Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/660

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
De primæ philosophiæ emendatione
et de notione substantiæ
1694
(Acta Erudit. Lips., 1694, p. 110. — Leibn. Opp. ed. Duteus. T. II. P. 1, p.18.)


Video plerosque, qui Mathematicis doctrinis delectantur, a Metaphysicis abhorrere, quod in illis lucem, in his tenebras animadvertant. Cujus rei potissimam causam esse arbitror, quod notiones generales, et quæ maxime omnibus none creduntur, humana negligentia atque inconstantia cogitant ambiguæ atque obscuræ sunt factæ ; et quæ vulgo afferuntur definitiones, ne nominales sunt quidem, adeo nihil explicant. Nec dubium est in cæteras disciplinas influxisse malum, quæ primæ illi atque architectonicæ subordinantur. Ita pro definitionibus lucidis natæ nobis sunt distinctiunculæ, pro axiomatibus vere universalibus regulæ topicæ, quæ sæpe pluribus franguntur instantiis, quam juvantur exemplis. Et tamen passim homines Metaphysicas voces necessitate quadam adhibent, et sibi blandientes, intelligere credunt, quæ loqui didicere. Nec vero substantiæ tantum, sed et causæ, et actionis, et relationis, et similitudinis, et plerorumque aliorum terminorum generalium notiones veras et fœcundas vulgo latere manifestum est. Unde nemo mirari debet, scientiam illam principem, quæ Primæ Philosophiæ nomine venit et Aristoteli dicta est desiderata seu quæsita (ζητουμένη) adhuc inter quærenda mansisse. Equidem Plato passim Dialogis vim notionum vestigat : idem facit Aristoteles in libris qui vulgo Metaphysici vocantur ; multum tamen profecisse non apparet, Platonici posteriores ad loquendi portenta sunt lapsi ; Aristotelicis, præsertim Scholasticis, movere magis quæstiones curæ fuit, quam finire. Nos-