Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/160

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

optimum factū existimābant in Castra Cornēlia legiōnēs redūcere, ut maiōre spatiō temporis interpositō mīlitum mentēs sānārentur, simul ut exercitus, sī proeliō victus esset, in Siciliam facile trānsportārī posset. Cūriō tamen “Neutrum cōnsilium,” inquit, “probō; neque enim tantī sum animī, ut castra tam mūnita temerē oppugnanda cēnseam, neque tantī timōris, ut spem statim dīmittam, atque omnia prius experienda arbitror.”

Quārē, dīmissō cōnsiliō, cōntiōnem advocat mīlitum; quōrum animōs verbis cōnfīrmat, docetque quid sit causae, cūr sibi Caesarīque fidēlēs sint. Quā ōratiōne permōtī mīlitēs eum etiam dīcentem interpellābant, discēdentem vērō ex cōntiōne ūniversī cohortantur ut magnō sit animō neve dubitet proelium committere et suam fidem virtūtemque experīrī.