive critice quae juxta auctoris nostri doctrinas respondet Carthesii methodo et Stoicorum soriti[2], illa est philosophandi ratio, quae per genera ad veritatis investigationem incedit; et quia dubia incertaque via consistit, idcirco, in veritatem siquando incidit, hoc fortuito tamquam casu contingit[3]; et potius judicium quam ingenium exercet: quare istiusmodi ratio magis idonea rebus ordine suo componendis quam deprehendendis evadit. Synthesis e contra Topicae instrumentum est ac methodus illa quae magis cum inductione convenit[4]; ipsa ingenium potius quam judicium exercet; a simplicioribus clementis ad ea quae valde composita suut, progreditur; ideoque, ut ipsis auctoris locutionibus utamur, tum opere, tum opera certissima est, dum interea analysis, quamquam certum suum det opus, opera tamen incerta est. Quamobrem Vici synthesis Condillaci analysi respondet; quae quidem analysis a simplici ad compositum incedit; veritatem inquirit sectando inductiones, sive idearum nexum; atque in eo facultatem suam reponit ut per vim vocabulis insitam, associabilitatem sive ingenium exerceat. Ex adverso auctoris nostri analysis ipsa est Condillaci synthesis, quae per definitiones incedit; rebus ordine suo digerendis tantummodo inservit, et syllogismi forma induitur[5]; qui propterea ab Antonio Ludovico Destuttde-Tracy ad soriten redigitur[6]. — Haud difficulter assignari potest ratio cur Vicus et Condillacus in harum locutionum usu sibi invicem opponantur; quae quidem locutionum oppositio in praeclaris, sed minoris ingenii philosophis, Antonio Genuensio et Carolo Bonneto, reperitur. Nam haec analysis appellatio ab auctoribus doctrinarum sibi adversantium accommodata fuit illi methodo quam ipsi magis idoneam ac praestantiorem putabant ad veritatem deprehendendam. Quamobrem Hobbesius[7], Carthesius, Wolffius[8], Condillacus atque Bonnetus analysis nomine vocaverunt nunc inductionum progressum, nunc methodum quae per generica principia incedit, nunc methodi proprie geometricae applicationem. Alii e contra analysis appellationem minime denegantes illi methodo quam ea de causa analyticam vocat Aristoteles, nimirum methodo quae per generica principia incedit, atque a syllogismo formam et indumentum suum quodammodo mutuatur; minime, inquam, denegantes, oppositam syntheseos appellationem transtulerunt ad methodum quae per inductiones progreditur, et quam ipsi commendatione et usu prosecuti sunt. Inter quos Vicum et Antonium Genuensium[9] connumeramus; uterque enim Baconis vestigiis institit tam in methodi legibus decernendis, quam in ipsius appellatione statuenda[10]. Sed inde duplex aequivocationum fons erupit, dum utraque methodus, quamquam sibi invicem opponatur, saepe eodem analysis nomine designata fuit, uti apud Condillacum atque Carthesium; quin imo ipsa illa methodus, quae inductionibus gaudet, a nonnullis analytica nuncupata est, ut a Condillaco et Bonneto[11], ab aliis vero synthetica: ita Vicus et Genuensius senserunt.
3.° Etsi primae Vici ideae antiquitatem ac philologiam respicientes quamdam posteriorum ejus progressuum speciem includant; si tamen ex semet ipsis spectentur, a Vico explicite praetermissae sunt utpote falsitate laborantes. In Libro ejus Metaphysico et confusae quaedam traditiones e Pythagorae schola manantes, et quaedam latinarum vocum etymologicae significationes, et nonnulla veterum philosophorum dicta, ob vim tam excellentis ingenii prope creatricem, simul mirifice convenisse videntur ad systema efformandum, unicum sane et quod ex omni parte cohaeret. Verumtamen haec inter antiquissimam Italorum sapientiam, ac philosophicam Vici disciplinam collatio simul sumta non aliud tandem existimanda est quam acrior mentis conatus ut factorum auctoritate retrudatur contemtus ille quem novitas Carthesii eruditioni atque linguis inurendum studebat. Nam qui erant a Carthesii schola, cum tantopere commendarent evidentiam, methodum geometricam, ac scientias illas quae in se mathematicam diligentiam et perspicuitatem suscipere possunt, non sine injuria inductiones atque ingenii labores praetermittebant, an retro relapsi ad Arabum doctrinam deduci videbantur; ipsi illi judicium uniuscujusque peculiare clamore ac laudibus efferendo auctoritatem prorsus deleri cupiebant; denique cum palam dictitarent nullam esse veram scientiam quae ab hominum arbitratu pendeat, simul philologiam ac eruditionem negligendam esse contendebant; illud etiam addendo quod latine scire non amplius sit quam illud scire quod ipsa Ciceronis famula praestabat[12].
