Pagina:Agricola De re metallica.djvu/383

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-248.png

At stibio sic argentum ab auro separetur. Si in besse auri fuerint argenti septem, uel sex, uel quin binæ sextulæ, ad unam auri partem adijciantur tres stibij partes: sed ne stibium consumat aurum in catino fictili ignescente coquatur cum ære: quod si aurum aliquam æris portionem in se continet, ad stibij bessem adijciatur æris sicilicus: si nullam, semuncia: nam æs stibio ad aurum ab argento separandum est adiumento. Aurum autem primò inijciatur in catinum fictilem ignescentem : at quàm primum liquatum in orbem fertur ad ipsum paucum stibium adijciatur ne exiliat: id lifactum breui temporis spacio etiam in circum fertur: quod cùm factum fuerit omne reliquum stibium inijcere conuenit, catinum operculo tegere, misturam core, donec quis iter longum passus quin & triginta facere possit: mox effundatur in alterum catinum ferreum, superius latum, inferius angustum, in ferreo uel ligneo trunco collocatum, sed prius calefactum, & seuo uel cera illitum: at is concutiatur: quo modo aurea massa in ipsius sundo residebit: quæ catino refrigerato decutiatur, eadem ratione adhuc quater coquatur: sed singulis uicibus minore stibij pondere ad aurum adiecto: sit ultima stibium auri tantummodo duplum, aut paulo amplius. Tum aurea quidem massa in catino cinereo coquatur, stibium uerò rursus ter uel quater in fictili: singulis autem uicibus residebit aurea massula: sed siue tres siue quatuor massu