iacentem sagittās plūrimās coniēcērunt in hostīs; quī repentīnā rē perterritī sē cōnfēstim in silvās palūdēsque contulerunt. Quā in fugā periērunt multī, rēxque ab Uncā ipsō captus est. Ab inimīcō salūtem petere dux victus scilicet nōlēbat, et paulō post secūrī percussus est: quō quidem tempore Uncās, cum inimīcum humī moribundum vidisset, eius umerum sicā appetīvisse dīcitur, frūstumque carnis inde abscīsum vultū laetō dēvorāsse; tantae enim saevitiae sunt mōrēs Indōrum.
Abhinc multōs annōs, cum in prōvinciīs, quae ad occidentem spectant adhūc rārī essent colōnī, explōrātōrēs quīdam, domō trāns montēs profectī, per regiōnēs īgnōtās multa mīlia passuum iter fēcērunt, et postrēmō locum idōneum nactī, procul ab amīcīs in rīpā pulcherrimī flūminis castellum parvum collocāvērunt; quibus rēbus factīs, nūntiōs mīsērunt, quī eōdem mulierēs līberōsque dēdūcerent.
Hiems iam appropinquābat; omnēs tamen cum nūntiīs libenter domō ēgressī sunt, et nāvigiīs parvīs vectī secundō