Māne ab imperātōre adlātae sunt litterae obsignātae cum mandātō, nē prius solverentur quam Placentiam ventum esset. Quibus acceptīs, Cornēlius servīs imperāvit ut omnia ad iter posterō diē faciendum parāta habērent.
Interim Pūblius Sextum abdūxit, quō propius aspiceret monumenta forī et Campī Mārtiī; nam eī et Cornēliae, morae impatientibus, nihil longius vidēbātur quam dum[1] in raedās iterum ēscendere licēret.
Cum dēmum sellīs[2] ad portam urbis dēductī essent ac iam in raedīs cōnsēdissent, patrī Sextus: “Quā viā, pater, ab urbe discēdimus?”
At ille: “Viā Flāminiā iter factūrī sumus,” inquit, “Tiberimque ponte Mulviō trānsībimus.”
“Ibi, nisi fallor,” inquit Sextus, “comprehēnsī sunt lēgātī Allobrogum, quibus Lentulus frūstrā persuādēre cōnātus erat, ut cum Catilīnā sē coniungerent.”
“Rēctē dīcis,” inquit pater; “ac per litterās, quae in eōrum comitātū[3] erant, Cicerō cōnsul patefacere potuit cōnsilia impia, quae contrā rem pūblicam mente scelerātā[4] cīvēs improbī inierant.”
Tum Pūblius: “Nōnne sunt quī exīstiment Cicerōnem laudibus nimiīs suās rēs gestās extulisse?”
“Nēmō dubitat,” inquit pater, “quīn[5] ille fuerit vir ēgregius, quī patriam suam ūnicē amāret; sed certē glōriae[6] nimis avidus