Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/169

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Quārē Fabia gēns senātum adiit, et cōnsul Caesō Fabius prō gente ōrātiōnem huius modī habuit: ‘Haud magnīs cōpiīs[1] bellum Vēiēns[2] eget. Vōs cētera bella cūrāte, Vēientēs autem nōbīs trādite. Hoc bellum suscipiet gēns Fabia, et suō sūmptū ad fīnem addūcet.’

“Quō audītō, senātus grātiās maximās Fabiō ēgit; cumque ille cōnsul, comitante Fabiōrum agmine, domum redīsset, rēs celeriter omnēs in partēs urbis est dēlāta, atque undique laudibus summīs Fabiī ad caelum ēlātī sunt.

“Posterō diē arma illī capiunt; ac cōnsul domō ēgressus gentem omnem suam īnstrūctō agmine vīdit. Numquam exercitus aut numerō minor aut fāmā clārior per urbem incessit; nam sex et trecentī[3] mīlitēs, omnēs patriciī,[4] omnēs ūnīus gentis, tum ad bellum prōgrediēbantur.”

“Gentem vērē ēgregiam!” inquit Cornēlia. “Bonīs auspiciīs,[5] ut spērō, certamque ad victōriam proficīscēbantur.”

“Dīs aliter vīsum est,”[6] inquit frāter. “Nam etsī Rōmānī prīmō rem fēlīciter gessērunt, postrēmō in īnsidiās dēlātī paene omnēs proeliō periērunt. Quīn etiam memoriae trāditum est ūnum tantum puerum vix pūberem[7] inde incolumem ēvāsisse.”

Iam Drūsilla: “Cornēliae nostrae,” inquit, “cum tālia nārrantur, maestitia magna semper inicitur. Fortasse ego quaedam nārrāre poterō, quae eī magis placēbunt.” Quō dictō, ita exōrsa est:

“Ōlim, cum religiō Magnae Mātris in Ītaliam īnferrētur et imāgō deae mare[8] trānsvecta Ōstiam[9] pervēnisset, omnium ōrdinum multitūdō maxima, ūnā cum mātrōnīs[10] et Vestālibus, obviam sē tulit.

“Tum honōris causā virī, fūnibus arreptīs, summō labōre

  1. magnīs cōpiīs: abl.
  2. Vēiēns, neut. adj.
  3. trecentī -ae, -a, num. adj., three hundred.
  4. patricius, -a, -um, adj., patrician.
  5. Bonīs auspiciīs: abl. of attendant circumstance.
  6. vīsum est: impers.
  7. pūber, -eris, adj., full-grown.
  8. mare: acc. retained with pass.
  9. Ōstiam, port at the mouth of the Tiber.
  10. mātrōna, -ae, f., lady.