arcendo aquas, vel immittendo rotæ. Verum enimvero, ut midi quidem videtur, nondum sufficit hæc explicatio. Quæro enim, utrum volitio illa, vel jussio, aut si mavis lex divina olim lata extrinsecam tantum tribuerit rebus denominationem, an vero aliquam contulerit impressionem creatam in ipsis perdurantem vel, ut optime Dn. Schelhammerus judicii non minus quam experientiæ egregius vocat, legem insitam (itsi plerumque non intellectam creaturis, quibus inest) ex qua actiones passionesque consequantur. Prius autorum systematis causarum occasionalium, acutissimi imprimis Malebranchii, dogma videtur ; posterius receptum est, ut ego arbitror, verissimium.
6. Nam jussio illa præterita cum nunc non existat, nihil nunc efficere potest, nisi aliquem tunc post se reliquerit effectum subsistentem, qui nunc quoque duret et operetur : et qui secus sentit, omni, si quid judico, distinctæ rerum explcationi renunciat ; quidvis ex quovis consequi pari jure dicturus, si id quod loco temporeve est absens, sine interposito, hic et nunc operari potest. Itaque satis non est dici, Deum initio res creantem voluisse, ut certam quamdam legem in progressu observarent, si voluntas ejus fingatur ita fuisse inefficax, ut res ab ea non fuerint affectæ, nec durabilis in iis effectus sit productus. Et pugnat profecto cum notione divinæ potentiæ voluntatisque, puræ illius et absolutæ, velle Deum et tamen volendo producere aut immutare nihil ; agereque semper, efficere nunquam, neque opus vel άποτέλεσμα relinquere ullum. Certe si nihil creaturis impressum est divino illo verbo : producat terra, multiplicemini animalia ; si res perinde post ipsum fuere affectæ, ac si nullum jussum intervenisset ; consequens est (cum connexione aliqua inter causam et effectum opus sit, vel immediata, vel per aliquod intermedium) aut nihil fieri nunc consentaneum mandato, aut mandatum tantum valuisse in præsens, semper renovandum in futurum ; quod Cl. Autor merito a se amolitur. Sin vero lex a Deo lata reliquit aliquod sui expressum in rebus vestigium, si res ita fuere formatæ mandato, ut aptæ redderentur ad implendam jubentis voluntatem ; jam concedendum est, quandam inditam esse rebus efficaciam, formam, vel vim, qualis naturæ nomine a nobis accipi solet, ex qua series phænomenorum ad primi jussus præscriptum consequeretur.
7. Hæc autem vis insita distincte quidem intelligi potest, sed non explicari imaginabiliter ; nec sane ita explicari debet, non magis quam natura animæ ; est enim vis ex earum rerum numero, quæ non imaginatione, sed intellectu attinguntur. Itaque quod petit Vir