Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/93

E Wikisource
Haec pagina emendata est

secundum lītus Americae Ulteriōris nāvigāret, urbēs illīus regiōnis adīret multās, incolāsque magnam vim aurī argentīque trādere cogeret.

Līmae[1] duodecim nāvigia in portū ad ancoram cōnsistēbant; quae cum ille spoliāret, certior factus aliam nāvem gazā onustam haud procul abesse, praedā ē duodecim nāvigiīs cōnfestim in suum[2] receptā, ē portū statim solvit[3], summāque celeritāte coepit īnsequī; dīvitiās[4] enim etiam maiōrēs sē iam captūrum spērābat.

Mox in cōnspectū erat nāvis fugiēns[5]; quae nūllō modō ēvādere potuit, cum[6] Britannī celeritāte[7] tantopere[8] superābant. Nāve trāditā, dīvitiae[9] maximae intus repertae sunt; quīn etiam gubernātor[10] ipse[11] duo pōcula argentea habuisse dīcitur. Quae cum praefectus vīdisset, gubernātōrī, “Duo pōcula tū habēs,” inquit; “alterum[12] mihi dandum est.” Tum gubernātor miser, quī omnia trādenda[13] plānē[14] intellegēbat, invītus praefectō[15] in manūs pōcula trādidit ambō.


LESSON 71
A Roman Vandal

Quibus rēbus admoneor ut dē pessimīs facinoribus Verris, hominis[16] plānē[17] scelerātī, pauca[18] nunc dīcam. Nam ille,

  1. Līmae: a town name; what case?.
  2. suum: sc. nāvigium.
  3. solvit: cf. nāvem solvērunt, p. 61, l. 9.
  4. dīvitiās: dīvitiae, -ārum: f., treasures.
  5. fugiēns: cf. fugientēs, p. 69, l. 24.
  6. cum: causal.
  7. celeritāte: for syntax, cf. animīs, p. 37, l. 20.
  8. tantopere: cf. p. 73, l. 7.
  9. dīvitiae: cf. l. 8.
  10. gubernātor: cf. gubernāculum.
  11. ipse: even.
  12. alterum: one (of the two).
  13. trādenda: sc. esse.
  14. plānē: adv., full well.
  15. praefectō: dat. case; translate as if a genitive.
  16. hominis: in apposition with Verris.
  17. plānē: adv., cf. the rendering in the note on l. 16, utterly.
  18. pauca: note the gender.