Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/293

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

struuntur: quorum uter longus est pedes duodecim, latus & altus sesquipedem. Ad eorum capita locatur lacusculus, in m aqua per canaliculum influit: in alterum canalem adolescens uenam, si pauper fuerit, multam: si diues, minus multam conijcit: in eum aquam turbine uel ligno tereti extracto immittit: ac ipsam uenam batillo ligneo agitat: quo modo lapilli cum graui materia permisti subsidunt in canalis fundo, leuem aqua rapit in canalem subiectum, per m influit in aream linteis extensis contectam: in quibus lapilli minutuli, quos rapuit aqua, subsidunt & puri fiunt. In canalem quo, post eius partem supremam imponit tabellam humilem, ut maiusculi lapilli ibidem resideant. Quàm primum autem canalis materia lauata fuerit repletus, claudit os lacusculi, & in altero canali idem lauandi munus exequitur. Canalis uerò repleti latera malleo ligneo, postquam aqua turbine extracto defluxit in lacusculum ei subiectum , percutit, ut id, quod ad ipsa adhæret, decidat. Quod autem in ipso subsedit, id batillo ligneo, cui manubrium est curtum, eijcit: quinetiam in istius generis canali recrementa argenti tusa pilis lauantur, at stannum & particulæ panis, ex pyrite conflati, sidunt.

Canales A. Lacusculus B. C analiculus C. Lignum teres D.
Batillum ligneum E. Malleus ligneus F. Batillum ligneum cui
manubrium curtum G. Turbo in canali defixus H.
Lacusculus ei subiectus I.