rum, reponantur, in eis enim paululum argenti inest: qua de re in ampullam infusæ coquantur: sed guttas prius destillantes altera ampulla recipiat, altera eas quæ posterius excidunt , cùm scilicet operculum rubescere incoeperit: hæc aqua ad experiendum aurum utilis est, illa ad abluendum: prior etiam rebus, ex quibus aqua illa ualens conficitur, affundi potest. Verum aqua cum argento permista, quæ primò destillauit, in ampullam inferius latam infusa eodem modo coquatur, ut ab argento separ possit: cuius superiori extremitati item lutum illinatur, & tegatur operculo. Quod si aqua adeo multa fue rit ut feratur ad superiora, uel inijciatur pastillus unus & alter ex cis qui con stant ex sapone, in tenues particulas secto, & arida uini fece in puluerem contrita , at simul in olla leni igni coctis & commistis : uel argentum commoueatur uirgula è corylo desecta & inferius diffissa, utro modo aqua efferuescit & paulo post rursus residet. Sed cùm iam halitus ualentissimi apparent, aqua olei speciem offert, operculum rubescit: ne uerò halitus expirent, ampulla & operculum ea parte, qua eorum oræ inter se committuntur , luto pror sus obducantur, & aqua continenter acriore igni coquatur: tot demum carbones in fornacem imponantur, quot ardentes catinum attingant: sed quàm primum omnis aqua destillauerit, & solum argentum ignis calore siccatum, in ampulla remanserit, ea eximatur: decutiatur argentum : inijciatur in catinum fictilem: coquatur donec liscat: filo ferreo inferius recuruato extrahatur uitrum liquatum, ex argento conficiatur panis: at uitrum ex catino extractum teratur in puluerem: addatur spuma argenti, fex uini sicca, uitri recrementum , halinitrum, & in catino fictili coquatur: massula, quæ residebit, in catinum cinereum translata recoquatur. Sed si argentum non satis ignis calore fuerit siccatum, id, quod suprema ampullæ pars continet, nigrum uidetur: quod liquatum comburitur. Quocirca ampulla luto, quo est inferius obducta, ablæto reponatur in catinum, & recoquatur us ad eum finem, dum nullus nigror appareat. Quinetiam si priori aquæ altera, item cum argento permista, affundenda fuerit, affundatur priusquam halitus ualentissimi appareant, aqua olei speciem offerat, operculum rubescat: nam qui postea aquam affuderit, damnum faciet: quod aqua soleat exilire, uitrum dissilire. Quod si ampulla, dum aurum ab argento, aut ab hoc aqua secernitur, dissiliat, & aquam uel arena, uel lutum, uel lateres combibant , sine ulla mora prunis ex fornace exemptis ignis restinguatur: arena & lateres comminuti conijciantur in ahenum, et eis affundatur calida, at duodecim horarum spacio reponantur : pòst aquæ in linteum, lini xylini contextu factum, infusa coletur: id, quia continet argentum, solis uel ignis calore siccatum conijciatur in catinum fictilem, & coquatur, donec argentum liscat: quod effundatur in canaliculum ferreum. Aqua uerò colata infundatur in ampullam, & ab argento, cuius exigua quædam portio in ea inest, separetur: sed arena cum spuma argenti , uitri recremento, arida uini fece, halinitro, sale misceatur, & in catino fictili coquatur: quomodo massula in fundo residebit: quæ in catinum cinereum translata recoquatur, ut plumbum ab argento separetur: sed lutum adiecto plumbo coquatur in catino fictili, deinde recoquatur in cinereo. At argentum separamus ab auto eadem ratione, qua id ipsum experimur: etenim primò iccirco atte−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/379
Appearance