Opusculum de conversione sua/Capitulum IX: Quod pro investiganda veritate catholica cum clericis disputatione vacabat

E Wikisource
Capitulum IX

Quod pro investiganda veritate catholica cum clericis disputatione vacabat

 Capitulum VIII: Qualiter triduano se ieiunio pro sua illuminatione afflixerit Capitulum X: Qualiter contra voluntatem et propositum suum uxorem ducere coactus, et per eius amorem pristino errore sit obligatus 

Iterum ergo cogitanti mihi, quibus studiis ad agnitionem veritatis attingerem, visum est, ut ecclesiasticos viros ac veteris testamenti peritissimos expetens de contraria sibi cum eis Christianorum atque Iudeorum religione haberem collationem, et si ex manifestis legis ac prophetarum testimoniis sue mihi secte auctoritatem possent ostendere et, quod huic soli, sicut dicebant, celestis regni aditus pateret, probabiliter affirmare, ego rationi cedens saluti mee consulerem et paterna, quam emulabar, traditione postposita approbatam mihi libenter amplecterer veritatem. Itaque religiosis ecclesie doctoribus et maxime, ut dixi, in veteri testamento exercitatis cotidie me oportune importune ingerens, meis eos questionibus pulsare non destiti. Quod |97| illi me non intentione conveniende contentionis, sed studio cognoscende veritatis actitare videntes, suis me disputationibus et ammonitionibus a sinagoga Sathane segregare et sancte ecclesie visceribus laborabant incorporare. Cumque multa mihi de Christi adventu ex lege et prophetis proferrent testimonia, ego soli littere pertinacissime innitens ea de Christo vel predicta non fuisse contendebam vel, si hec negare non poteram, sinistra ea qualibet interpretatione pervertebam, aut certe, si neutrum manifesta conclusus ratione valebam, callida eos tergiversatione per ambages verborum ad aliam mihi solvendam questionem circumducebam. Nam quia scriba doctus in lege a meis existimabar, Christianorum assertionibus, quas illi ut fabulas aniles contempnunt, superari aut concludi confundebar, miser non considerans hanc confusionem, qua de proprio errore confunderer, Deo placere eamque mihi non ignominiam, sed gloriam magis adducere. Sic ergo inanis glorie appetitu velut quodam pessulo aditum mihi veritatis ipse, ne credere possem, interclusi, iuxta quod in evangelio Iudeis Dominus ait: Quomodo, inquit, potestis credere vos, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, que a solo Deo est, non queritis? Verum licet cum clericis disputans eorum verbotenus assertionibus refragari viderer, quecumque tamen ab eis mihi aperta ratione et manifesta auctoritate probata fuerant, gratanti animo suspiciebam ac pulcherrimas, quas de veteri testamento procudebant, allegorias in theca pectoris diligentissime recondebam.