Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/113

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

In castellō praedā multā ēs potītī sunt atque ad vesperum, caede incendīisque aliquandō dēfessī, sē ad silvam contulērunt. Victoriā tamen nōn incruenta parta erat: nam intrā castellum erant complūra tēcta minōra; quōrum ūnum cum barbarī expugnāre frūstrā cōnārentur, tēlīs inde coniectīs multī interfectī erant.

LESSON 86
Some Very Distinguished Geese

Quibus rēbus admoneor dē impetū, quern Gallī antīquī abhinc multōs annōs in Capitōlium fēcērunt, cum exercitūs vīcissent Rōmānōs, urbemque ipsam incendissent. Prīmo interdiū hostēs adortī sunt, summāque audācia saxa aspera ascēnderunt; sed Rōmānī dēsuper eōrum aciem tam facile tantāque caede dēiēcērunt, ut numquam posteā idem audērent.

Deinde autem, cum multōs diēs Capitōlium obsessum esset nec praesidium (quamquam summa erat cibī inopia) sē dēdere vellet, noctū Capitōlium oppugnāre hostēs cōnstituerunt. Itaque sēmitā asperā,quam paucīs ante diēbus