Interea Vicus non satis sibi duxit hanc Carthesii novitatem theorice oppugnare, sed facto ipso ostendendum suscepit fieri non posse ut homo ab auctoritatis imperio prorsus sese eximat; ipsi quidem datum esse ut in meliora progrediatur, ea tamen lege ne in contemtum prisca tempora vocentur; linguas vero atque eruditionem esse quamdam veluti topicam scientiarum, qua ad novas veritates perducimur. Inde est illa auctoris comparatio inter veteres ac recentiores disciplinas ut ratio studiorum constituatur; inde assiduus ille conatus ut ejus systema ab idiomate latino atque a veteris Italicae scholae traditionibus deduci videatur; inde titulus ille quem fortasse minus vere praetexuit de Antiquissima Italorum Sapientia ex originibus linguae latinae eruenda; qui tamen vixdum admittatur, in philosophica Vici ratione summam cohaerentiam, unitatemque magis semper magisque admirandam revelat: inde postremo quod in prooemio declarandum judicavit, suum ipsius propositum a Varroniano illo atque ab eo quod sibi constituerunt Sanctius, J. Scaligerus et Scioppius, discrepare. Ii enim, inquit ille, ex philosophia quam ipsi docti fuerant, et excolebant, linguae caussas eruere, et systema comprehendere satagerunt; nos vero nullius sectae addicti, ex ipsis vocabulorum originibus, quaenam antiquorum sapientia Italorum fuerit, sumus indagaturi[13].
Postea vero artificium illud nullum prope usum comparavit. Cum enim, subductis a fortuito casus impulsu rerum humanarum eventibus, nationum decursus legibus firmis semperque sibi constantibus devinctus fuerit; humanique arbitrii actus ad scientiam redacti sint; cum ideo probatum fuerit in auctoritate atque traditione vim illam repositam esse, qua impellente, hominum genus majora ac praestantiora molitur; cum haec, inquam, omnia jam praestiterit Vicus: an factum aliud magis ineluctabile Carthesianae novitati objici potuisset? Preterea quae Ephemeridum scriptores ex opposito arguebant, jam ipsum tamquam taedio affectum a persequendis etymologiis grammaticis dimoverant[14]. Ut autem cupidinem dignoscendi veterum leges et religiones expleverat, cultus ille quo antiquissimam sapientiam reverebatur, jam prope evanuerat; et originum scientia auctorem eo adegerat, ut linguarum origines a civilibus quidem necessitatibus, non a philosophicis doctrinis depromeret[15]. Quamobrem opiniones Vici, qui in veterum Pythagoreorum traditionibus ac lingua integrum rei metaphysicae systema reperire sibi videbatur, istiusmodi, inquam, opiniones ita moderandae erant ut posteriores ipsius scientiae progressus circa origines postulabant. Itaque ingenti sane mutationi subjecit philologicum systema quod primum invexerat, quin tamen omnino detrectaret aut valediceret alicui ex iis philosophicis ideis, quarum persuasio in ejus animo insederat: nimirum metaphysicam, logicam, nonnullas philologicas ideas in libro de Antiquissima Italorum Sapientia expressas retinuit; doctas vero origines, quas inibi latinae linguae assignavit, non obscure deseruit[16].
