Jump to content

Opusculum de conversione sua/Capitulum XIII: Qualiter in fide profecerit

Unchecked
E Wikisource
Capitulum XIII

Qualiter in fide profecerit

 Capitulum XII: Quomodo per orationes religiosarum sit illuminatus feminarum Capitulum XIV: Qualiter fratrem suum a Iudaismo retraxerit, et quomodo Iudei adversus eum conspiraverint 

Inventa igitur per gratiam Dei una pretiosa catholice fidei margarita, cepi evangelici illius negotiatoris exemplo temporalia cuncta in illius amore contempnere, ut eius iocundissima et saluberrima ditari mererer possessione. Ab omnibus igitur me, in quantum potui, curis expediens, adeo ut more totius impatiens vix domi cibum caperem, |109| sanctorum basilicas magna cum devotione frequentare ac verbo Dei audiendo tam cordis quam corporis auditum cepi delectabiliter accommodare. Porro occulte hoc agebam, quia Iudeorum persecutionem velut infirmus adhuc et tener in fide sicut ille Nichodemus, qui venit ad Iesum nocte, metuebam. Itaque cum eodem audiens Nichodemo Dominum in evangelio suo terribiliter intonantem: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei, cepi regenerationis huius lavacrum tanto ardentius desiderare, quanto sine eius remedio nullatenus me iuxta hanc Domini vocem celeste regnum constabat posse introire.