erat, ac fēcisset rēctius, sī aliīs laudēs dīcendās relīquisset suās. Quīn etiam tam multa dē coniūrātiōne ā sē dētēctā scrīpsit, ut vērē dīceret Seneca philosophus: ‘Cōnsulātus nōn sine causā sed sine fīne laudātus.’”
“Dē hōc ipsō cōnsulātū,” inquit Pūblius, “nōnne Cicerō poēma[1] quoque longissimum fēcit?”
“Rēs ita sē habet,” inquit pater; “et aliōs versūs interdum scrībēbat, quibus invidiam maximam sibi comparāvit. In hīs erat nōtissimus ille:
“Eugepae!” inquit Pūblius. “Versum quam ineptum! Crēdō meliōrēs facere etiam mē ipsum posse.”
“Sīve meliōrēs sīve peiōrēs versūs tū faciēs,” inquit pater, “spērō saltem tē nihil scrīptūrum tālī iactantiā[4] dēfōrmātum.”[5]
Dum haec dīcuntur, raedae celeriter prōvehēbantur, ac iam in cōnspectū erat pōns; quō[6] cum flūmen trānsīssent, Cornēlius: “Iam brevī,” inquit, “per Etrūriam iter faciēmus.”
“Haud procul igitur abesse oportet[7] oppidum[8] Vēiōs,” inquit Pūblius. “Multa dē bellīs, quae cum Vēientibus maiōrēs nostrī gessērunt, apud Līvium nūper lēgī; ac dē gente[9] Fabiā ūnum[10] maximē notābile ita repperī.”
“Nārrā, sīs, frāter,” inquit Sextus, “dummodo rēs satis cruenta sit.”
“Satis sanguinis certē effūsum est,” inquit Pūblius. “Sed, ut ā prīncipiō exōrdiar,[11] illō tempore, dē quō dīcō, Rōmānī nōn modo cum Vēientibus sed etiam cum populīs aliīs bellum gerēbant; ac Vēientēs lātē agrōs nostrōs populābantur.[12]
- ↑ poēma, -atis, n., poem.
- ↑ nātam: i.e., born again.
- ↑ mē cōnsule: abl. absol., in my consulship.
- ↑ iactantia, -ae, f., boastfulness.
- ↑ dēfōrmō, -āre, -āvī, -ātus, tr., mar.
- ↑ quō: the bridge.
- ↑ oportet, impers., it must (be that).
- ↑ oppidum: acc.; subj. of abesse.
- ↑ gente, family.
- ↑ ūnum: neut.
- ↑ ut … exōrdiar: purp.
- ↑ populor, -ārī, -ātus sum, tr., ravage.