Haec pagina nondum emendata est
esse coeperit, non poterimus uxorem ducere, quamuis eam emancipauerimus.
60Inter eas quoque personas quae ex transuerso gradu cognatione iunguntur, est quaedam similis obseruatio, sed non tanta.
61Sane inter fratrem et sororem prohibitae suut nuptiae, siue eodem patre eademque matre nati fuerint, siue alterutro eorum; sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quam|diu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum uero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere; sed et si ego emancipatus fuero, nihil in pedimento erit nuptiis.
62Fratris filiam uxorem ducere licet; idque primum inusum uenit, cum diuus Claudius Agrippinam fratris sui
§§ 60. 61. § 2. J. 1, 10.
§ 62. Ср. §§ 3. 5. J. 1, 10. Ulp. V. 6. Tacit. Ann. XII. 5. XIII. 2.