Pagina:Agricola De re metallica.djvu/381

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


lorum, qualem exposui, & cum aqua ualens conficitur, noctu manendum in uigilia: at omnino in hac re multa opera, summa cura ponenda , à uiris solertibus altera secernendi ratio inuenta est minus sumptuosa, minus operosa, minus, si incuria errorem attulerit, damnosa. Ea uerò diuiditur tripartitò. Etenim una sulfure perficitur, altera stibio, tertia aliqua compositione , quæ ex his alijs rebus constat. Primò autem argentum, in quo inest aliqua auri portio, solum in catino lifactum redigatur in globulos: quot uerò globulorum libræ fuerint, totidem sint sulfuris, ignem non experti, sextantes et sicilicised id comminutum globulis madefactis inspergatur: deinde conijciantur in ollam fictilem nouam, quatuor sextariorum capacem, aut in plures, si globulorum copia extiterit. Olla repleta operculo item fictili tegatur & oblinatur, at imponatur in ignem circularem: qui sesquipedem ideo ab olla undi distet, ut sulfur argento tantum admisceatur, non liquatum destillet: tum aperiatur olla, globuli nigrore infecti eximantur: post in catinum fictilem inijciantur talium globulorum libræ tres & triginta, si tot librarum capax fuerit. Quot autem libras globuli argentei , priusquam eis inspergeretur sulfur, pendebant, totider æreorum globulorum sextantes & sicilici appendantur, si quæ libra dodrantem argenti & quadrantem æris in se contineat: uel dodrantem & semunciam argenti, sextantem & semunciam æris. Si uerò dextantem argenti, & sextantem æris, uel dextantem & semunciam argenti, sescuntiam æris appendantur globulorum æreorum quadrantes: si deuncem argenti, unciam æris: uel deuncem & semunciam argenti, semunciam æris appendantur totidem globulorum æreorum quadrantes & semunciæ at sicilici: si deni argentum purum fuerit, totidem globulorum æreorum trientes & semunciæ appendantur: sed dimidia eorum globulorum æreorum pars mox adijciatur ad globulos argenteos nigrore infectos. Catinum autem statim operculare & oblinire, & in fornacem, quæ foraminibus uento inspiratur, imponere conuenit: quamprimum uerò argentum lifactum fuerit, aperiatur catinus, & in eum inijciatur cochlear cumulatum reliquorum globulorum æreorum, item cochlear cumulatum pulueris, qui habet pares portiones spumæ argenti, globulorum plumbeorum, salis, recrementorum uitri: at catinus rursus operculo tegatur: qui globuli ærei cùm liquati fuerint, alij inijciantur cum puluere, us dum omnes iniecti fuerint: tum de catino pauca mistura, non tamen aurea massula quæ in eius fundo residet, catillo hausta effundatur, ipsius drachma conijciatur in n catillum cinereum, qui plumbi lifacti unciam in se continet: nam plures sint: quomodo dimidia argenti drachma conficitur. Quàm primum autem plumbum & æs ab argento separata fuerint, eius triens inijciatur in ampullam uitream, et affundatur aqua ualens: eo enim modo percipitur, an sulfur aurum omne secreuerit ab argento necne. At si quis scire uoluerit, quantula auri massula in catini fundo resideat, is filo ferreo crasso cretam aquis madefactam illinat: cum ea siccata fuerit, filum rectà demittat in catinum: quod tam alte, quàm alta est auri massula, remanet candidum: reliquam eius partem mistura nigrore inficit: quæ ad filum, ni cito retrahatur, adhærescit. Ita si extracto filo aurum uisum fuerit, ab argento satis esse secretum, mistura effusa auri massula