flūmine ad castellum versus per aquam glaciē impedītam summō labōre contendērunt. Barbarī interim paene cotīdiē ē rīpīs tēla coniciēbant; et postrēmō multī ē colōnōrum numerō exitiālī morbō affectī sunt. Quā rē cōgnitā, hostēs ē rīpā scāphīs audācter prōgressī, nāvigium cēpērunt quō aegrī vehēbantur, hominēsque miserōs īnterfēcērunt omnēs.
Tantīs in perīculīs nōn virī sēlum sed etiam mulierēs virtūtem maximam praestitērunt. Sicut, cum scapha quaedam in saxō absconditō adhaesisset, mulierēs duae exsiluērunt in aquam frīgidam, scaphamque dē saxō dētrūsērunt, cum alterius vir hostēs armīs dēterrēbat. Atque in liburnicā quādam puella vix adulta omnibus salūtī fuit; cum enim ab Indīs tēla conicerentur plūrima, virīque sē tegere cōnārentur, haec virgō fortis, cum liburnicam vī flūminis ad rīpam dēferrī animadvertisset, gubernāculis arreptīs nāvem in cursū tenuit, dōnec vulnerāta est; quīn etiam nē tum quidem gemitum ūllum ēdidit, neque ē manibus gubernācula ēlābī passa est.
Et hāc et aliīs aetātibus hominēs crēdulī cōnsuēverant in cavernīs maris frūstrā quaerere nāvēs, quae ōlim gazā