Pagina:Институции Гая (1891).djvu/63

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pulum tenerent; itaque eo modo legibus exaequata sunt.

4Senatusconsultum est, quod senatus iubet atque constituit, idque legis uicem optinet, quamuis fuerit quaesitum.

5Constitutio principis est quod imperator decreto uel edicto uel epistula constituit, nec umquam dubitatum est, quin id legis uicem optineat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat.

6'(Edicta sunt praecepta eorum, qui ius edicendi habent). ius autem edicendi habent magistratus populi Romani; sed amplissimum ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in prouinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in edictis aedi-

§ 4. Ср. § 5. J. 1, 2. L. 9. D. 1, 3. L. 2. § 9. D. 1, 2.
§ 5. Ср. § 6. J. 1, 2. L. 1. D. 1. 4. L. 2. § 11. D. 1, 2. Cicero, de Republica. II. 13. 17. 18. 20. О lex imperii или lex Regia cp. L. 3. С. 6. 23, L. 14. § 1. D. 40,1. Const. Deo auctore § 7.
§ 6. Cp. § 7. J. 1, 2. Cic. ad Attic. 6, 1, § 15. L. 2. § 10. D. 1, 2. L. 7. § 1. D. 1, 1.