Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/159

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

ā Cūriōne, multōsque facultāte datā libenter esse trānsitūrōs. Qua ōrātiōne adductus Vārus posterō diē māne legiōnēs ex castrīs ēdūcit. Facit idem Cūriō, atque ūnā valle nōn magnā interpositā suās uterque cōpiās īnstruit.

Erat in exercitū Vārī lēgātus quīdam, cuī nōtī erant multī Cūriōnis mīlitēs. Hanc ille nactus appellātiōnis causam, circumīre aciem Cūriōnis atque omnēs hortārī coepit, ut Vārum sequerentur; quīn etiam praemium pollicitus est, sī quī ad eum trānsīre voluissent. Hīs verbīs audītīs, nūllam in partem ab exercitū Cūriōnis fit sīgnificātiō, atque ita suas uterque cōpiās redūcit.

LESSON 120
He maintains his Army’s Loyalty to Caesar

At in castrīs Cūriōnis animī omnium sollicitī erant; quisque enim ad id, quod ab aliō audierat, aliquid suī timoris addēbat.

Cōnsiliō convocātō, duae sententiae dictae sunt. Erant quī castra Vārī statim oppugnanda cēnsērent; alterī autem