Quā rē[1] impetrātā, mulier cum lectō lēniter ēlāta est;[2] mīlitēs autem, nē dux ipse ullō modō effugere posset, aedēs interim omnibus ex partibus[3] circumstābant quīn etiam haūd procul sunt morātī, dōnec aedēs tōtae[4] ignī cōnsūmptae sunt. Tum laetī ad castra sā recēpērunt, inter sē[5] glōriantēs ūnum saltem Americānum scelerātum poenās dedisse. At incolumis erat ille; nam, cum uxor efferrētur, sub lectō manibus genibusque[6] ambulāverat, neque eum vīderat quisquam.[7] Sīc astūtiā[8] fīliae servātus mox ad exercitum tūtō rediit.
Multīs post annīs, quam[9] ea,[10] quae modo dīxī, facta sunt, duae puellae Americānae, quae aliō in oppidō prope mare habitābant, facinus[11] memorābile ausae sunt. Ōlim enim, cum pater eārum longē abesset, in cōnspectum subitō vēnit nāvis longa Britannica; ex quā, cum in portum pervēnisset, mīlitēs multī scaphīs vectī ad lītus celeriter contendērunt atque Americānōrum coepērunt incendere nāvigia, quae tum forte in portū ad ancoram cōnsistēbant.
Fugam iam parābant[12] oppidānī ceterī; at puellae illae,
- ↑ rē: concession.
- ↑ ēlāta est: from efferō.
- ↑ omnibus ex partibus: cf. p. 44, 1. 6.
- ↑ tōtae: cf. the note on laetus, p. 2, l. 16.
- ↑ inter sē: among themselves.
- ↑ manibus, etc.: abl. of means; translate "upon" (genu, -ūs, n., knee).
- ↑ neque ... quisquam: cf. p. 2, l. 11.
- ↑ astūtia: astūtia, -ae, f., quick wit.
- ↑ post ... quam i.e. postquam.
- ↑ ea: the events.
- ↑ facinus not as on p. 55, l. 6 (see the Vocab.). The phrase, as a whole, should be rendered freely.
- ↑ parābant: were making preparations for. What are other meanings of this word?