Opusculum de conversione sua/Capitulum VIII: Qualiter triduano se ieiunio pro sua illuminatione afflixerit

E Wikisource
Capitulum VIII

Qualiter triduano se ieiunio pro sua illuminatione afflixerit

 Capitulum VII: Quomodo eum ad parentes reversum Iudeus sibi in custodem delegatus accusaverit Capitulum IX: Quod pro investiganda veritate catholica cum clericis disputatione vacabat 

Ego autem tanto magis de Dei pietate confisus, quanto eam in hac fueram accusatoris mei ultione expertus, cepi iterum, sicut prius crebris eum precibus implorare, ut mihi veritatis viam, sicut sancto quondam Danieli somniorum misteria, nocturna visione dignaretur revelare. Eiusdem etiam Danielis secutus exemplum pro huius ardentissimi desiderii mei impetratione triduanum Deo devovi ieiunium. Sciens autem Iudeos et Christianos non eandem ieiunii regulam tenere, cum Christiani diebus ieiunii hora nona vescentes carnium esu abstineant, Iudei vero ad vesperam usque perdurantes carnibus et quibuscumque eis vesci licitum est utantur, ignarus, quid horum magis Deo placeret, indifferenter utrumque servare decrevi. Itaque et iuxta christianitatis ritum carnibus abstinui, Iudeorum autem more ad vesperam usque ieiunium protrahens modico pane et aqua contentus permansi. Ob nimiam quoque desiderii mei aviditatem solito me maturius sopori tradens, divinam mihi consolationem eo, quo petieram, ordine sperabam affuturam. Sed frustra. Enim vero peccatis meis exigentibus incassum nox illa defluxit. Unde licet plurimum dolens, minime tamen in impatientiam prorupi, quin |95| immo ex ipsa dilatione meo crescente desiderio, iam velut diei prioris parsimoniam tante rei impetratione indignam reputans, illo die nichil omnino gustare decrevi. Mature quoque, sicut prius, cubitum vadens, ineffabili desiderio divine visitationis prestolor auxilium. Similiter autem et nox illa inaniter pertransiens suas quidem secum tenebras detulit, sed me infelicem horrenda infidelitatis caligine involutum reliquit. Sed nec sic quidem de Dei consolatione diffisus cepi iterum flebiles coram pietatis sue oculis preces effundere, ut me tam avida expectatione suspensum voti mei compotem dignaretur efficere. Porro nimia confectus inedia, estiales etenim dies erant, cum toto iam corpore deficerem nec abstinentie votum ad vespertinum tempus differre valerem, intollerabilis carnis defectus paululum me aque circa meridiem coegit insumere. Itaque nox tertia instabat, ex qua suprema visitationis mee expectatio dependebat. Sed et ipsa nichilominus sine effectu pertransiit. Mane autem expergefactus cernensque caliginosam noctem rutilo sole illustrari, gemebam graviter et ultra quam dici vel credi potest dolebam, quod tali exemplo a vero sole iustitie Christo non meruissem illuminari. At Iudei tanta me contra solitum abstinentia macerari videntes suspicati sunt criminale me aliquod inter Christianos admisisse flagitium, simul et prefati illius Iudei accusatione fomitem eis huiuscemodi denotationis ministrante. Hec illorum cognita mihi sucpicio alterius perturbationis causa extitit, |96| sicque cordi meo cumulus doloris accrevit. Qui enim acceptabiliter et sine querela semper conversatus inter Iudeos fueram, hanc inter eos infamiam sine confusione ferre non poteram. Verumtamen considerans, quia misericors Deus grandia plerumque hominibus dare disponens prius eorum in prece perseverantiam probare et patientiam dilatione solet exercere, resumpta in hac pusillanimitate animi constantia cepi denuo pro consequendo desiderii mei effectu ad ostium divine bonitatis lacrimis et precibus indesinenter pulsare, dicens ei cum propheta: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me, dirige me in veritate tua.