Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/139

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

âerumperent, atque inīquissimō nostrīs locō proelium committerētur. Sabīnus, quī adhuc nihil suspicātus erat, ācerrimō hostium impetū vehementer commōtus, in omnīs partēs properāvit ac cohortēs disponere cōnātus est: Cotta vērō, quiī cōgitāverat haec posse in itinere accidere, ob eamque causam cēnsuerat ex hībernīs nōn discēdendum esse, virum magnum interim sē praebēbat; omnibus enim modīs commūnī cōnsulēbat salūtī, ac fortissimē officia et imperātōris et mīlitis simul praestābat.

Tum, quod propter longitūdinem agminis nōn facile providērī poterat quid quōque locō faciendum esset, lēgātī suīs imperāvērunt ut, impedīments relictīs, in orbem cōnsisterent. Quod consilium (etsī eōdem imperātōrēs summī in eius modī cāsū ūtī solent) tum haud fēlīciter accidit; nam hostēs, nōn sine maximō timōre impedīmenta ā Rōmānīs relicta esse ratī, etiam ācrius iam dīmicāvērunt.