Jump to content

Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/698

E Wikisource
Haec pagina emendata est

cl. c. 4. §. 6. dissertationis apologeticæ, imaginabiliter exlplicari modum, quo lex insita in corporibus legis ignaris operetur, sic accipio, ut desideret exponi intelligibiliter, ne scilicet credatur postulare ut soni pingantur, vel colores audiantur. Deinde si explicandi difficultas ad res rejiciendas sufficit, consequenter, quæ ipse sibi injuria imputari queritur, cap. 1. §. 2. quod scilicet omnia non nisi divina virtute moveri statuere malit, quam aliquid admittere naturæ nomine cujus naturam ignoret. Certe pari jure niterentur etiam Hobbes et alii, qui omnes res volunt esse corporeas, quia nihil nisi corpus distincte et imaginabiliter explicari posse sibi persuadent. Sed illi ipsi ex eo ipso recte refutantur, quod vis agendi rebus inest, quæ ex imaginabilibus non derivatur; eamque in Dei mandatum, olim semel datum, res nullo modo afficiens, nec effectum post se relinquens simpliciter rejicere, tantum abest, ut foret reddere rem explicatiorem, ut potius deposita philosophi persona esset gladio gordium nodum secare. Ceterum distinctior et rectior vis activæ explicatio, quam hactenus habita est, ex dynamicis nostris, legumque naturæ et motus vera æstimatione in illis tradita, et rebus consentanea, derivatur.

8. Quod si quis defensor philosophiæ novæ, inertiam rerum et torporem introducentis, eo usque progrediatur, ut omnem jussis Dei effectum durabilem efficaciamque in futurum adimens, etiam novas semper molitiones ab ipso exigere nihil pensi habeat (quod Dn. Sturmius a se alienum esse prudenter profitetur) is quam digna Deo sentiat, ipse viderit ; excusari autem non poterit, nisi rationem afferat, cur res quidem ipsæ aliquamdiu durare possint, attributa autem rerum, quæ in ipsis naturæ nomine intelligimus, durabilia esse non possint: cur tamen consentaneum sit, quemadmodum verbum fiat, aliquid post se reliquit nempe rem ipsam persistentem ; ita verbum benedictionis non minus mirificum, aliquam post se in rebus reliquisse producendi actus suos, operandique fecunditatem nisumve, ex quo operatio, si nihil obstet consequatur. Quibus addi potest quod alibi a me explicatum est, et si nondum fortasse satis perspectum omnibus, ipsam rerum substantiam in agendi patiendique vi consistere : unde consequens est, ne res quidem durabiles produci posse, si nulla ipsis vis aliquamdiu permanens divina virtute imprimi potest. Ita sequeretur nullam substantiam creatam, nullam animam eandem numero manere, nihilque adeo a Deo conservari, ac proinde res omnes esse tantum evanidas quasdam sive fluxas unnius divinæ