Pagina:Agricola De re metallica.djvu/319

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

At tigilla quæ longis axis dentibus depressa folles comprimunt, tot sunt numero quot folles. Quod uerò inclusum in binorum tignorum statutorum foraminibus, longum est pedes octo & palmos tres, latum & crassum palmum. Extat autem è priore tigno palmos duos & tantundem è posteriore, ut ibi id ipsum bini axis dentes primere possint: qui non modo penetrant in posterioris tigni statuti fo amen, sed extra ad tres digitos extant . Per prioris præterea tigni statuti foramen rotundum , quod ad eius latera est sursum uersus ad palmos tres & totidem digitos, at per foramen tigilli in ipso inclusi penetrat axiculus ferreus: circa quem, quod uoluatur, tigillum deprimi & attolli potest: quinetiam ipse axiculus uersatur. Cuius uerò tigilli pars posterior ad cubiti longitudinem palmo & digito latior est quàm reliqua, ibi perforata: in quo foramine includitur uectis longus pedes sex & palmos duos, latus tres digitos, crassus ferè sesquidigitum, superiore parte aliquantum curuus, ut ad follis caudam possit accedere. Verùm sub tigillo peruectis foramen iccirco penetrat clauus, ut ipse tigillum secum attollat. Vectis autem à superiore parte deorsum uersus ad digitos sex perforatus est: quod foramen longum est palmos duos, latius digito: in ipsum inijcitur uncus in strumenti ferrei, quod crassum est digitum: superiore parte formatum in figuram annuli uel rotundi, uel quadranguli, cuius pars caua est, lata duos di