4-° Liber de Antiquissima Italorum Sapientia nonnisi fragmentum est, seu potius prima pars operis quod alios duos libros complecteretur, unum quidem de physica, alterum vero de morali. Ejusmodi autem libri in lucem editi non sunt, ac fortasse qui de morali ageret, numquam fuit scripto exaratus. At enim in ea sumus sententia, quod ideae auctoris de morali facilius possint ad ordinem suum redigi simul conferendo quae ipse edisserit in nonnullis epistolis, in fragmento ad Marcellum Philomarinum, ac praesertim in opera de Jure Universali, lib. I, cap. X-XLII; lib. II, P. I, cap. IX-XVI, ubi e disciplina morum civilem doctrinam ac jurisprudentiam sibi deducendam proponit. Quod vero Librum Physicum respicit, juvat lectorem remittere ad ea quae sua in vita ipse auctor annuntiat. — Nonnullae reprehensiones in Metaphysicum Librum quas Eruditorum Ephemerides exhibent, eo coëgerunt Vicum ut duplex responsum brevioremque declarationem in lucem efferret. Atqui nos una cum auctoris responsis illarum Ephemeridum capita attulimus ut publico voto eujusdem praestantis viri quem auctoris nostri admiratio tenet, obsequeremur; ne simul quidpiam deesset responsis, quae penitus ad illa Ephemeridum capita referuntur; ac postremo quia ipse Vicus suffragari visus est judicio quod Ephemerides protulerunt, videlicet librum quem diximus cum objectionibus ac mutuis responsis conjunctum integram metaphysicam constituturum esse[17].
5.° Prima philosophicorum operum series, quae Vicus in lucem edidit, elementis conflatur specie dissitis, et exhibet quamdam scriptorum syllogem potius quam tractationem continenti ordine digestam. Sed licet ejusmodi lucubrationes ita comparatae sint; non immerito tamen asserimus orationem de Studiorum Ratione, Librum Metaphyiscum ac Vici disputationes adversus Eruditorum Ephemerides opus quoad conceptum fundamentumque rerum absolute unicum efformare. In Librum Metaphysicum, uti in centrum, haec scripta conveniunt. Duae illa Epistolae ac postrema ad Ephemeridum scriptores declaratio perspicue in illud contendunt; quatenus quae ad defensionem auctor adhibuit, quae illustravit explanavitque, inibi continentur.
Oratio vero de Nostri Temporis Studiorum ratione aeque ad Librum Metaphysicum refertur; quatenus praecipuae quaestiones, quae in ea innuuntur oratione, in Libro Metaphysico latius et fusius discutiuntur. Quid amplius? Praecipuum sane punctum, et quo summopere corroboratur auctoris nostri in Carthesium colluctatio in oratione quae de Studiorum ratione inscribitur, hoc, inquam, punctum aenigmatice expressum videmus per ea verba: geometrica demonstramus, quia facimus; si physica demonstrare possemus, faceremus[18]. Principium id genus, ex quo pendet major pars systematis Vici, nequit absolute percipi nisi ejus explicatio inquiratur in cap. III Libri Metaphysici, ac passim eodem in libro ubi auctor fundamentale causalitatis criterion definit, ac scientiis accommodat ut protologicum earum valorem dimetiatur. Nihilominus ut in unicam tractationem concluderetur oratio de Studiorum ratione ac Liber de Antiquissima Italorum Sapientia, transitione opus erat qua praecipuae ideae resumerentur, ac veluti argumentum ulterioribus Vici studiis suppeditarent. Hanc vero transitionem jam dictae Eruditorum Ephemerides suis in judiciis praebebant; ac nos ea referentes arbitrati sumus brevem ante oculos exhibere epitomen idearum quae magis spectandae in ipsa oratione occurrunt; item censuimus nexum edocere qui inter Librum Metapliysicum ipsamque orationem extat; primam philosophicorum operum, quae a Vico edita sunt, seriem praebere judiciis ac commentationibus Ephemeridum intertextam; ac denique per solemnem hanc publicae opinionis traducem ostendere, qua nam ratione primi auctoris nostri labores Italorum mentes affecerint atque animos excitarint.
Monemus vero orationem de Nostri Temporis Studiorum ratione mole sua Librum Metaphysicum excedere; ac propterea non perperam duximus marginales notulas apponere, quibus totius operis capita et sectiones singulae indicentur.
