Jump to content

Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/690

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tates seu essentiæ ante vel præter existentiam sunt imaginaria seu fictitia, nulla ergo in ipsis quæri potest ratio existendi. — Respondeo, neque essentias istas, neque æternas de ipsis veritates quas vocant, esse fictitias, sed existere in quadam ut sic dicam regione idearum, nempe in ipso Deo, essentiæ omnis existentiæque cæterorum fonte. Quod ne gratis dixisse videamur, ipsa indicat existentia seriei rerum actualis. Cum enim in ea ratio non inveniatur ut supra ostendimus, sed in metaphysicis necessitatibus, seu æternis veritatibus sit quærenda, existentia autem non possint esse nisi ab existentibus, ut jam supra monuimus, oportet æternas veritates existentiam habere in quodam subjecto absolute et metaphysice necessario, id est in Deo, per quem hæc, quæ alioqui imaginaria forent, ut barbare sed significanter dicamus, realisentur.

Et vero reapse in mundo deprehendimus omnia fieri secundum leges æternanum veritatum non tantum geometricas sed et metaphysicas, id est non tantum secundum necessitates materiales, sed et secun dum necessitates formales ; idque verum est non tantum generaliter, in eâ quam nunc explicavimus ratione mundi existentis, potius quam non existentis, et sic potius quam aliter existentis (quæ utique expossibilium tendentia ad existendum petenda est), sed etiam ad speeialia descendendo videmus mirabili ratione in tota natura habere locum leges metaphysicas causæ, potentiæ, actionis, easque ipsis legibus pure geometricis materiæ prævalere, quemadmodum in reddendis legum motus rationibus magna admiratione mea deprehendi usque adeo, ut legem compositions geometricæ conatuum, olim a juvene (cum materialis magis essem) defensam, denique deserere sim coactus, ut alibi a me fusius explicatum.

Ita ergo habemus ultimam rationem realitatis tam essentiarum quam, existentiarum in uno, quod utique mundo ipso majus, superius anteriusque esse necesse est, cum per ipsum non tantum existentia, quæ mundus complectitur ; sed et possibilia habeant realitatem. Id autem non nisi in uno fonte quæri potest ob horum omnium connexionem inter se. Patet autem ab hoc fonte res existentes continue promanare ac produci productasque esse cum non appareat cur unus status mundi magis quam alius, hesternus magis quam hodiernus ap ipso fluat. — Patet etiam quomodo Deus non tantum physice sed et libere agat, sitque in ipso rerum non tantum efficiens sed et finis, nec tantum ab ipso magnitudinis vel potentiæ in machina universi jam constituta, sed et bonitatis vel sapientiæ in