Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/154

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

volēbant, quod hostīs Caesar superāvisset. At Trēverī, quī posterō diē hīberna Labiēnī oppugnāre cōnstituerant, repentīnā rē perterritī noctū domum celeriter sē recēpērunt.

Postrīdiē Caesar cōntiōne habitā mīlitēs cōnfirmāvit, eōsque docuit dētrīmentum, quod temeritāte lēgātī esset acceptum, aequiōre animō esse ferendum, quod beneficiō deōrum immortālium et virtūte eōrum legiōnēs cēterae cōnservātae essent neque hostibus diūtinum gaudium relinquerētur. Fabium cum legiōne remīsit in hīberna; ipse cum tribus legiōnibus circum Samarobrīvam hiemāre cōnstituit: nam cum animī omnium Gallōrum ad bellum incitātī vidērentur, tōtam hiemem sibi apud exercitum manendum arbitrābātur.