è catino eximatur, & ex ea in aliquo loco puro decutiatur mistura: nam dissi lire solet. Ipsa uerò massula redigatur in globulos: at hi quot libras auri pendunt, totidem comminuti sulfuris, item globulorum æreorum quadrantes appendantur, & omnia simul conijciantur in catinum fictilem, non in ollam: cùm iam liscunt, ut aurum citius in catini fundo resideat, adijciatur puluis, de quo proxime dixi. Quanquam autem in tali mistura æris & argenti minutissimæ auri particulæ quasi quædam scintillæ apparent, tamen, si omnes, quæ in libra insunt, nummulum simplum non pendunt, satis bene sulfur secreuit aurum ab argento: si uerò nummulum pendunt aut plus, mistura rursus inijciatur in catinum fictilem: ad quam sulfur adijcere non conuenit, sed tantummodo paucum æs & puluerem: quo modo iterum auri massula residebit in fundo: quæ cum altera massula auri non diuite coniungatur: sed cùm aurum ab argenti libris sex & sexaginta secernitur, argenti & æris, & sulfuris mistura fit, quæ pendit libras centum triginta duas, ad æs separandum ab argento nobis opus est plumbi libris plus minus quingentis: cum quibus mistura in secundis fornacibus coquitur: quomodo fit spuma argenti & molybdæna, quæ recoquantur in primis fornacibus. Panes ex eis conflati in tertias fornaces imponantur, ut plumbum, quod paululum argenti in se continet, ab ære separatum rursus usui sit: quinetiam catini et eorum opercula contundantur, lauentur, sedimen unà cum spuma argenti & molybdæna coquatur. Qui autem ista ratione omne argentum ab auro separare uolunt, hi unam auri, tres argenti portiones relinquunt: misturam in globulos redigunt: eos in ampullam conijciunt: aqua ualenti affusa aurum ab argento secernunt : quam rationem libro septimo explicaui. Quinetiam si sulfur ex lixiuio, quo conficitur sal artificiosus, tam ualido, ut ouum iniectum supernatet, coctum us dum fumum non emittat, & ardenti carboni impositum liscat, conijciatur in argentum lifactum, ab eo aurum secernit.
- Olla A. Ignis circularis B. Catinus C. Eius operculum D. Ollæ operculum E. Fornax P. Filum ferreum G.