Altera hujusce voluminis pars vitam Antonii Caraphaei complectitur. Res bellicae, quotquot ab eo gestas commemorant minutiores historici et tunc temporis chronographi, huc prope recidunt, quod nempe jussus fuerit legionibus suis arte dispositis Turcarum copias prohibere ab auxiliis in Budam obsessam inferendis; quod nonnulla minoris momenti oppida expugnarit; quod Mungactium ad deditionem coëgerit, quam quidem deditionem a multis scriptoribus innui putamus magis ut Ragoctiam constantissimi ingenii feminam commendent quam ut Caraphaei meminerint[19]. Ceterum senatus Vindobonensis, cum armorum potestatem et rei bellicae procurationem Caraphaeo minus concrederet, tum potissimum disciplinae et commeatibus militum, publicis negotiis agendis, legationibus pro civitatis statu obeundis illum praeficiebat, mittebatque sive in provincias imperio nuper adjunctas, sive in socias minoris notae regiones militari more occupatas, sicubi ingentia tributa exigendi ratio et necessitas ferret.
At enim postrema conspiratio turbulentique Hungaricorum motus pro tuenda Emerici Techelii causa ii sunt, in quos praecipue ac pene unanimiter intuentes historici ducem illum memorant atque dijudicant. Caraphaeus tunc temporis praefuit peculiari judicum coetui, qui perduellionis reos inquirerent ac judicarent. Horret animus referre, quot quantique cruciatibus affecti sint, ex levissimis quidem indiciis et eo belli civilis nomine, quo universa prope natio implexa detinebatur. Ac profecto audiamus scriptorem operis, cui titulus: Mémoires des Revolutions d'Hongrie[20]. «Dès le mois de Février on arrêta tous ceux qu’on soup-çonnait avoir quelque intelligence avec le comte Tekeli, et l’on ne laissait sortir aucun Hongrois des villes où l’on croyait qu’il avait des liasons sans répondant. Peu de tems après il se trouva que la conspiration avait été presqu’universelle, et que plusieurs principaux habitants non seulement de Cassovie et d’Épérie, mais encore de Tornaks, d’Altsol, de Neusol, de Leutsch, d’Oedenbourg et de Presbourg y avaient part. On remplit les prisons d’un infinite de personnes et des plus accommodées d’Hongrie. On fit mourir les plus coupables ou les plus malheureux; et on laissa aller les autres en lenr faisant payer des amendes qui les ruinaient entièrement. On n’observa plus les formalités anciennes, que personne n’osait démander, de peur de passer pour rebelle. Le comte Caraffa et une chambre composée d’étrangers et établie a Cassovie firent donner la torture à un grand nombre de gens, sur d’assez legers indices avec tant de rigueurs, que quelques-uns en morurent..... Caraffa fut établi grand Juge criminel a Debreczin. II fit donner la question à presque tous ceux qu’il y avait de gens aisés sur la denunciation de deux femmes. On en tirait quelques-uns sur des échelles faites exprès pour disloquer tous les membres; on brûlait les côtés d’autres, on serrait la tête de plusieurs avec des cercles jusqu’à leur faire sortir les yeux de la tête; et il n’y eut point de tourment qu’on ne mit en oeuvre. Ceux qui s’en purent racheter ne le firent qu’à force d’argent. Comme les procès de ceux qui souffrirent dans cette occasion n’ont jamais été rendus publies, on ne peut savoir ni de quoi on les accusait, ni de quoi on les a trouvés coupables. Les exécutions d’Épérics furent encore plus sanglantes....» Quod vero objicit Brenner pro Caraphaei saevitie minuenda, videlicet ipsi per epistolas aulicas demandatum fuisse ne quam hominibus in judicium accersitis rationem haberet, quaecumque tandem aut quomodocumque venia elargiri diceretur: hoc minus probandum esse videtur. Vicus ipse, a quo tot epistolae proferuntur ad Caraphaeum missae, nam illas vulgandas neglexisset quibus ejus ratio agendique via magis magisque excusaretur? At enim nimis perspicue loquitur Sacy, quemadmodnm de Leopoldi Augusti clementia, ita de comitis Caraphaei natura et ingenio, ut ipsius verba silentio praeterire judicemus. Inquit enim in nota ad suam de Hungaria historiam: «On avait établie à Épéries une chambre criminelle pour juger les coupables. A la tête de cette commission était un de ces hommes, qui sans talens pour la guerre, saus intelligence pour les affaires, ne parviennent à se rendre nécessaires au princes, qu’en leur montrant dans chacun de leurs sujet un ennemi; avides de sang, avides d’or, toujours préts à trouver des coupables pour profiter de leur dépouilles, et briguant l’odieux emploi de punir les crimes, par le même instinct de férocité qui les fait commettre: c’était le comte Caraffa. Cet homme sauguinaire fit dresser dans la place d'Épérie un théâtre pour les exécutions devenu célèbre sous le nom de Théâtre d’Épéries. Le théâtre d'Épéries fut abattu par ordre de l’empereur Léopold après le couronnement de l’archiduc Joseph. Ou ne doit point imputer è la mémoire de ce prince toutes les rigueurs qui furent commises par le Jugement délégué d’Epéries. Presque tous les accusés qui implorèrent sa clémence obtinrent leur grâce; il est vrai que la manière expéditive dont Caraffa instruisait les procès, rendit inutile pour beaucoup de ces malheureux les bienfaits de Leopold[21].»
