Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/277

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Capsa uerò, cui fundum est ex lamina foraminum plena, supremo canali, qui admodum longus est, sed mediocriter latus, superimponitur. In hanc capsam auri materia lauanda conijcitur , & aqua multa immittitur: glebis etiam , si uena lauatur, batillo ferreo discussis id quid tenue est ex capsæ fundo decidit in canalem, quod crassum in eo remanet: id ipsum rutro ex eius parte ferè media alterius lateris patente extrahitur. Quia uerò aqua multa necessario in capsam immittitur, ne delapsa in canalem aliqua auri ramenta rapiat, is decem , uel, si dimidio longior fuerit, quindecim tabellis, quarum antecedens quæ sente altior est, ex ordine in ipsum impositis distinguitur, & capsulæ fiunt eo d capsa transmittit replendæ: sed quamprimum repletæ fuerint, et aqua pura defluere cperit, canaliculus, per m eadem aqua in capsam influit, occluditur & ipsa aliò deriuatur: mox infima tabella ex canali eximitur, & id quid subsedit cum reliqua aqua defluens excipitur alueo: deinceps alia at alia tabella extracta, quod separatim alueo excipitur: quod etiam separatim in alueo lauatur, & purum efficitur: nam auri particulæ uel ramenta maiuscula in superiorib. capsulis, minutula in inferioribus resident . Alueus aunt ille humilis est & læuis, quippe oleo uel alia re pingui imbutus, ut ad eum auri minutula ramenta non adhærescant: niger, nempe fuligine infectus, ut aurum magis sub aspectum cadat: utrin inferius in medio paulatim excisus, ut manibus prehendi et firmè teneri at agitari possit: qua ratione auri particulæ uel ramenta posteriorem locum occupant: cùm si aluei posterior pars altera manu concutiatur , ut concuti solet, in priorem concedant : hoc sanè modo Maraui in primis auri uenas lauant.

Canalis A. Capsa B. Eiusdem inuersæ fundum C. Eiusdem pars patens D. R utrum ferreum E. Tabellæ F. Canaliculus G. Alueus quo excipitur id quod subsedit H. Alueus niger in quo lauatur I.