let: & simul core tantulo temporis spacio, quantulo quis quindeeim passus ambulare possit: tum catillo forcipe prehenso hauriendum est aurum, & in uas oblongum, quod aquam frigidissimam contineat, ex alto infundendum paulatim, ne globuli nimis crassi fiant: quanto enim magis fuerint inanes & tenues, minus rotundi, tanto magis sunt idonei: qua de causa bacillo, ab imo ad medium in quatuor partes scisso, aqua sæpius est commouenda . Sed bractea secetur in particulas & inijciatur, ut etiam globuli argentei , in ampullam uitream: & tanta aqua eis affusa, quanta ad digiti altitudinem superet argentum, ampulla tegatur uesica, uel linteo incerato ne exhalet: mox calefiat, donec argentum dissoluatur: cuius rei signum est aqua ebulliens . Residet autem in sundo aurum colore nigricans, argentum cum aqua permistum supernatat: quam alij effundunt in catinum æreum, & ei affundunt frigidam, quæ argentum statim congelat: id aqua effusa exemptum siccant: siccatum coquunt in catino fictili donec liscat: liquatum infundunt in canaliculum ferreum. Aurum uerò, quod in ampulla remansit, eluunt calida, colant, siccant, cum pauca chrysocolla, quam boracem uocant, in catino coquunt : liquatum item infundunt in canaliculum ferreum. Alij in ampullam, quæ continet aurum & argentum, & aquam, quæ eam separauit, calidam illius ualentis duplam uel triplam infundunt, & in eandem ampullam, uel in catinum, in m omnia effusa fuerint, conijciunt bracteolas plumbi nigri & æris: quo modo aurum ad plumbum, argentum ad æs adhærescit: at seorsum plumbum ab auro, seorsum æs ab argento separant in catino cinereo. Sed neutra ratio nobis probatur, quod aqua, aurum ab argento separans, pereat, cùm rursus usui esse possit. Ita ampulla uitrea interius in fundo in metulam assurgens, exterius luto inferiore parte, ut supra dixi, obducatur, & in eam inijciatur argentum, quod pendat Romanas libras tres & dimidiam: at aqua, quæ alterum ab altero secernat, infundatur & imponatur in arenam , quam catinus fictilis aut capsa continet: leni igni primò calefiat. Ne uerò exhalet aquam, eius superiori extremitati undi lutum illinatur, & tegatur operculo uitreo: cuius naris ubijciatur altera ampulla, quæ guttas destillantes recipiat: ea similiter in capsa, quæ contineat arenam, collocetur. Coctum autem rubescit: sed cùm rubor amplius non apparuerit, ampulla ex catino uel capsa exempta moueatur: quo motu aqua incalescens iterum rubescit. Quod si bis aut ter factum fuerit, anteaquam alia aqua affundatur, & opus citius perficitur, & aqua minus multa consumitur. Sed cum prima omnis destillauerit, in ampullam inijciatur tantum argentum, quantum prius: nam si tam multum semel fuerit iniectum, aurum ab eo difficulter secernitur: at infundatur altera aqua, sed calefacta: ut ipsa & ampulla pariter caleant, ut hæc frigore non dissiliat: quæ quo, si uento frigido affletur, dissilire solet: deinde tertia aqua infundatur: at etiam, si res hoc postulauerit, quarta, hoc est aqua alia at alia infundatur, donec lateris cocti color auro insederit. Artifici autem sint in promptu duæ aquæ, quarum una sit altera ualentior. Efficaciore primò utatur, deinda minus potente, postremò rursus ualentiore. Sed cùm iam fuluus color fuerit auro, aqua fontana affusa subditis ignibus efferuescat: quater eadem abluatur: us eò coquatur in catino dum liscat: aquæ, quibus abluitur au−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/378
Appearance