relictum videt, memor generis atque prīstinae suae dignitātis, in cōnfertissimōs hostīs incurrit, ibique pugnans cōnfoditur.
About ten years after the suppression of the conspiracy of Catiline, Cicero, much against his inclination, was appointed governor of Cilicia and neighboring districts. Below are given extracts from a letter which he wrote from the east to a friend at Rome, telling some of his experiences as a provincial officer.
Cum in prōvinciam pr. K. Sext. vēnissem, et propter annī tempus ad exercitum mihi cōnfēstim esse eundum vīderem, biduum Lāodicēae fuī, deinde Apamēae quadrīduum, trīduum Synnadīs, totidem diēs Philomēliī. Quibus in oppidīs cum magnī conventūs fuissent, multās cīvitātēs acerbissimīs tribūtīs et gravissimīs ūsūrīs et falsō aere