Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/105

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

bellum gererent, Indī, quōdam castellō Americanōrum expugnātō, nōn sōlum armātōs sed etiam mulierēs līberōsque summā crūdēlitāte occīdērunt. Quā caede nūntiātā, Iacsō, dīlēctū habitō, quam celerrimē profectus est, ut hostls coercēret; cumque multa mīlia passuum iter fēcisset, etsī mīlitēs labōrandō dēfessī semel īterumque negābant sē longius prōgressūrōs, pervēnit postrēmō ad castra munītissima, quae in rīpā flūminis Tallapūsae posuerant Indī. Ubi ācriter pugnātum est: castra tamen sunt capta, hostēsque paene ad ūnum ibi periērunt aut in Flōridam fugere coactī sunt. Victōriā potītus Iacsō summā cōmitāte rēgem Indōrum accēpit, quī aut equō vectus castra intrāre est ausus petītum ut frūmentō Americānī iuvārent mulierēs līberōsque Indōs, quī in silvīs latentēs famem aegre iam tolerābant.

LESSON 80
Pirates Ashore

Quondam in marī Atlanticō secundum litus Americānum ultrō citrōque nāvigābant pirātae, quī omnibus locīs nāvēs vel Americānās vel Britannicās spoliābant; ē quibus ūnus, summae audāciae homō, liburnicīs praeerat complūribus. Is ōlim oppugnāre cōnstituit oppidum longinquum, quod numquam anteā spoliātum erat, cuiusque incolae locuplētēs esse dīcēbantur.

Sine dētrīmentō liburnicae in portum vēnērunt; tum