Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/181

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

partibus aedificiī exitūs habēret, scīlicet verēns nē ūsū venīret, quod accidit. Hūc cum lēgātī Rōmānī vēnissent ac multitūdine domum eius circumdedissent, puer, ab iānuā prōspiciēns, Hannibalī dīxit plūrīs praeter cōnsuētudinem armātōs appārēre. Quī imperāvit eī ut omnīs forīs circumīret ac properē sibi nūntiāret num eōdem modō undique obsidērētur. Puer cum celeriter quid vīdisset renūntiāsset, omnīsque exitūs occupātōs ostendisset, sēnsit id nōn fortuītō factum, sed sē petī neque sibi diūtius vītam esse retinendam. Quam nē aliēnō arbitriō dimitteret, memor prīstinārum virtūtum, venēnum, quod semper sēcum habēre cōnsuērat, sūmpsit. Sīc vir fortissimus, multīs variīsque perfūnctus labōribus, annō acquiēvit septuāgēsimō.