Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/10

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DVODECIMVS dat præcepta conficiendi salis, nitri, aluminis, atramenti sutorij, sulfuris, bituminis, uitri. Hoc autem munus susceptum, ut propter multitudinem rerum non expleuerim, certe explere conatus sum: nam in eo multum operæ & laboris insumpsi, alim etiam sumptum impendi: etenim uenas, instrumenta, uasa, canales, machinas, fornaces, non modo descripsi, sed etiam mercede conduxi pictores ad earum effigies exprimendas: ne res, quæ uerbis significantur, ignotæ aut huius ætatis hominibus aut posteris percipiendi difficultatem afferant: ut nobis non pauca uocabula afferre solent, quæ ueteres (quia res erant omnibus notæ) nuda ab enodatione prodiderunt : sed sit sane id à me prætermissum, quod nec ipse uidi, ne legi, nec ex hominibus fide dignis cognoui: id profecto quod non uel uidi, uel lectum aut auditum expendi, non est scriptum: siue uerò præcipio ea, quæ fieri debeant, siue narro, quæ fieri soleant, nec quæ fiunt improbo, eadem docendi ratio censeri debet. Verùm quò magis ars metallica abhorret ab omni sermonis elegantia , eò minus hi mei libri sunt politi: certe res, in quibus ars illa uersatur, interdum nominibus carent, uel quod nouæ sint, uel quod, etiamsi ueteres, nominum, quibus uocabantur, memoria interierit: quare necessitate, cui uenia datur, coactus quasdam significaui pluribus uerbis coniunctis, quasdam notaui nouis, quod genus sunt, ingestor, discretor, lotor, excoctor: quasdam ueteribus uerbis designaui, quale est cisium. Etenim cùm Nonius Marcellus scribat, uehiculi biroti genus esse: eo uocabulo nominare consueui paruum uehiculum, cui unica est rotula: quæ nomina si quis non probauerit, is rebus istis aut imponat magis propria, aut proferat ueterum literis usitata. Hi autem libri, principes illustrissimi, multis de causis in uestro nomine apparent, sed maxime quod uobis metalla sint fructuosissima: nam cum maiores uestri ex amplis earum & diuitibus regionibus uberes redituum fructus ceperint: item uectigalium, quæ peregrini ex uijs pensitant, incolæ ex decumis: tamen multo uberiores ex metallis ceperunt, ex quibus quo non pauca oppida nobilia orta sunt, Fribergum scilicet, Annebergum, Mariebergum, Snebergum, Gairum , Aldebergum, ut alia omittam: quin, si quid ego sentio, maiores diuitiæ nunc etiam in montosis uestrarum regionum locis sub terra latent, quàm supra terram existant & appareant. Valete, Kempnicij Hermundurorum Cal. Decembris, Anno M. D. L.