Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est

silvīs ambulāns ferās saepe occīdit. Ōlim, cum vespere prīmō domum nōn redīsset, vīcīnī, veritī nē[1] puer ab Indīs aut ferīs esset interfectus, frequentēs convēnērunt, complūrīsque diēs errāvērunt per silvās, sī ūllō modō eum invenīre possent; quī postrēmō pervēnērunt ad casam rāmīs caespitibusque[2] aedificātam ā puerō ipsō, quī frūstum carnīs in ignem porrigēns humī sine timōre[3] sōlus sedēbat. Nam ē viā nōn errāverat; sed cōnsultō sē longius[4] contulerat in silvās, quod procul ab oppidīs sine comitibus etiam tum[5] libenter habitābat[6].

Paucīs post annīs pater[7] multa mīlia passuum ad loca longinqua cōnstituit in silvās[8] ēmigrāre, quod ipsī[9] quoque urbēs oppidaque minimē grāta erant. Quās[10] ad sēdēs novās ubi perventum est, puer, cum pater frātrēsque arborēs excīderent agrōsque ad satūs[11] accipiendōs parārent, ferīs interfectīs carnem ē silvā cotīdiē domum reportābat[12]. Interdum noctū quoque vēnātus[13] esse dīcitur: quō quidem tempore[14] facibus[15] ārdentibus ūtī solēbat; lūmina enim, ut[16] saepe ab[17] explōrātōribus audīvimus, ad ferās ē latebrīs ēliciendās magnō ūsuī[18] sunt.

  1. : cf. the note on p. 61, l. 6.
  2. rāmīs caespitibusque: abl. of means with aedificātam, translate freely “of”.
  3. sine timōre: cf. timeō, i.e. unconcerned.
  4. longius: absolute comparative.
  5. etiam tum: i.e. even when so young.
  6. libenter habitābat: i.e. he had a liking for living.
  7. pater: sc. eius.
  8. in silvās: acc., because of the verb of motion (ēmigrāre), we would say “in the woods”.
  9. ipsī: construe with grāta, him.
  10. Quās: this.
  11. satūs: satus, -ūs: m., crop.
  12. reportābat: note the tense.
  13. vēnātus: note the case (and that dīcitur is personal).
  14. quō quidem tempore: i.e. at night; freely, on such occasions. In translating, quidem may be omitted.
  15. facibus: fax, facis: f., for syntax, cf. quā, p. 7, l. 2, torch.
  16. ut: as.
  17. ab: from.
  18. magnō ūsuī: cf. the note on praesidiō, p. 65, l. 4.