Inter politica Caraphaei munia ab historicis memorantur ipsius in Transilvaniam atque Italiam legationes et occulta ad Techelium perdendum consilia. Nam Cassoviae expugnatio ac prima Techelii vincula Caraphaeis artibus a citato Sacy tribuuntur. Comes vero Bethlenius de ejus in Transilvaniam legatione loquitur[22]. Quod autem Caraphaei in Italiam legationem respicit, sinamus Muratorium sic loqui: Le milizie Cesaree, mancando di sussistenza nel desolato Piemonte, si rivolsero a cercarla ne i Feudi Imperiali d’Italia. Al conte Antonio Caraffa, commissario generale di Cesare, data fu l’incumbenza di provvedere a tutto: uomo pien di boria, di crudeltà, di puntigli; che tale si fece conoscere anche allo stesso duca di Savoia. Poco e nulla avea egli fin qui operato in favor di quel principe; gli fu ben più facile il far da bravo con gli altri sovrani d’Italia. Intimò egli dunque non solamente i quartieri, ma anche sì esorbitanti contribuzioni al gran duca di Toscana, a i Genovesi, a i Lucchesi, a i duchi di Mantova, Modena, e a gli altri minori vassalli dell’Imperio, che nè pur oso io di specificarne la somma. — Nè pure andò esente da questo flagello Ranuccio II Farnese duca di Parma, tuttochè i suoi Stati fossero feudi della Chiesa, e dovette dar quartiere a quattro mila cavalli, avendo il Caraffa fatto valere il pretesto che quel principe riconoscesse lo Stato Pallavicino, Bardi, Compiano, ed altri piccioli luoghi dall’Imperio. Sovvenne il buon duca di Modena Francesco II d’ Este con grande sforzo del suo erario i proprj popoli, e contuttociò convenne impegnar tutte le argenterie delle chiese, e far de gli enormi debiti, perchè dalle minaccie di saccheggi andavano accompagnate le domande del barbaro ministro. Certo è che il Caraffa non altre leggi consultò in questa congiuntura, che quelle della forza, le quali portate all’ eccesso, se riescano di gloria a i monarchi, niuno ha bisogno d’impararlo da me[23].
Et alibi idem Muratorius: Ma se pochi allori colsero allora i Tedeschi nel Delfinato, riuscì ben più felice la guerra da loro portata di nuovo a i paesi de’ principi d’Italia, che soggiacquero anche nel seguente verno ad orride contribuzioni e quartieri, intimati dal conte Prainer, degno delegato del tanto abborrito in Italia conte Caraffa, che poi nel seguente anno fu chiamato da Dio a render conto del suo incredibile orgoglio, e dell’aver riposta la sua gloria nell’assassinar gl’Italiani coll’esorbitanza delle contribuzioni.
