runtur , quod tantulum metallum perdere damnum sit exiguum : at à magna uilis metalli massa metallum preciosum semper secernitur, ut in eodem lib. 10. undecimo exponam . Misturam aunt æris et argenti hoc modo experimur. Artifex ex aliquot panibus æris excindit portiones, ex paruis paruas, ex mediocribus mediocres, ex magnis magnas: ueruntamen paruæ magnitudinem dimidiæ nucis aucllanæ æquant, magnæ dimidiæ castaneæ molem non excedunt, mediocres mediocri modo se habent. Excindit uerò portiones ex media inferiori parte cuius panis: quas portiones simul conijcit in catillum triangularem nouum & purum , addit schaedas quæ pondus scriptum continent , quod habent oens æris panes quanti tandem fuerint, uerbi causa. Hæ portiones, sic enim scribit, excisæ sunt ex ære, quod pendit uiginti centumpondia: ita cùm scire uult quotam argenti partem unum eiusmodi æris centumpondium in se contineat , primò in circulum ferreum prunas inijcit: deinde ad eas addit carbones. Cum uerò ignis iam uires habuerit, tunc schSda ex catillo exempta asseruata eum catillum in ignem imponit, quarta unius horæ parte sensim calefacit donec excandescat : postea flatu follis duplicati dimidio horæ spacio excitat et auget ignem : tanto enim temporis interuallo æs plumbi expers calefieri et liscere assolet: quod aunt non caret plumbo , citius. Ita cùm ferè ad definiti temporis spacium inflauerit follem, tunc forcipe remouet prunas, & ligno in tenue scisso, quod forcipe prehendit, æs mouet. Quod fi facile mouere non potest, signum est ipsum prorsus lifactum nondum esse: id si intelligit iterum in catillum imponit carbonem magnum , prunas ante exemptas in eundem reponit, rursus ad breue tem pus inflat sollem . Vbi uerò æs omne lifactum fuerit, tunc ultrà follis flatu non utitur: nam si eo uteretur ignis partem æris consumeret , fieret quod reliquum esset ditius quam panes è quibus est excisum: qui non leuis error est. Ita quanprimum æs satis fuerit lifactum , id ipsum fundit in canaliculum ferreum : qui magnus aut paruus solet esse, prout multum aut paucum æs in catillo experimenti gratia lifit. Habet autem suum manubrium similiter ferreum, quo capit ipsum cùm æs infusum fuerit, ac immergit in aquam solij prope locati, ut æs refrigeretur: quod rursus ad ignem exiccat, cuneo ferreo eius cuspidem decutit. Portionem uerò cuspidi proximam super incude cudit, efficit bracteam: quam discindit in particulas.
- Canaliculus ferreus A. Eius manubrium B.
Alij æs lifactum carbone tiliæ agitant: mox in scopas, ex betula factas nouas & puras fundunt : quibus suppositum est uas ligneum satis amplum & aquæ plenum : tunc dissoluitur in globulos minutos, quantuli sunt semina canabis. Alij loco scoparum stramen sumunt . Alij lapidem latum in uas imponunt, & tantam