Ora Maritima/VI
V. Magister noster | VII. Vestigia Romanorum |
16. Magister noster librōrum historicōrum studiōsus est; dē patriā nostrā antīquā libenter narrat. Proximō annō, dum apud nōs erat, dē vītā Britannōrum antīquōrum saepe narrābat. Patruus meus et amita mea libenter auscultābant; ego quoque nōnnumquam aderam. Sīc narrābat:—
“Fere tōta Britannia quondam silvīs densīs crēbra erat. Inter ōram maritimam et fluvium Tamesam, ubi nunc agrī frūgiferī sunt, silva erat Anderida, locus vastus et incultus. Silvae plēnae erant ferārum—lūpōrum, ursōrum, cervōrum, aprōrum. Multa et varia māteria erat in silvīs Britannicīs: sed fāgus Britannīs antīquīs nōn erat nōta, sī Gāius Iūlius vēra affirmat. Et pīnus Scōtica dēerat.”
17. “Solum, ubi līberum erat silvīs, frūgiferum erat. Metallīs quoque multīs abundābat—plumbō albō18. “Incolae antīquī insulae nostrae ferī et bellicōsī erant. Hastīs, sagittīs, essedīs inter sē pugnābant. Proelia Britannōs antīquōs dēlectābant. Multī et dīversī erant populī Britannōrum. Multī ex populīs erant Celtae. Celtīs antīquīs, sīcut Germānīs, capillī flāvī, oculī caeruleī, membra magna et rōbusta erant. Sīc Tacitus dē Calēdoniīs narrat. Incolae Cambriae merīdiānae ‘colōrātī’ erant. Sed Rōmānīs statūra parva, oculī et capillī nigrī erant. Ūniversī Britannī, ut Gāius Iūlius affirmat, membra vitrō colōrābant, sīcut nautae nostrī hodiernī. Vestīmenta ex coriīs ferārum constābant. In casīs parvīs circum silvās suās habitābant.”
19. Hīc amita mea “Nōnne in oppidīs habitābant?” inquit. Et ille “Oppida aedificābant,” inquit “sed, sī Gāius Iūlius vēra affirmat, oppida Britannōrum antīquōrum loca firmāta erant, nōn loca ubi habitābant. Sed Britannia merīdiāna crēbra erat incolīs et aedificiīs. Sīc narrat Caesar in librō quintō Bellī Gallicī. Multī ūnā habitābant, ut putō.” “Itaque nōn plānē barbarī erant," inquit amita mea. Et ille: “Incolae Cantiī agrī cultūrae operam dabant, atque etiam mercātūrae. Nam Venetī ex Galliā in Britanniam mercātūrae causā nāvigābant. Britannī frūmentum, armenta, aurum, argentum, ferrum, coria, catulōs vēnāticōs, servōs et captīvōs exportābant; frēna, vitrea, gemmās, cētera importābant. Itaque mediocriter hūmānī erant, nec multum dīversī ā Gallīs.”
pulchrē ornātīs. Exstant etiam nummī Britannicī, aureī, argenteī, aēneī. Esseda quoque fabricābant: nōn plānē inhūmānī erant, sī rotās ferrātās essedōrum et nummōs aureōs aēneōsque fabricāre poterant. Britannīs antīquīs magnus numerus gallōrum gallīnārumque erat; animī, nōn escae, causā cūrābant, ut Gāius Iūlius affirmat. Sed incolae mediterrāneōrum et Calēdoniī ferī et barbarī erant. Mortuōs humābant. Agrī cultūrae operam nōn dabant; nōn frūmentō sed ferīnā victitābant. Deōrum fāna in lūcīs sacrīs et silvīs ātrīs erant. Sacra cūrābant Druidae. Sacra erant saeva: virōs, fēminās, līberōs prō victimīs sacrificābant. Inter sē saepe pugnābant; captīvōs miserōs vēnumdābant, vel cruciābant et trucīdābant: nōnnumquam simulācra magna, plēna victimīs hūmānīs, cremābant. Populōrum inter sē discordiae victōriam Rōmānōrum parābant.”
V. Magister noster | VII. Vestigia Romanorum |