Inde māne profectī, ante merīdiem pervēnērunt ad rīvum amoenum, ubi duās hōrās morātī sunt. Postquam gustāvērunt, Anna cum Lūciō in herbā cōnsēdit, ac līberī ab eā petīvērunt ut aliquid sibi nārrāret.
Atque illa: “Ūnum tantum nunc recordārī possum,” inquit, “neque id permagnum. Sed sī audīre vultis, ego incipiam.”
“Nārrā, obsecrō,” inquit Sextus. “Nam Pūblius aliquō[1] sōlus abiit, cēterīque quiētī sē dedisse videntur.”
“Fortasse,” inquit Anna, “meministis mē ōlim quaedam loquī dē iuvene pāstōre, quī gigantem occīdit rēxque posteā factus est.”
“Ita vērō,” inquit Cornēlia. “Plūra audīre volumus.”
Tum Anna: “Illī rēgī fuit fīlius, quem ūnicē amābat. Puer erat īnsignī[2] pulchritūdine; sed cum iam adultus[3] esset, coniūrātiōnem in patrem fēcit, cum spērāret sē ipsum[4] rēgem fore.
“Hāc coniūrātiōne dētēctā, pater prīmō salūtem fugā petiit; sed postrēmō, cōpiīs coāctīs, bellum cum fīliō gerere invītus parāvit.
“Eō diē, quō exercitūs dēcertātūrī erant, omnēs rēgem ēnīxē ōrāvērunt nē sē ipsum perīculō obiceret. Quārē, cum cēterī ad pugnam proficīscerentur, ipse ad oppidī portam relictus est.
“Fīlium quamvīs perfidum pater tamen vehementer amābat. Quārē lēgātō suō abeuntī dīligenter praecēperat, nē quid[5] iuvenī