Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/696

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


4. Cujus inter alia indicium insigne præbet fundamentum naturæ legum, non petendum ex eo, ut conservetur eadem motus quantitas, uti vulgo visum erat, sed potius ex eo, quod necesse est servari eamdem quantitatem potentiæ actricis, imo (quod pulcherrima ratione evenire de prehendi) etiam eamdem quantitatem actionis motricis, cujus alia longe æstimatio est ab illa, quam Cartesiani concipiunt sub quantitate motus. Eaque de re cum duo Mathematici ingenio facile inter primos mecum partim per litteras partim publice contulissent, alter penitus in castra mea transiit, alter eo devenit, ut objectiones suas omnes post multam et accuratam ventilationem desererit et ad meam quandam demonstrationem nondum sibi responsionem suppetere candide fateretur. Eoque magis miratus sum, virum præclarum in Physicæ suæ electivæ parte edita, exlplicantem leges motus, vulgarem de illis sententiam (quam tamen nulla demonstratione, sed quadam tantum verisimilitudine niti ipse agnovit, repetiitque etiam hic novissima dissertatione cap. 3. §. 2.) quasi nulla dubitatione libatam assumsisse ; nisi forte scripsit antequam prodirent mea, et scripta deinde recensere vel non vacavit, vel in mentem non venit ; præsertim cum leges motus arbitrarias esse crederet, quod mihi non usquequaque consentaneum videtur. Puto enim determinatis sapientiæ atque ordinis rationibus, ad eas quæ in natura observantur, ferendas leges venisse Deum : et vel hinc apparere, quod a me aliquando opticæ legis occasione est admonitum et Cl. Molineuxio in Dioptricis postea valde sese probavit, finalem causam non tantum prodesse ad virtutem et pietatem in Ethica et Theologia naturali, sed etiam in ipsa Physica ad inveniendum et detegendum abditas veritates. Itaque cum celeberrimus Sturmius in Physica sua eclectica, ubi de causa finali agit, sententiam meam retulisset inter Hypotheses, optarem et in epicrisi satis expendissit ; haud dubie enim inde occasionem fuisset sumturus, multa pro argumenti præstantia et ubertate dicendi præclara, et ad pietatem quoque profutura.

5. Sed jam considerandum est, quid ipse de naturæ notione in hac sua apologetica dissertatione dicat, et quid dictis deesse adhuc videatur. Concedit cap. 4. §. 2, 3, et alibi passim, motus qui nunc fiunt, consequi æternæ legis semel a Deo latæ, quam legem mox vocat volitionem et jussum ; nec opus esse novo Dei jussu, nova volitione, nedum novo conatu, aut laborioso quodam negotio d. §. 3. et a se repellit tanquam male imputatam ex adverso sententiam, quod Deus moveat res ut faber lignarius bipennem, et molitor dirigit molam