Pagina:Agricola De re metallica.djvu/380

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ritur coticulæ ut sciri possit quota argenti portio insit in eo. Deinde ad aurum argentosum adijcitur tantum argenti, cuius bes solum semunciam, uel semunciam & sicilicum æris in se continet, quantum adijcere oportet: at addito plumbo coquuntur in catino cinereo us dum ipsum & æs exhalent : tum auri mistura cum argento dilatatur, & fistulæ ex bracteis fiunt: quæ comijciuntur in ampullam uitream, ac eis affunduntur aquæ ualentes duæ uel tres: fistulæ quæ supersunt, prorsus puræ existunt, unis tantummodo quaternis siliquis exceptis, quæ argenteæ sunt: tantum enim argentum in unoquo auri besse remanet.

Ampullæ in catinis collocatæ A. Ampulla collocata inter bacilla ferrea recte statuta B. Ampullæ in arena, quam capsa continet, collocatæ: quarum operculis existunt nares ex ipsis recta pertinentes in subiectas ampullas C. Ampullæ item in arena, quam capsa continet collocatæ: quarum operculis existunt nares ex ipsis transuersæ pertinentes in subiectas ampullas D. Alteræ ampullæ, aquam destillantem recipientes, etiam in arena, quam capsæ inferiores continent, collocatæ E. Tripus ferreus, in quo ampulla, cum exigua auri particula ab argento non multo est separanda, solet collocari F. Catinus G.
De re metallica 1556-247.png

Sed quia magna impensa facienda est in talem secretionem illorum metal−