Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/278

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

At auri ramenta retinent areæ uel tegumentis nudæ, uel tectæ: si nudæ, in earum cauis resident: si tectæ, tegumentis adhærescunt . Caua fiunt uarijs modis: aut enim filis ferreis uel tabellis transuersis ad aream affixis, aut non penetrantibus foraminibus, uel rotundis in ipsa eiusué capite cauatis, uel quadrangulis, uel transuersis. Teguntur uerò areæ pellibus aut pannis, aut cespitibus: quas singulas ordine persequar. Ad asseris, longi pedes sex, lati unum & quadrantem, latera lotor item affigit eminentes tabellas, ne arena, in qua auri ramenta insunt, de eis delabatur: Deinde multa fila ferrea, digitum transuersum inter se distantia , decussat, & qua committuntur asseri supino clauis ferreis affigit: tum caput altius facit: in hoc arenas lauandas conijcit , & ansas, quas area ad caput habet, manibus prehendens eam aliquoties in flumine uel riuo ducit & reducit: quo modo lapilli & glareæ per aream deuoluuntur, arenæ, cum auri ramentis mistæ, in eius cauis, quæ inter fila sunt, remanent : quas excussas & in unum locum collectas in alueo lauat: at sic auri ramenta facit pura.

Asser A. Tabellæ B. Fila ferrea C. Ansæ D.

Alij, in quorum numero sunt Lusitani, lateribus areæ itidem longæ circiter pedes sex, latæ sesquipedem affigunt eminentes tabellas, sed supinæ plures transuersas, digitum transuersum inter se distantes. Lotor autem uel eius uxor, aquam in areæ caput immittit: arenam, in qua auri ramenta insunt, in idem inijcit: defluentem rutro ligneo, d transuersum lo cat in tabellis, agitat: id,