Ita tale æs residuum trifariam miscetur cum plumbo. Etenim primò æris quin centumpondij octauæ, & plumbi centumpondia duo & tres, quartæ sumuntur: ex quibus, quia unus conflatur panis, ex æris centumpondijs duobus & dimidio, at plumbi undecim conficiuntur quatuor panes. Quod si in singulis æris centumpondijs fuerit argenti triens, in tot æris centumpondijs inerit dextans: ad quæ adijciuntur plumbi, ex recrementis recocti, centumpondia quatuor: quorum quod in se continet argenti sicilicum & drachmam: quæ pondera efficiunt sescuntiam: item plumbi depauperati septem centumpondia: in quorum unoquo sit drachma: quo modo in quatuor panibus ex ære & plumbo mistis argenti libra & sicilicus, ac drachma: at sic in singulis plumbi, postquam ab ære fuerit secretum, centumpondijs argenti uncia & drachma: quam misturam appellamus stannum pauper, quod paucum argentum in se contineat. Quoniam uerò quin id genus panes simul in fornace collocantur , ex eis conflantur stanni pauperis centumpondia plerunque nouem & tres quartæ: in quorum singulis argenti uncia & drachma insunt, in uniuersis uerò deunx minus drachmæ quarta: spinarum autem remanent centumpondia tria: in quorum singulis argenti tres sicilici sunt. At panum fathiscentium centumpondia quatuor: quorum singula in se continent semunciam , & drachmæ quartam & dimidiam. Quod si in æris residui centumpondio præter argenti trientem fuerit semuncia, in quin panibus qui−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/430
Appearance