Dolemus, Vicum de comitis Caraphaei laudibus scripsisse, eoque magis dolemus, quod in rebus ab eo gestis enarrandis passus sit sibi a praejudicatis ac nimium exosis opinionibus illudi, quod populorum aerumnas silentio obtegerit, quod denique minus animadverterit infirmioribus quoque victisque hominibus in fidem veritatemque historicam jus sacrum adesse. Verumtamen hoc Vici scriptum de rebus a Caraphaeo gestis momento suo non caret, siquidem magna ex parte ineditis documentis couflatur; ipse aliunde sinit ut non exiliter Caraphaei ingenium internoscamus, quidquid tandem protectori suo indulgeat ac de benignitate sua elargiatur. Nam ille ipse in Prooemio Antonii Caraphaei vitio adscribit: in majestatis rebus suspiciones habere pro crimine; rigore nimio ad saevitiam inclinare; acerrimus tributa conradere; infensus inimicorum persecutor.
Quod si comparemus accusationes in Caraphaeum invectas, quasque Vicus perpetuo illius inimicorum nomine refert, cum quibusdam locis in hoc de quo agimus scripto exstantibus, haud difficulter inferri posset: quod ille mediocriter tantum res implicandi miscendique artem calluit; quod exstitit erga imbecilliores ferox, adversus hostes nimium sibi suisque temperans; potior moderandis militum copiis, dum hiberno tempore stationem haberent, quam dum in castris praelia committerent; aptior vexandis provinciis quam virtute bellica acquirendis; is denique qui magis togata Montecuccoli, summi illius Itali, consilia ad exitum perduceret, quam militare ingenium aemularetur.
Id omne respicit intueturque libros, qui in rebus Antonii Caraphaei gestis versantur, sub quodam, ut aiunt, philologico aspectu: sed hoc in volumine philosophica tantum ratione ipsi considerantur. Qui vero lector hosce libros excurrat, facile deprehendet ad actum veluti perductas nonnullas ideas quas superioribus in scriptis Vicus speculative enunciaverat; simul sentiet Vicum hac animum persuasione imbuisse, quod nempe ingenia inductionibus ac civili doctrina exercenda sint; quin imo ab historiae evidentia edoceri poterit quanti habendae sint ideae quas in studiorum ratione moderanda Vicus Carthesii novitati opponebat; praeterea cernet quomodo Vicus historiam viri sui praetexens, sapientissime quoque delineaverit Italorum typum, qui prudentiam publicae rei administrandae colebant; ac tandem perspiciet Vico, suis licet abstractionibus detineri soleat, non defuisse illum, ut aiunt, sapientialem characterem, quem Melchior Gioja meditantibus Italiae viris communem esse affirmat. Insuper libri de Antonio Caraphaeo conscripti aliquid innuunt circa ideas quas auctor posterius evolvit in Jure Universali; ac propterea huic operi intelligendo viam quodammodo sternere possunt. Sin minus praestat ut qui singula Vici scripta dignoscere cupiunt atque uti iis omnibus subsidiis ac luminibus quae nostri auctoris opera sibi mutuo praebent, inspicere aggrediantur ejus mentis conceptus cum peculiaribus historiae circumstantiis junctos ac veluti adsutos, ut hinc facilius percipiant quaenam factorum species subintelligenda sit ideis Scientiae Novae in latissimum genus deductis. Alium quoque usum fortasse praestiterit opus quod in rebus a Caraphaeo gestis versatur; ut nempe et ii qui abstractionibus abhorrentes pro inanibus quibusdam meditationibus habent doctrinas a quibus vitae civilis ratio proxima adjumenta non exigit; et qui minime nescientes dissidium quo res politica et jus invicem scinduntur, renuunt tradere sese jurisperiti doctrinis in generalibus historiae legibus decernendis; et qui a studio in Vici operibus defigendo amoveri possent eo quod ipsius doctrinae cum nonnullis phantasticorum placitis conveniunt; et qui postremo inter penitissimas Scientiae Novae abstractiones atque involutas et caecas factorum ambages Civilem Vici Hominem atque politicen mente concipere nescirent; hi, inquam, omnes in peculiari Caraphaei historia aliquatenus sentient atque percipient Vicum in re historica metaphysicum minus incongruum se praebere; ab excelsa tamquam specula, unde Vicus scientiam prospicit, politicen et jurisprudentiam simul commisceri; ac denique Vicum, quemadmodum ipse in metaphysica per Platonis ideas, per numeros Pythagorae atque Zenonis puncta Condillacum et Davidem Hume praesumsit, ita in rebus ad legem atque politicen pertinentibus Hobbesium et Nicolaum Machiavellum minime neglexisse, etiamsi ejus jus universale praeseferat solemne Italicae Scholae symbolum, nempe: Deus cujuscumque rei Initium, Medium et Finis.
