Jump to content

Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/699

E Wikisource
Haec pagina emendata est

substantiæ permanentis modificationes, et phasmata, ut sic dicam; et quod eodem redit, ipsam naturam, vel substantiam rerum omnium Deum esse; qualem pessimæ notæ doctrinam nuper scriptor quidem subtilis, at profanus, orbi invexit vel renovavit. Sane si res corporales nil nisi materiale continerent, verissime dicerentur in fluxu consistere, neque habere substantiale quicquam, quemadmodum et Platonici olim recte agnovere.

9. Altera quæstio est, utrum creaturæ proprie et vere agere sint dicendæ ? Ea, si semel intelligamus, naturam insitam non differre a vi agendi et patiendi, recidit in priorem. Nam actio sine vi agendi esse non potest, et vicissim inanis potentia est quæ nunquam potest exerceri. Quia tamen nihilominus actio et potentia res sunt diversæ, illa successiva, hæc permanens, videamus et de actione; ubi fateor, me non exiguam in explicanda celeberrimi Sturmii mente difficultatem reperire. Negat enim, res creatas per se et proprie agere; mox tamen ita concedit eas agere ut nolit quodammodo sibi tribui comparationem creaturarum cum bipenni a fabro lignario mota. Ex quibus nihil certi exsculpere possum, nec diserte satis explicatum video, quousque ipse a receptis sententiis recedat; aut quamnam distinctam animo conceperit actionis notionem, quæ quam non sit obvia et facilis, ex metaphysicorum certaminibus constat. Quantum ego mihi notionem actionis perspexisse videor consequi ex illa et stabiliri arbitror receptissimum philosophiæ dogma, actiones ; esse suppositorum idque adeo esse verum deprehendo, ut etiam sit reciprocatum ; ita ut non tantum omne quod agit sit substantia singularis, sed etiam ut omnis singularis substantia agat sine intermissione ; corpore ipso non excepto, in quo nulla unquam quies absoluta reperitur.

10. Sed nunc attentius paulo consideremus eorum sententiam, qui rebus creatis veram, et propriam actionem adimunt, quod olim etiam fecere Philosophiæ Mosaicæ autor Robertus Fluddus, nunc vero Cartesiani quidam, qui putant non res agere, sed Deum ad rerum præsentiam, et secundum rerum aptitudinem ; adeoque res occasiones esse, non causas, et recipere, non efficere aut elicere. Quam doctrinam Cordemoius, Forgaeus, et alii Cartesiani cum proposuissent, Malebranchius in primis, pro acumine suo, orationis quibusdam luminibus exornavit ; rationes autem solidas (quantum intelligo) adduxit nemo. Certe si eousque producitur hæc doctrina, ut actiones etiam immanentes substantiarum tollantur ; (quod tamen