Paucas ejusmodi animadversiones huic primo operum latinorum volumini praemittenda censuimus; quod vero pertinet ad quaestiones non exigui numeri solvendas, quae in prima philosophicorum Vici operum serie versantur; quod respicit auctoris criticen, ac necessarias comparationes inter ejus doctrinas ac majoris momenti systemata nobis ab historia philosophiae exhibita; istud omne cum aliis in libros ad Caraphaeum spectantes animadversionibus fusius a nobis in generali Introductione expositum fuisse arbitramur.
Superest ut eas editiones indicemus, quas in hoc volumine conflando secuti sumus. Jam vero quoad libros de Rebus gestis Antonii Caraphaei, adhaesimus (nec aliter fieri potuit) editioni quae unica prodiit, eidem scilicet quam auctor typis commisit Felicis Muscae, Neapoli an. 1716, sumptibus Hadriani Caraphaei. Quod vero respicit cetera opuscula, ex quibus prima voluminis pars coalescit, simul conferri oportuit editiones huic nostrae superiores, cum omnes pluribus mendis scateant, et nimis inscienter distributae fuerint, ut hinc nulli singillatim spectatae fidere liceret. Attamen pro munere nostro meminimus editionem opusculi de Antiquissima Italorum Sapientia, quam clarissimus Petrus Simon Ballanche, cui tam acrior Vici nostri cognitio est, exemplaribus inseruit sui Orphaei, quae privatim circumferenda curavit. Michaëli Parmae, viro satis spectato, hoc bonum referamus oportet, quod unum ex ejusmodi exemplaribus consulere potuerimus, ac simul merita laudum praeconia conferre in hanc editionem accuratissimam sane et maximi aestimandam.
- ↑ Vide pag. 86, 100, 142.
- ↑ Cf. pag. 9, 83, 85, 140 hujus vol. et opus de Univ. Jure, lib. II, P. II, cap. XIV, § Ea ratione.
- ↑ Pag. 60, 86 et passim.
- ↑ Pag. 141 et opus de Univ. Jure loc. cit. ac Epist. II ad Mutium Cajetam.
- ↑ Cours d’Études. Genève, 1780, vol. III, p. 317.
- ↑ Elémens d’Idéologie. Paris, 1805, vol.III, p. 364.
- ↑ Computatio sive Logica, cap. VII, § 19.
- ↑ Philosophia Rationalis sive Logica, § 885.
- ↑ Logica pei giovanetti, lib. V, cap. I, § 2 et passim.
- ↑ De augm. Scient. lib. V, cap. IV et passim.
- ↑ Essai analytique sur les facultés de l'ame, § 311.
- ↑ Cf. pag. 143-145, Vici vitam, et epistolas ad Munum Cajetam, Franciscum Sollam et de Vitry passim.
- ↑ Pag. 50.
- ↑ Vide Vici vitam.
- ↑ Cf. opus de Universo Jure, pag. 108, 185, 97.
- ↑ V. Scientiae Novae edit. I, lib. III, § 22, 36.
- ↑ Cf p. 118, 145.
- ↑ Pag. 13.
- ↑ Istuanffii Nicolai historia Regni Hungarici, pag. 599, 606, 611. — Histoire du prince F. Eugène de Savoye. Vienne, 1741, vol. I, pag. 80. — Brenner, Betlhen, Belius passim.
- ↑ Ad an. 1687.
- ↑ Histoire d’Hongrie, tom. II, p. 492. — Cf. Coxe, Histoire de la maison d'Autriche, traduite en français, vol. IV, p. 22.
- ↑ V. Mémoires du Comte de Bethlen sur la guerre de Transilvanie. Aiust 1736, vol. II, p. 183.
- ↑ Annali d'Italia, ad an. 1691.